Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

I in. qt: documenta citata in notula 26 minime sunt ad rem de qua hic agitur, scilicet de diaconorum caelibatu . N. 16, lin. 2: verba vi statuente Domino is videntur omittenda. Nam in Evangelium non invenitur statuitio dominica, sed solummodo factum: si et fecit ut essent duodecim cum illo h sMc. 3, 14: immo iuxta graec. vi et fecit duodecim ut essent cum illo n). Forsitan possumus dicere blandius si Sicut, iuxta Evangelium, fecit Dominus Iesus ut Petrus ceterique apostoli unum collegium apostolicum constituerent, ita sUcceSsor Petri ... D. Blandior est vi ita is quam si eadem ratione n. Reapse non est stricte eadem

ratio, quia apostoli quaedam propria habebant, non transmissibilia ad successoreS. Linn. I-8: pericopes haec mihi videtur omittenda nam, etsi Verum sit factum hic commemoratum, tamen interpretatio illius facti a schemate data scit . quod innuat indolem collegialem episcopatus in non ab omnibus facile admittetur. Lin. 9: loco si Collegium ... habet ... intelligatur is clarius dicerem: 4 Collegium

aUtem Sm corpUs episcoporum neque proprie, uti tale, enistere potest neque auctoritatem habere ullam, nisi simul cum suo capite, Pontifice scit. Romano, SUC- cessore Petri, coniunctum intelligatur n.

Lin. 12: illud 4 per se , quid significat λ Clare dicatur; meminerimus illiussi CX Sese ue Concilii Vaticani IlDicerem cum Leone XIII Satis cognitum in vi plane sui iuris se, aut etiam si personaliter quod certe non significat si tamquam persona privata D), aut si Singulariter D.

Lin. 12 dicatur, ut habet Leo XIII, si summam, plenam et UniverSalem' Lin. 18 loco si creditur is, ne falso putetur hic agi de mera opinione, dicatur si exsistit is, aut quid simile.

Lin. 22 loco vi ex multis compositum n, dicerem si ex multis episcopiS COmpositum D. Lin. 22 loco si varietatem n dicerem si varietatem et universalitatem in. 24 loco vi repraesentat is dicerem si repraesentat et efficit n.

Lin. 24 loco si primatum et principatum n dicatur locutio classica si primatum iurisdictionis , ut in Conc. Vat. I DB 1823. Lin. 3I: loco vi in orbe terrarum degentibus is dicatur vi in orbe terrarUm

dispergis D.

N. II, pag. 28, lin. 2: loco vi apparet is dicerem: vi quodammodo manifEStaturis . Ratio est: proprie loquendo, principium collegialitatis exsistit et habet valorem solummodo relate ad Ecclesiam universalem, et proinde in Unione activa cum Romano Pontifice. In ceteris vero casibus mutuae necessitudinis episcoporUm inter se, est potius principiUm caritatis fraternae et specialis utilitatis pro suis ecclesiis particularibus. Pag. 28, lin. 4: loco si tum multitudinis is dicatur cum DB 182l: si tum credentium multitudinis D. Pagg. 1q-1T: non placet modus propositionis. Dicerem potius: si Sed qua membrum collegii episcopalis et legitimus apostolorum Succ Sor Sunt Verba

Pii XIIJ, una cum ceteris episcopis verba Pii XII in ea sollicitudine, ex Dei institutione et praecepto verba Pii XII), tenetur quae summopere confert ad Ecclesiae

universalis emolUmentum D. Verba schematis vi licet actus iurisdictionis non sit n omittenda cenSCO, ne

632쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

praeoccUpari videatur quaestio scholastica utrum magisterii potestas includatur in potestate iurisdictionis. Pag. 28, lin. 1T: dicerem: vi Debent enim omnes episcopi, sub ductu Romani Pontificis et iuxta rationem ac viam ab eodem praefiniendam, promovere et tUe

ri etc. D.

