Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

bilitatis Ecclesiae tantum patere, quantum patet depositum revelationis, nec SolUm circa ea quae in dicto deposito explicite seu formaliter apparent, sed circa ea etiam quae in ipso nonnisi implicite seu virtualiter continentur, id est circa ea

omnia, quae cum formaliter revelatis necessario neXU interno conneXa Sunt. Et haec doctrina, non solum a theologis docetur ut certa omnino et proXima

fidei, sed et non paucis videtur iam de fide, utpote a magisterio ordinario universali definita. Deest tamen definitio solemnis Concilii Oecumenici, ad omne dubium tollendum, et ut decet complemento debito definitioni solemni Concilii Vaticani I. Unde attentis omnibus supra dictis, approbationi huius sacrosancti Concilii

Oecumenici sequentes emendationes, in schema constitutionis dogmaticae de Eccle- Sia, reverenter subiicimus:

a) in cap. II, n. 19, lin. 8: verba vi de fide o tollantur; h) in cap. II, n. 19, lin. 40: post verba vi Concilium ea infallibilitate pollet qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam in definiendo doctrinam de fide

et moribus instructam esse voluit , addatur: vi obiectum autem huius revelatae insallibilitatis Ecclesiae hac sacrosancta Oecumenica Synodus profitetur et docet: tantUm patere quantUm revelationis patet depositum, et eiusdem custodiendi et explicandi seu enucleandi officium, unde tam in veritatibus in se aut eXpresse in ipso deposito contentis, quam in veritatibus cum his necessario connexis definiendis, et oppositis erroribus supremo iudicio damnandis, magisterium Ecclesiae, ex assistentia Spiritus Sancti, insallibile esse declaramus n. 3 . Nonnulli textus prae oculis habiti pro redactione nostrae emendationis in cap. II, n. 19, lin. 8.TeXtus sumimus tantummodo ex Actis Concilii Vaticani II, ut doctrina appareat, quam illi Patres conciliares, de obiecto seu extensione infallibilitatis Ecclesiae, definire parati erant. Notandum est, inter plures quam 700 Patres, et plures quam 600 emendationes ab ipsis propositas primitivo schemati constitutionis de Ecclesia, ViX Dinque vel seX Patres, et aliquos dubios cum eorum menS non clare appareat, con trarios se exhibere doctrinae communi quam statim videbimus. UnanimitaS, non iam moralis sed fere mathematica, circa hanc doctrinam, multo maior fuit, quam circa doctrinam de infallibilitate R. Pontificis. Concors tamen unanimitas circa Substantiam doctrinae, non paucas admisit varietates circa eiusdem Verbalem redactionem, prout nUnc Videbimus.

In cap. IX primi schematis de Ecclesia Christi, ubi agitur de infallibilitate Ecclesiae, dicitur: vi obiectum igitur infallibilitatis Ecclesiae in tantum patere do-

et universalis norma esse debet, utpote cui Christus Dominus totum depositum fidei. . . et custodiendum et interpretandum concredidit. . . DeUS Ecclesiae suae magisterium Vivum dedit, ad ea quoque illustranda et enucleanda, quae in fidei deposito nonnisi obscure ac veluti implicite continentUr D.

Iuxta Divum Thomam In IV Sent. d. XIII, q. 2, a. 1ὶ, contineri implicite dicitur de conclusione theologica: vi Et quia quaedam sunt quae in fide Ecclesiae implicite continentUr, Ut conclusiones in principiis ... v. Idem S. Doctor Ouodl. 9, a. 16), ubi quaerit, quibus in rebus Ecclesia sit infallibilis, respondet: si in iis quae ad fidem pertinent μ; et ΙΙ-ΙI, q. XI, a. 2) addit: ad fidem aliquid pertinet dupliciter, vi uno modo

directe et principaliter, sicut articuli fidei; secundo modo indirecte et secundario, Sicut ea eX quibus negatis seqUitur corruptio alicuius articuli; et circa utraque poteSt esse haeresis, eo modo quo et fides n.

662쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

cemus, qUantUm fidei patet depositum et eius custodiendi officium postulat Mansi, tom. Il, col. I 43). Et in capite respondente eiusdem schematis reformati dicitur: si Quam late autem patet Ecclesiae munus docendi supremum, tam late extenditur divinum donum, quod docentem fallere non sinit. Quamobrem damnanda est eorum opinio, qui nonnullis Ecclesiae definitionibus mentis assensum non deberi affirmant, propterea quod de rebus statuunt, quae per se ipsae in revelationis deposito non continentur Mansi, tom. II, col. 313-314). Pari modo, in schemate primitivo, canone IX, haec profertur damnatio: si Siquis dixerit, Ecclesiae insallibilitatem ad ea tantum restringi, quae divina revelatione continentur, nec ad alias etiam veritates eXtendi, quae necessario requiruntUr

ut revelationis depositum integrum custodiatur; anathema sit Mansi, tom. I 1, col. II2). Auctores huius canonis, cum insallibilitatem Ecclesiae videntur extendere etiam ad ea quae in divina revelatione non continentur, sine dubio intendebant dicere: non continentur per se ipsa aut formaliter; sed locutione minus accurata utuntur, ab aliis Patribus, ut videbimus, correcta, et ab ipso canone reformato. In eodem canone IX schematis reformati, eadem damnatio ita exprimitur: vi Si quis dixerit, Christi Ecclesiam sive credendo sive docendo a vera fide deficere posse, aut certe in aliis nullis, quam in iis, quae per se ipsa in verbo Dei continentur, ab errore immunem esse; anathema sit is s Mansi, tom. II, col. 316). Transcribimus alias redactionis formas eiusdem canonis ab aliquibus Patribus propositas

4 Si quis dixerit, Ecclesiae infallibilitatem non extendi ad ea omnia quae sUntcUm reVelatione coniuncta, et necessario requiruntur, ut revelationis depositum

integrUm SerVari possit; anathema sit n. Haec formula proposita fuit a Cardinali Pecci - postea Leo XIII - cum aliis octo Patribus sMansi, tom. Il, col. 862-86 I).4 Si quis dixerit, Ecclesiam errare posse quando definit aliquid esse credendum tam am a Deo reUelatum, aut a verbo revelato deductum; anathema sit ' Mansi, tom. I 1, col. 8I2-8II). Alia formula proposita, ne ansa detur protestantibus accusandi Ecclesiam Catholicam, quod aliquid proponat credendum, minime contentum in deposito reVelationis: vi Si quis dixerit, Ecclesiae infallibilitatem restringi solum ad ea quae directe in divina revelatione continentur, non vero etiam extendi ad omnia quae Um VeritatibUs revelatis ita connexa sunt, ut indirecte in verbo Dei contineri dici debeant, cum sine illis revelationis depositum integrum custodiri nequeat; anathema sit Mansi, tom. I 1, col. 8I4). Hoc studium assirmandi, omnes veritates ab Ecclesia definiendas, aliquo modo, vere contineri in deposito revelationis, invenitur in multis Patribus; Sic, e. g. si Adeoque praerogativam infallibilitatis, qua Ecclesia pollet. . . ambitu SUO complecti ea omnia quae, sive egpresse sive implicite, directe vel indirecte, continentUr in Verbo Dei revelato. . . conveniunt autem theologii dicentes Ecclesiam aliquid docere posse, quod a revelatione directa aut indirecte eruitur Mansi, tom. Ii, col. 813). si Veritates mediate vel immediate revelatae definiantur tamquam de fide n Mansi, tom. I 1, col. 81 q).4 Obiectum igitur infallibilitatis tantum patere docemus, quantum patet ipSUm fidei depositum cum omnibus suis necessariis sive positivis sive negativis relationibus; adeoque praerogativam infallibilitatis, qua Christi Ecclesia pollet, ambitu