Ratio est: ne videatur posse singulos episcopos suo nutu et arbitrio agere. Card. Montini, paucis diebus antequam Paulus VI fieret, publico sermone dixit: si ... collaborarione dei corpo episcopale non certo atreserctgio sche restera personale e unitario) ma alia responsabilita det governo della Chiosa n. N. 18, titulus inter uncos sic mutandus videtur: si De episcoporum misyione D. Nam eX missione commensurantur miniSteria et potestates. Lin. 3 legitur vi mediantibus apostolis h. De quanam mediatione agitur λ Si Concilium non vult definire quaestionem utrum potestas episcopalis a Deo descendat mediante Romano Pontifice sicut clare dixit Pius XII 3 necne, potest simpliciter dicere: vi Episcopi, apoStolorum SuccenoreS, a Domino etc. D. Lin. 10: non placet quod missio sic et simpliciter identificetur cum si servitio is, ut dixi in animadversionibus generalibus. Missio est potius si potestas pro servitio is: radicaliter consistit in aliquo charismate, quod ad liceitatem quidem, non Vero ad validitatem - exercendum est in servitium, seu in bonum fidelium. Dicerem ergo: si Munus autem illud quod Dominus pastoribus populi sui commisit, in bonum ipsius populi est exercendum: unde significanter in sacris Litteris etiam servitium seu ' ministerium ' nuncupatur scs. Act. 1, 17; 1, 2I; ROm. 11,

In omnibus locis biblicis citatis habetur iuxta latinum si ministerium is etiUXta graecum si diahonia n. Non est necesse ut in schemate latino adhibeatur VOX graeca diakonia, ad vitandam confusionem cum diaconatu. Linn. 1I-19: Haec pericopes placet iuXta modum. Propono ut sic corrigatUr: si Singulorum vero episcoporum particularis missio, eorumque in epi Opale COI-legium cooptatio, fieri non potest nisi aut directo per ipsum successorem Petri, quo renUente episcopi in officium assumi nequeunt, a quo etiam deponi, tranS- ferri vel restitui possunt; aut iuxta legitimas consuetudines a suprema et Uni Versali auctoritate Ecclesiae non revocatas; aut iuxta leges ab eadem auctoritate latas Dei agnitRS D. Ratio emendamentorum: 1. hic agitur de uniuscuiusque episcopi missio par

ticularis, per quam in collegium episcopale ingreditur; erat clare dicendum; 2. modi indicati sunt taXativi, quia omnes casus possibiles comprehendunt, etiam illos qui antiquis Ecclesiae temporibus adhibebantur; ergo dicendum erat si fieri non potest nisi D; I. primo loco ponendus erat modus, qui est ordinarius, et qui fundamentaliter includitur in aliis modis; q. dicendum erat vi iuxta consuetUdines, iuxta legeS ' meliuS quam si per . . pCr. . . D, qUia neque consuetudo neque leX dat mi SSionem, sed potius indicat modum legitimum dandi missionem. N. B. Forsan sub fine n. 18 est locus aptus complendi doctrinam Concilii Vaticani I de relationibus inter potestatem Romani Pontificis et potestatem epiSCO-

Xum servantes, uti testes fidei authentici docentes, aliquam doctrinam tamquam divinitus revelatam proponentes credendam, in Unam sententiam cum Romano Pontifice conveniunt, doctrinam Christi infallibili oraculo enuntiant h.

633쪽

I in. 36: legatur 4 fidei vel morum n, disiunctive ut in DB 18 39. Lin. 39: legatur vi de fide vel moribus D, Ut Supra. Lin. 40: ad claritatem sic dicerem: si Qua infallibilitate ipse quoque personaliter svel: singulariter) gaudet RomanUS D. Pag. 30, lin. 1: auferantur verba vi collegii episcoporum caput , ne anSapraebeatur cavillationi personam Romani Pontificis gaudere infallibilitate, reduplicative ut est caput collegii episcopalis: quod verum non est.

Pag. 30, lin. 1: Verba: si ... quando, Ut sUpremus ... proclamatis sic clariora redderem: o quando, ut supremus ovium et agnorum pastor, ut suprrmus totiuS Ecclesiae doctor, qui fratres suos in fide confirmat. . . proclamat D.

Pag. 30, lin. 8: loco vi de fide definit is, dicatur vi de fide uel moribus definit h.

Pag. 30, lin. 9: sic legatur: vi doctrinam catholicam, ad divinae revelationis

depositum, Ecclesiae commissum, pertinentem, tamqUam doctor etc. D.

Pag. 30, lin. 12: loco si Cum autem n legendum est vi Cum ergo n. Pag. 30, lin. 13: loco visententiam definiunt is dicatur visententiam de fide Dei moribus definiunt n. Pag. 30, linn. 18-21 ita explicarem et amplificarem: si Ad bene ordinatum exercitium praerogativae insallibilitatis, minime vero ad eiusdem validitatem, sive Romanus Pontifex sive collegium episcopale, pro suo ossicio et rei gravitate, media apta adhibere tenentur quibus, adsistente Spiritus Sancti gratia, rite divinam Re-Velationem indagare et enuntiare possint: inter haec media eminent oratio et ieiunium, consilium fratrum in episcopatu, studium fontium, consideratio sensus fidelium, theologorum et eXegetarUm auXilium D. Pag. 30, linn. 21-22: utpote inutilia haec verba vi noUam Vero ... accipiunt Domittenda cenSeo.

N. 20, lin. IT: post vi determinatas is adderem si in bonum sui gregis D. Lin. IT: legerem: si Ipsi sunt ministri exclusivi sacrae ordinationis D. N. 21, lin. 4: loco vi Ecclesias is dicerem si ecclesias particulareS . Lin. 10: loco vi personaliter fungunturis dicatur: si personaliter in Suum

gregem funguntUr D. Lin. 11: loco si a supremo Ecclesiae regimine is dicatur si a supremo EccleSiae paStore D. Regimen est nimis impersonale.

Lin. 12: sic propono dicendum: vi et limitibus, iuxta temporum locorumve varietatem, circumscribi possit ac debeat, intuitu unitatis Ecclesiae vel utilitatis fidelium D. Explicantur emendamenta: 1. limites non possunt dici si certi is, ac si essenta priori determinabiles aut iam determinati et fixi. Historia docet hos limites variasse iUXta temporum et locorum varietatem. Sic explicatur cur priscis temporibus, quando Ecclesia erat parva, facultates episcoporum erant amplioreS; cur ampliores in oriente quam in occidente; 2. limites non solum possunt sed debent esse, eX natura rei, nam si poteStas episcoporUm eSSet plena, Universalis et Summa, evanesceret omnino primatust Ad rem Suarez: si Quia non conveniens erat ut

omnibus et singulis sepiscopis) spiritualis iurisdictio sine ulla limitatione daretur, et cum varietate et limitatione non poterat immediate ab ipso Christo concedi, idcirco conveniens fuit ut vicario suo illam distributionem committeret Def. Fid. Cathol. q, 9-26); I. limites habent, pro fundamento, in primis unitatem Ecclesiae cf. S. Thomam, Sum. contra Gent. IV, 76ὶ, deinde utilitatem spiritualem fidelium. Iudex autem in concreto est solus Romanus PontifeX aut personaliter

634쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

aut cum Concilio Oecumenico) iuxta suum prudens iudicium: exercitium huiUS iudicii non necessario gaudet insallibilitate, unde non excluditur quod aliquando quaedam limitatio potestatis episcopalis esse potuerit imprudens, non neceSSaria, immo non utilis pro Ecclesia. Linn. 23-3T: haec pericopes videtur transferenda in schemate de cura animarum, cum sit indolis potius pastoralis et asceticae quam dogmaticae. Pars II. Schema in genere mihi placet. Quaedam emendamenta in specie propono. Divisis materiae placet prout nunc est. Non approbo novam divisionem propositam a commissione de laboribus Concilii coordinandis quia: a in historice, Christus prius hierarchiam instituit deinde populum Dei; b) theologice, iuxta Enc. M7stici Corporis membra hierarchiae sunt membra Ecclesiae primaria et principalia, quia per ea, vi missionis et potestatis a Christo ipso acceptae, dona doctoris regis et sacerdotis Christi in Ecclesia fiunt perennia. Hierarchia divinitus est instituta ut omnes homines fiant si populus Dei B, neque exsisteret sacerdotium universale fidelium, nisi prius exsisteret sacerdotium ministeriale seu hierarchicum.

Titulus schematis. Magis mihi placeret: vi De laicis in populo Dei is, seu adhuc melius vi De laicis in Ecclesia Christi h. Ad vitandas ambiguitates, clare ab initio dicatur quid significet locutiosi populus Dei D, et Do sensu in schemate sumatur. Notetur: apud Patres V. g. Cyprianum) et in Liturgia v. g. 4 Unde et memores ... h in Missa) si plebs sancta Dei is seu vi populus Dei is contradistinguitur ab hierarchia. Ν. 22, lin. 2: loco vi de mysterio Ecclesiae is propono vi de natura et minione Ecclesiae is, ob rationem iam allatam SQ n. 2.

Linn. J-4: loco si nunc ad conditionem ... laicorum is propono: vi nunc ad conditionem et missionem populi Dei, in suo complexu Sumpti, et speciatim laicorUm D. Sic melius declaratur sub voce vi populi Dei is venire omnes fideles, etiam illos qui ad hierarchiam pertinent. Lin. I: si Populus ille ... , Ob supra dicta, deberet mutari in silaici . Nam, quoniam si populus D identificatur cum omnibus membris, ea quae infra dicuntur de

solis laicis intelligi debent.