663쪽

suo complecti tum universum Dei verbum, tunc conclusiones omnes et facta, quae ipsius Ecclesiae iudicio aut directe aut indirecte, aut positive aut negative ne CSsario cum ipso verbo Dei revelato nexu colligantur. Ratio est; cum cuilibet Ecclesiae definitioni debeatur fidei assensus, hic autem supponit revelationem a Deo factam, exprimendum erat omnem Ecclesiae definitionem aliquo modo circa ipsam Dei revelationem versari D. Hanc emendationem signabat card. Trevisanato cum aliis

13 Patribus Mansi, tom. I 1, col. 8213. 4 Quoad obiectum infallibilitatis tantum dicere: ambitu suo complecti tum

verbum Dei revelatum, tum indirecte omnes veritates, conclUSiones et facta, qUae ita cum illis connectuntur, ut error in iis ... tendat ad corrumpendam fidei integritatem Mansi, tom. I 1, col. 821).4 Addendum ... post cuStodiendi officium verbum neceSsario. . . loco quod licet in Se revelatum non sit, melius diceretur: quod licet explicite et diserte directe Θ)revelatum non Sit Mansi, tom. I 1, col. 822 . Similiter alii multi Patres. Unum addamus: si Quare docemUS ... obiectum in-

fallibilitatis tantum patere, quantum patet fidei depositum et postulat officium huius depositum custodiendi, adeoque infallibilitatis dotem, qua Ecclesia pollet,

ambitu suo complecti universum verbum Dei revelatum, et ea omnia quae licet in se directe revelata non sint, tamen nexu adeo intimo cum veritatibus revelatis connectuntur ... Ut indirecte revelata sint dicenda Mansi, tom. I 1, col. 8923. Prout apparet, igitur, etsi formulis diversis, et verbis plus minusve accuratis seu theologice praecisis, Patres conciliares Concilii Vaticani I eamdem substantialiter doctrinam affirmabant: extensionem, scit ., infallibilitatis Ecclesiae ad omnia cUm deposito revelationis necessario connexa, seu in ipso implicite seu virtualiter contenta. Unde, etsi formula nec plene discussa et determinata nec, ob Concilii SU- Spensionem, promulgata fuerit, haec concors catholicorum antistitum sententia, maxime in Concilio Oecumenico congregatorum, per semet ipsam, prout dicitUr in constitutione apostolica Munificentissimus Deus, certum ac firmum nobis praebet argumentum de veritate doctrinae, et de eiusdem in deposito revelationis continentia.

Cum aliunde, et Ut iam supra dictum est, solemnis huius doctrinae definitio complementUm necessarium sit solemnis definitionis infallibilitatis Pontificiae; nihil restat nisi ut operi Concilii Vaticani I, quod tamen ipsum perficere non potuit, hoc Concilium Vaticanum II quasi Ultimam manum imponat.

EXC. MUS P. D. IOSEPH GORI

Episcopus Nepesinus et Sutrinus Schema constitutionis dogmaticae de Ecclesia Pars I, cap. II de constitutione hierarchica Ecclesiae et in specie de episcopatu: n. II, pag. 26, linn. 39-41: Videtur

opportunum tollere: si QUO in casu ad praepositos Ecclesiae spectat decernere Utrum tales diaconi sacra caelibatus lege adstringantur necne D.

664쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESΙΑ

EXC. MUs P. D. CAROLUS P. GRECOEpiscopus Alexandrinus Pars I: placet. Opinor diaconos, de quibus agitur pag. 26, ad linn. 28-41,

lege caelibatus non esse adstringendOS. Pars II: placet iuxta modum. Non videtur adesse claram distinctionem inter Corpus Christi reale et physicum, et corpus mysticum Ecclesiae.

Prior generalis O. Carm. In cap. II, de constitutione hierarchica. Inter ea, quae a nostro Concilio ardentissime expectantur, absque dubio computatur clara enuntiatio auctoritatis Episcoporum collatae cum auctoritate Romani Pontificis. Quod thema si bene solvatur, et quidem ita ut manifesto appareat primatu Romanae Cathedrae potestati aliorum episcoporum nihil detrahi, immo potius hanc magis magisque splendescere, si hoc obtineatur, magnum reconciliationis obstaculum eX parte fratrum orientalium separatorum et fortasse multorum quoque sincere catholicorum angustiae dissipabuntur.