Lin. T: si . . ut inStrumentum . . . mittitUris aliquatenus mitigandum videtur, ne intelligantur laici eadem ratione esse instrumentum redemptionis ac literarchia, eandemqUe accepisse missionem. Propono igitur sic: si ... LGiCi. . . CVmulati. . . constituti, ab Eo insuper veluti cooperatores in opere redemptionis perfnnando atque in animarum salute procuranda assumuntur et ad Universum mundUm mit

Lin. 8: loco vi Pastores scit. v mihi scribendum videtur si Pastores enim is quia

assignatUr ratio cur eXpetatUr cooperatio laicorum. Totum comma propono ita emendatum: si Pastores enim non sic sunt instituti Ut totum O S. . . SUSCipiant,

sed fideles cunctos ita pascere et regere debent ut singuli, suo quisque modo et in suo quisque ordine ad commune opus eXplendum cooperentUr D. N. 2I, lin. II, post si efficitur is, concinnitatis causa, propono ut Sermo prOSequatur Sic: si efficitur, Unus populus Dei electus constituitur. Eadem igitur est membrorum Ecclesiae nobilitas eg eorum in Christo regeneratione promananS, ea' dem filiorum Dei etC. D.

635쪽

I in. 21: post verba vi spectata natione is adiungatur si stirpe n, ut sic reprobetur qui dicitur vi raggismo is vel vi apartheid h. Pag. 6, lin. 8. Loco vi Viventes ... Domini D, propono ut legatur in recto: si de

uno Corpore et Sanguine Domini Iesu saginamur cf. 1 Cor. 10, 18; 11, 283 et

eodem Dei verbo pascimur, usquedum etc. D. Lin. 11: vi Si igitur is mutetur in si Quod si is, quia haec quae sequuntur non sunt conclusio vi igitur hin praecedentium. Lin. 13: loco si ad eamdem sanctitatem is dicatur vi omnes tamen pariter ad SanctitatEm υOCantur Θ, ne putetur omnes Vocari ad eundem gradum sanctitatis. Lin. 14: loco vi mysteriorum is dicatur si mysterioriam Dei v. Lin. 16: quid significat illud 4 ... et actionem cunctis fidelibus commUnem ΘFortasse clarius diceretUr: si . . . et actuOSitatem. . . Communem D.

Lin. 1T: si ... inter hierarchiam et populum . Si populus Dei etiam hierarchiam comprehendit, tunc melius dicendum est si inter hierarchiam et ceteros depopulo Dei v. Lin. 18: loco si pastores et alii fideles is, melius dicatur si pastores et ObeS

ut servetur integra metaphora.

Lin. 20: loco vi populo v cum littera minuscula) dicatur si ceteris fidelibus is, et in seq. lin. 21 loco vi populus autem is dicatur si hi autem D. Lin. 31 post verba vi nomine laicorum o dicatur si hic intelligit is, scit . in hac constitutione sui dicebatur in priore redactione schematis) quia vi laici is sunt etiam pagani, vi vocabuli. Linn. 33-34 loco vi et pro sua parte missionem totius populi christiani in mundo eXercent is dicatur: vi et ratione sibi propria snon enim agitur de disserentia quantitativa, sed qualitativa) missionem totius populi Dei repetatur locutio, ne videatur agi de alia re) in mundo explent , smissio enim e Ietur, non eXercetur).Lin. 34: quid significat illud vi etiam per actionem religiosam nὸ Auferatur, etiam quia includitur conceptus in si ratione sibi propria n. Lin. II: loco vi neque ad ordinem hierarchicum is dicatur vi neque ad Sacram hierarchiam is, ne putetur hic agi de sola hierarchia ordinis. Lin. 39: loco vi vocatione sua christiana is dicatur potius si vita sua christiana is, quia sola vocatione nihil sanctificatur setiam mali christiani vocationem habent l).Lin. 41: loco vi augmentum Corporis is dicatur clarius vi augmentum m7ytici

Corpori S D.

Pag. T, lin. 1: loco vi Una est ergo is videtur dicendum si Una est enim is: datur

enim ratio CVr omnes se Undum operationem ... augmentUm Corporis faciunt.

N. 24, lin. T: cui refertur illud via Spiritu Sancto consecratum Θ Auferat ambiguitas. Linn. 17-21: non placent quia: at de sacerdotio ministeriali agitur tantummodo in obliquo et nimis breviter; dum e contra maXime necessarium est statuere differentiam intrinsecam inter unum et alterum sacerdotium; bin si ad invicem ordinantur is est Valde obscurUm. Omnibus perpensis, mihi magis placet prima redactio,iUXta quam sic teXtUS noster esset emendandus: si Sacerdotium autem ministeriale

seu hierarchicum, quod nempe delectis ad id viris per sacramentum ordinis Confertur, ut sint ' ministri Christi et dispensatores m3steriorum Dei 1 Cor. 4, 1), essentia et non gradu tantum a sacerdotio universali christifidelium differt. Hoc tamen et illud suo peculiari modo a summo Christi sacerdotio profluunt, et ita

636쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

ad inuicem respiciunt ut hierarchicum sacerdotium potestate sacra regnum Sacerdotale diffundat et dirigat, universiae vero sacerdotium modo suo ad Oblationem eucharistici sacrificii concurrat et in oratione, testimonio, abnegatione et actuOSacaritate exfrceatur D.

Linn. 26-2T: propono completiorem formulam: si Sacramento Confirmationis ita in sua christiana structura perficiuntur ac roborantur ut fidem plene vivere simulque verbo et opere diffundere et defendere valeant n. Linn. 27-31: propono completiorem formulam: si Sacrificium eucharisticum participantes, Vota sUa cum votis ministri litantis iungunt, divinam Victimam, verbis consecrationis a sacerdote in altari positam, atque seipsos cum ea, per ipsius manus Deo osserunt et in Sacra Communione sibi sumunt: qua maxime ratione partes activas in liturgia agunt n. Lin. 38: loco vi sub gratia is dicatur vi per gratiam D. Lin. 39: loco vi ad perpetuandum . . . Christi is dicatur plenius: si ad perpetuaΠ- dum saeculorum decursu Corpus Christi m7sticum illudque visibiliter dilatandum n. Pag. 8, lin. l: auferatur illud vi saepe n: est enim ossicium, quod non cessat, etsi aliquando parentes ei non obtemperent. Lin. 1: loco si quasi munus etc. is dicatur pressius et melius: si quasi vicem episcopalem, ut ait Augustinus, agunt . Verba sunt ipsius S. Doctoris.

Lin. 11: loco si qua Ipse prius is dicatur vi qua Ipse prior dilexit nos cf. 1 IO.

Linn. 13-16: ut legitur in notula 11, hic agitur de diffusione fidei, quasi de actu liturgico. Iamvero textus Hebr. 13, 1 I in schemate partialiter citatus non agit de dissusione fidei, sed potius de prece laudis et gratiarum actionis. Ad rem mihi potius videntur textus I Pt. 2, 9 et Phil. 2, 17, iuxta quos sic liceat comma emendare: vi Ecclesia tota, cuius filii veluti liturgicum suae fidei sacrificium Semper Deo offerre cf. Phil. 2, 1 T) tenentur eiusque virtutes annuntiare, qui USOS de tenebris vocavit in admirabile lumen suum cf. 1 Pt. 2, 93, in credendo circa fidem

et mores indefectibilis est, et hanc suam peculiarem proprietatem etiam per Supernaturalem sensum fidei universi populi christiani manifestat n. Lin. 21: loco si et a Magisterio ... sustentatur is, melius potest dici cum Ρio XII in Bulla Munificentissimus: si et a Magisterio Ecclesiae s sive ordinario, SiVe CX-traordinario in sustinetur ac dirigitur D. Lin. 22: loco vi veritatem fidei h dicerem vi veritates fidei v.

Lin. 2I: loco vi dat fidelibus , dicerem vi dividit singulis fidelibus prout vult se cf. 1 Cor. 12, 113.

Lin. 32: vi Temere exspectanda Dp vel vi temere expetenda ΘLin. II: loco si ab eis is nonne melius si ex eis is p . 2I, lin. 40: videtur nimis generaliter dictum si Vires SuaS omneS... Conferre tenentur , nam non omnibus est tribuenda eadem mensura et idem gradus obligatorietatis. Ergo potest dici sic: 4... vires suas, beneficio Creatoris et gratia Redemptoris acceptas, iuxta uniuscuiusque vitae statum conferre tenentUr .Pag. 9, lin. 2: non placet definitio apostolatus laicorum. Melius mihi videtur

dicendum: si Apostolatus autem laicorum est cooperatio quaedam missioni Ecclesiae salvificae v. S. Paulus vocat laicos suos vi synergous scit. CO-OperatoreS).Lin. I: loco vi vel etiam a sacra hierarchia is dicatur: si vel etiam peculiari a sacra hierarchia D.