Haec est manifesta intentio schematis Concilio propositi de Ecclesia, cap. II, in CuiUS prooemio commemoratur et sollemniter renovatur Vaticani I definitio deprimatu et praerogativis Romani Pontificis et vi in eodem incepto pergenS, inquit, doctrinam de episcopis profiteri et declarare constituit v. In quo sane plurima opti' ma proferUntUr, sed Unum continet meo i Udicio penitus emendandum, illud nempe praecipUUm Unde summa episcoporum dignitas cum primatu Romani Pontificis componi CenSetur, conceptio, inqUam, collegii episcoporum, cui marimae hierarchiae praerogativae, et imprimis infallibilitas, radicaliter convenirent, ut inde ad Summum Pontificem utpote collegii caput pertransirent. Contra hanc conceptionem loqui cupio, alia explicatione propoSita, quae, Ut existimo, fonti Sacrae Scripturae simplicius adhaerens, Summi Pontificis praerogativas plenius cUstodit et episcopos qUam maxime ei propinquos eXhibet. Super dogmate primatus romani iam pridem definito duae superstrui solent explicationes, Sibi mutuo adversae, quarum prior duas potestates specifice diverSaSintrudit, altera vero Unam ponit sUmmam potestatem quae radicaliter conveniat collegio episcoporUm, consequenter vero eius capiti. Iuxta primam theoriam Romanus Pontifex potestatem habet sibi peculiarem, quae secum ferat universalitatem et infallibilitatem, adeoque specifice disserat a potestate aliorum episcoporUm, quae ad Ecclesiae partes restringitur et ex se sola est defectibilis. Altera theoria Romano Pontifici nullam tribuit potestatem peculiarem, ut autem nihilominus in allibilitatem illi ascribere valeat quod certe necessarium est ex definitione Vaticani I)recurrit ad collegium, ad quod omnes episcopi pertineant. Romano Pontifici id denique tandem proprium agnoscit, quod propter S. Petri successionem sit conna-

665쪽

turalis collegii praeses, unde infallibilitatem collegii nonnihil magis quam ceteri

episcopi exerceat. Quae duae eXplicationes, ut patet, ad invicem ita se habent, ut prior dignitatem Romani Pontificis maximopere extollat sed aequali proportione distantiam inter eum ceterosque episcopos augeat; altera vero episcoporum dignitatem quodammodo exaltet, pontificiam autem deprimat. Nunc autem schema nobis propositum inter duas explicationes anceps haerere videtur: dum enim Romani Pontificis praerogativas ex Vaticano I absolute commemorat, priorem eXplicationem commendare, quod vero collegium episcoporum effert, altera inspirari videtur. Plures utique huius theoriae attenuationes interserit, sed fortasse parum logice

His de ratione schematis animadversis, liceat mihi aliam explicationem proponere quae Veritatibus dogmaticis stricte servatis scopo Concilii melius inservire

Videtur.

Meminerint, quaeso, Concilii Patres, in regimen Ecclesiae duplicem divinam

virtutem operari: potestatem sacramentalem et assistentiam Spiritus Sancti; potestatem quidem quae communicatur collato sacramento Ordinis in tota ipsius plenitudine, ita autem communicatur ut sacramentum recipientibus sepiscopis), perpetuo inhaereat; assistentiam vero ab ipso Deo exercendam, quae rebus Ecclesiae

indefectibilitatem diversis gradibus confert. Quapropter infallibilitas non est pars potestatis sed divinae assistentiae fructus. Quae quidem assistentia operatur Utique in episcopos, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, sed intuitu Ecclesiae, prout est Sponsa quam Christus dilexit, nimirum prout consistit fidelium universitate.