637쪽

I in. 6 loco vi ut divinum salutis propositum n melius diceretur: si ut divinum Redemptionis beneficium n. Agitur enim, post Christum, non de mero proposito sed de felici realitate. Lin. 14: loco vi Proinde laici non exclusive is dicatur, ut erat in prima redactione: vi Proinde laici in Ecclesia non eXclusiVe D.

Lin. 20: Ioco vi ad augmentum extensivum et intensivum is videtur meliUssi ad augmentum intensivum et eXtensivum D. Lin. Il: loco vi experientia singulario melius diceretur vi experientia peculiari D. Lin. 38: loco vi per opera etiam saecularia is videtur melius dicere: si per opera etiam mere saecularia D. Pag. 10, lin. 6: dicitur vi . . tamquam lumen pro tota societate apparebit D. Revera, si quae prius dicuntur feliciter eveniet, Ecclesia multo plus quam lumen erit pro societatet Melius in prima redactione dicebatur: si principium supernaturaliter vivificans h. Propono ut dicatur: si . . . tamquam lumen et fErmentum Supernaturale pro tota societate erit o.

Lin. 14: loco vi ne in re quidem profana is dicatur vi ne profana quidem in re is, quia, iXta latinitatem, illud ne. . . quidem asscit si profana n. Lin. 19: post verba vi propriis regitur principiis is addendum Videtur: si Semper tamen ad aeternam legem ordine servato n. Ne videatur principia propria terrenae civitatis posse Umquam subtrahi aeternae legi. N. 26, lin. 32: non apparet ratio huius limitationis visi qua sintn: nam in Ecclesia semper erunt legitima organa per quae honesta critica fieri possit. Ν. 27, lin. 20: loco si quod nempe eodem modo is melius videtur dicendum: si qUod nempe eodem titulo eademque ratione ab aliis etc. Aliquando enim etiam clericus potest facere illas res meliore modo quam laicus, sed ad id non habet titulumlΝ. 28, linn. 1-I: non placet hic modus loquendi: vi mysteriUm D; si annuntiatur is quasi prima vice de Ecclesia fiat nuntium ad mundum. Propono noVam formulam: si Sacrosancta Synodus sollemniter assirmat id ad naturam missionemque Ecclesiae spectare qUod omnes omnino christifideles, sive ad hierarchiam pertinent sive non, ad sanctitatem conseqUendam VocentUr D. Lin. 11: loco vi praeclarum is dicatur vi praeclarius clerici enim et religiosi ad plus tenentUr. Ν. 29, lin. 28: dicitur si gratuita ... gratia v. Illud si gratuita is est SVperfluum Lin. 29: loco si crescitv dicatur vi excrescere potest . Possibilitas, non factum, Statuatur. Lin. II: auferendum mihi videtur vi toto animo is, nam non omnibUS COnVC-nit relate ad proXimum: V. g. UXOratiS.Ν. I 0, lin. 4: quid significat illud vi in condicione vocationis hὸ Forsitan

si ratione suae vocationis DPLin. 14: si a Deo electi laici h: de quanam electione hic agitur Θ Suffciat dicere: vi etiam illi laici qui, ut... D. N. B. Mirum mihi videtur quod in hoc numero nulla mentio fiat de religiosis lLin. 29: loco vi Quo magis insuper o videtur dicendum vi QUO magis enim D.

638쪽

APPENDIX ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

Ν. I , pag. 22, lin. 11: vi sibi soli potest subiicere o. Illud vi soli , mihi videtur delendum, quia Romanus Pontifex orientales religiosos ordinarie patriarchae subiicit.

Archiepiscopus Taeiuenensis Pars I. 1. Introductio et totum cap. Ι mihi videtur esse labor seu compositio facta animo non pacato, facta videtur nimia excitatione nervorum. Stylus asper, nimi Sscholasticus, sermo durus, eXpositio confusa potius et ambigua. Multa verba et nulla datur clarior desinitio Ecclesiae, vel melius sunt plures definitiones, sed incompletae et ambiguae. E. g. cap. I, n. 2, lin. 22, dicitur: si Haec congregatio iustorUm: - quaenam Congregatio Θ - a SS. Patribus Ecclesia universalis vocatur, quam ab Abel usque. . . D. Ergo Ecclesia universalis est congregatio iustorum pErgo ego episcopus non sum de Ecclesia quia peccator λ Oportet igitur clare definire, distinguendo Ecclesiam in Patria et Ecclesiam in eXilio, ecc. ecc. 2. In eodem capite, pag. 8, linn. 1-2, dicitur quod Ecclesia iam ab origine humani generis praefigurata, in electione veteris populi praeparata ... Sed iam Supra dictum est quod Ecclesia est congregatio iustorum ab Abel. . . quomodo nUnc dicitur praefigurata tant , praeparata p. . .

Eadem pagina, linn. 18 ff., alia datur definitio Ecclesiae sat ambigua. Dicitur

enim: si Congregatio eorum qui in Iesum salutis auctorem et pacis et 'unitatis principium credunt ... est Ecclesia ab eo convocata et legitime constituta. Ergo et Orthodoxi et Protestantes qui - Deo gratias - credunt in Iesum etc. etc., Sint de

vera Ecclesia Christi Pq. Pag. 10, linn. 10 ss. Quia vero Christus caput caelis intima unione etc. etc. Si quis intelligat quid velit dici in ista periodo omnino vi bravo h dicendus. Ego pluries legi et non potui intelligere.

I. Conclusio. Introductio et totum cap. I eX novo conficiendum sive quoad doctrinam sive relate ad stylum, ita ut constitutio dogmatica vere digna Concilio Oecumenico praeparetur. E. g. Verba introdUctoria quasi ex abrupto: LUmen gentium cum sit Christus ... Non placent. 6. Cap. II videtur multo melius esse sive quoad doctrinam sive quoad styl Um. Videtur quod auctor cap. II sit alius, distinctus ab auctore cap. I. T. Secundam seu alteram partem constitutionis nondum accepi.

EXC. MUS P. D. PATRII IUS CLEARYEpiscopus Nancementis Animadversio. Formula de magisterio ordinario quae pag. 30, linn. 23-29, invenitur ita obscurum est ut videatur admittere interpretationem erroneam quae plurimorum conscientias perturbare poterit in detrimentum legitimae investigationis theologicae. Quapropter desideratur ut formula de novo examinetur et rescribatUr cum eX-

639쪽

plicationibus illis suppletivis quas osseri declaratio Sancti Ossicii 2 iunii 1927

Deng. n. 2198, de Commate Ioanneo . Forsitan formula subiuncta aut huiusmodi sussiceret ad omnia dubia tollenda: vi Romani Pontificis authentico magisterio, etiam cum non ex cathedra loquitUr, religiosum obsequium iuYta regulas prudentiae praestandum est; sed nihil impedit quominus periti omni qua par est moderatione et temperantia, argumentis hinc inde accurate perpensis, rem plenius investigent, dummodo sincere profiteantur se paratos esse stare iudicio Ecclesiae v.

1 TEXC. MUS P. D. VILLELMUS CONWAYEpiscopus tit. Nevensis, Nic. Cap. ArmaChanuSCap. I. Par. 2, pag. T, lin. 24. Videtur adesse aliquam lacunam, in ordine logico, inter si congregationem iUstorum ... ab Abel iusto usque ad ultimum electum linn. 22-24) et Ecclesiam Christi lin. 24 s.), scit. populus electus, Vetus ΙSrael. Velim ergo Ut par. 2, pag. I, lin. 24, post verbum si colligitur is, addantur Sequentia vel similia verba, ad instar schematis de divina revelatione par. 2, pag. I: si ΡOStea in Abraham Deus populum sibi elegit, ut in semine eius benedicerentur omnes generationes terrae cf. Gen. 12, I), et e longinquo via Evangelio praepararetUr D. Par. 3, pag. 8, linn. 18-20. Cum aliquibus videretur hic dari definitio Ecclesiae, Velim ut par. I, pag. 8, lin. 20, post verbum vi credunt is addantur sequentia verba ad instar pag. 12, lin. J, 8 huius schematis: si ... vinculis professionis fidei, sacramenti et ecclesiastici regiminis ac communionis Uniti. . . D. Par. 4, pag. 8, lin. II. Ne implicite Sacrosancta Synodus videretur admittere Ecclesiam posse senescere, velim ut loco vi iuvenescere facit Ecclesiam is diceretur

vi Ecclesiam semper iUVenem SerVat D.

Par. 7, pag. 11, lin. 21. Loco vi Ecclesia catholica is dicatur vi Ecclesia Catholica , sicut in lin. IT huius paginae et passim. p. II. Par. 11, pag. 23, lin. 21. Post verba si infallibili magisterio is addantur verbavi universalique eius iurisdictione n. Par. 1 I, pag. 26, lin. 39. Loco si ad praepositos Ecclesiae spectat decernere is dicatur vi ad Romanum Pontificem spectat decernere D.