Cum igitur omnes episcopi recipiant unam eandemque consecrationem epiSCO- palem minime eXcepto Romano Pontifice qui virtutem sacramenti accepit quando episcopus factus eSt), propterea ad potestatem quod attinet omnimoda paritas inter omnes Viget. Quod vero attinet ad divinam assistentiam, non est potestas hominibus

inhaerens, sed in eis nihil aliud dari potest nisi pignus svel ius vel titulus) magis

vel minus certum propter divinas promissiones. Iuxta quas pignus certissimUm eSt prout pastorum auctoritas respicit universalem Ecclesiam, non est adeo certum prout pastorum aUctoritas tantummodo partem eiusdem respicit. Enimvero Ecclesia universalis vere et indefectibiliter est Sponsa Christi cum qua ipse Christus erit usque ad consummationem Saeculi, singulae vero partes deficere poSSUnt, qUiade nulla earum exstant peculiares Christi promissiones. Patet igitur quomodo instituenda sit Romani Pontificis et ceterorum episcoporum collatio: Praemisso quod inter eos est omnimoda paritas quantum ad potestatem sacramentalem, disserentia maxime consideratur quoad pignus divinae assistentiae unde provenit infallibilitas. Haec autem disserentia fundamentaliter pendet ex eo quod Romanus Pontifex per se et directe respicit universalem Ecclesiam, cum sit successor S. Petri, in quo fundata est Ecclesia Mi. 16), qui confirmare iussus est ceteros apostolos si c. 22), cui pascendi commissi sunt et agni et oves Io. 21); ceteri vero episcopi potius restringuntur in munere ordinario ad totidem Ecclesiae partes, propter apostolorUm et episcoporum pluralitatem, quorUm UDUS' quisque activitate aliorum limitatur; quamquam etiam ceteri episcopi habent quandam missionem Universalem immanentem sprout omnia substantialia in Ecclesia Christi unitate et universalitate ornantur; et insuper aliam universalitatem occaSiOnalem sui ita dicamin, si quando omnes in unum congregentur et ita omnes simul universalem Ecclesiam alloquantur, ut fit in concilio Oecumenico, servatis Utique

666쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

servandis, servata imprimis communione cum Romano Pontifice, qua Unitas et universalitas Verificantur.

Ni vehementer fallor, hac ratione efficacissime obtinetur quod a nostro Concilio potissime exspectatur. Praerogativis Romani Pontificis plenissime custoditis et vitatis superstructuris quae ex fontibus dissiculter vindicari possunt, pro pinquitas Romani Pontificis et ceterorUm episcoporum tantopere UrgetUr Ut magiSViX possit; Siquidem potestas sacramentalis una eademque assirmatur, et omnibus episcopis aliqualis missionis universalitas agnoscitur, unde etiam aliqualis participatio in infallibilitate commode explicatur. Ut equidem puto, cuilibet compertUmerit episcoporum dignitatem hac via primatu Romani Pontificis nullatenus obscurari sed potius magis magisque splendescere, quod reapse nunc in Concilio eX-

perimur.

In schemate nobis proposito maxime displicet quod idea collegii episcoporum tantopere eXtollitur, quamquam libenter agnosco plura incommoda a redactoribus sollicite attenuari. Dicitur ab initio snum. 16ὶ: si Sicut in Evangelio, statuente Domino, S. Petrus et alii apostoli unum collegium apostolicum constituunt, eadem

ratione successor Petri, RomanUs Pontifex, et episcopi, successores apoStolorum, inter se coniunguntur n. Quonam fundamento hic collegium intrudatur plane non intelligo, cum ipsa vox collegii sit a Sacra Scriptura aliena. Evangelia nobis suggerunt Unitatem, congregationem, coniunctionem apostolorum et conseqUenter episcoporum, sed collegium stricte intellectum est penitus alia res, nam significat tertium quid propriam potestatem habens qua membra eX se carent quamqUe nonnisi ex collegio participant. Totum hoc mihi alienum videtur ab opere Christi in