EXC. MUS P. D. PAULUS DALMAIS Archiepiscopus Arcis Lamyl. Quoad prooemium. Schema hoc de Ecclesia, generatim sumptum, mihi videtur bonum et acceptabile. Opportunum tamen censeo aliquas emendationes fieri, ita ut nexus doctrinalis totius schematis melius appareat. Cum schema nobis propositum tractet de mysterio Ecclesiae in sua relatione

640쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

cum mysterio Christi, et de constitutione hierarchica seu apostolica Ecclesiae per referentiam ad missionem apostolorum et episcoporum, nexus doctrinalis non alibi quam in missione Christi ab Ecclesia continuata quaerendus est, secundum hoc Ioannis: vi Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum IO.

Cum gaudio vidi ideam nexus missionis Christi cum missione Ecclesiae non omnino praetermissam esse in schemate, v. g. in cap. II sub lin. 1 I pag. 2I, ubi dicitur: vi Sancta Synodus docet. . . Iesum Christum ... sanctam aedificasse EccleSiam, missis apostolis sicut ipse missus erat a Patre n. Immo, prooemium eXplicite alludit ad missionem Ecclesiae, si bene intelligo verba sequentia: vi Ecclesia, missionem Suam Universalem. . . fidelibus suis et mundo universo declarare intendit n. Sed conceptus missionis hic non sufficienter premitur et explicatUr. Optarem iam ab initio schematis, in prooemio, fundamentum totius doctrinae de Ecclesia in idea missionis clare et distincte collocari. Sicut enim Christus mis-SUS est a Patre, cuius omnem potestatem accepit ad homines salvandos et sanctificandos, ita apostoli eorumque successores, missionem Christi perficientes, ab ipsa missione tenuerunt ministerium suum et triplicem potestatem docendi, pascendi et regendi fideles necnon et omnes infideles evangeligandi. Sic affirmando ab initio indolem missionariam Ecclesiae, nexus inter mysterium Christi et triplicem potestatem hierarchiae sat conspicuus evaderet. Schema bene enuntiavit missionem Ecclesiae apud homines, in fine cap. I, sub n. 10, ubi legimus: si Ecclesia ad omnes homines missa est h. Sed haec declaratio missionis maioris ponderis esset, si prooemio incorporaretUr, cum regere debeat, meo sensu, totam doctrinam de EccleSia. 2. Quoad cap. II, ubi sub n. 1ή tractatur si de episcopatu ut Sacramento D. In hac paragrapho clare affirmatur - fortasse in forma definitionis - indoles sacramentalis episcopatus. Sed doctrina de sacramento Ordinis, cui Us epiScopatus obtinet plenitudinem, hic, proh dolor, omnino absens est, Vel si adest, bene latet. Quando totam legimus paragraphum de episcopatus sacramentalitate, neCnon et sequentes, adhuc ignoramus quid sit ordinatio episcopalis et scire cupimusqUomodo sacerdos electus collegio episcoporUm incorporetur.

Schema propositum, sub lin. 24 pag. 2I, bene dicit si sacramenti vindicari dignitatem episcopalem quae superat dignitatem sacerdotum secundi ordinis. Sed conceptus dignitatis set etiam characteris in non totam exhaurit realitatem Sacramentalem primi ordinis. Est officium Sacrae Synodis evolvendi plenam doctrinam de episcopatU ut sacramento. Si explicatio sacramenti Ordinis deest, quomodo plena erit doctrina de episcopatu PIam in prima sessione Concilii, optime demonstraverat e .mus D. Doumith necessitatem quaerendi fundamentum theologicum triplicis potestatis epiScoporum, quae poteStaS, Ut puto, intime coni Ungitur cum sacramento, et ipsum Sacramentum cUm aggregatione ordini seu corpori episcopali. Si radix communis potestatis Ordinis et potestatis iurisdictionis episcoporum eXtra sacramentum reiicitur, iam non intelligitur quid sit sacramentum. Votum ergo humiliter propono ut in schemate explicite dicatur: vi sacramenti vindicari triplicem potestatem episcoporum, quae potestas consequitur miSSionem. Sic doctrina de sacramento melius declarabitur.

I. Quoad par. 19, pag. 30 sub lin. 6, ubi datur explicatio infallibilitatis Summi Pontificis si ex sese et non eX consensu EccleSiae D.

SEARCH

MENU NAVIGATION