quo omniS potestatis origo est sacramentum ordinis quod singulos episcopos perSO-naliter assicit, cum collegio qua tali nihil sacri inest. Meo iudicio idea collegii episcopalis inevitabiliter ducit ad conciliarismum et episcopalismum deteriore sensu intellectum. Est idea non ex Sacra Scriptura vel antiqua traditione derivata, sed potius decursu saeculorum efformata sub influxu doctrinarum quae fidelitate orthodoxiae certe non eminebant. Ad significandam operam communem epi Scoporum, quae utique ad essentiam Ecclesiae pertinet, multo simplicior, Ut puto, et EVangelio atque naturae rei magis adhaerens est via quam antea indicavimus. Video utique collegii nomen a S. Cypriano introductum et ab Optato Mileuitano adhibitum, sed tunc manifesto carebat sensu illo quem sponte habet cum tamquam doctrinae caput essertur. Ibi unitatem tantum episcoporum eXtollebat, quae utique tantopere essentialis in Ecclesia est, ut numquam eXaggerari poSSet, sed in praesenti voX sponte significat tertiam illam rem impersonalem quae supra episcopos sit et supra Papam et radicate subiectum infallibilitatis aliarumque praerogati Varum. Quae conceptio omnibus viribus est reicienda. Placet animadversiones ita claudere Urgeatur usque ad maXimVm epiSCOpΟ-rum UnitaS et univerSitaS, concordia, consensus, conspiratio in Unum, sed simul

significetur divinam operam Ecclesiae rectricem directe et immediate descendere in personas Romani Pontificis et episcoporum qui sacramentum ordinis susceperUnt; vitetur autem periculum ne Dei opera descendere intelligatur in tertium illud quod sacramenti est incapax; illud quod sponte suggeritur voce collegit. Si vox substantiva adhiberi desideratur, sUmantur potius voces vi ordinis episcoporUm Vel si corporis episcoporum D in quibus periculum non est ut falsam significationem includant.

667쪽

EXC. MUs P. D. CAROLUS H. HELMSING

Pars. I. Hoc novum exemplum constitutionis dogmaticae de Ecclesia, praestantia eius doctrinali atque pastorali, valde commendandum est. Praesertim gratum est hoc documentum testimonium Sacrae Scripturae tam feliciter invocare. Meritum documenti commentariis addendis etiam augetUr. Cap. I, n. 8. Optandum esset, fortasse, maiore cum claritate indicare plenum introitum catholicorum fidelium in vitam Ecclesiae non solum postulare baptisma, sed etiam confirmationem et participationem in celebrando Eucharistiam. Cap. II. Emphasis de natura collegiali episcopatus, et sic de cura Universaliquorumque membrorum eiusdem collegii, maXime grata est. In tractatione de presbyteris et de relatione eorum cum episcopis s3 1I,pp. 2I-26), forsitan naturam collegialem presbyteratus indicare prodesset, atque munUS cuiusqUe presbyteri, saecularis aut regularis, ad serviendum toti episcopatui atque Ecclesiae Universali, graviter eXprimere. Nota: Sententia de cap. I, pag. 20: Verbum vi Christianismus h vitari debere

reverenter subiicitUr. Propter multiformes atque varios Q -ismi is, tali verbo non uti bene videretur.

Episcopus tit. Patarensis Verba Schematis, pag. 27 n. 16 linn. 24-2J, videntur aliqua ambiguitate laborare. Nam cum legimus: vi In collegio illo episcopi, primatUm et principatum capitis sui fideliter observantes, sub eius suprema auctoritate, propria poteState in bonum totius Ecclesiae funguntur is posset aliquo modo in mentem venire illud quod, ultimis his temporibus, a nonnUllis dictitatur, seu: potestas apoStolica Dam Papa detinet in sua plenitudine, nonne est, eX natura sua, potestas collegialis, cuiUs ipSeest primus beneficiarius in totalitate et veluti repraesentatio personificata ΘSi tali modo verba schematis intelligerentur, nonne haberemus SyStoma eVersivum infallibilitatis pontificiaeὸ

Etenim iuxta L c. 22, 31 s. si Ego autem oravi pro te ut non deficiat fides tua. Et tu conversUs confirma fratres tuos is fides Patri, a Christo facta solida, erit ratio et causa soliditatis fidei totius collegii apostolici cf. Vat. I: Denet. 1836). Ergo in Ecclesia unum tantum subiectum infallibilitatis activae retinendum. Et si Romanus Pontifex, in ipso collegii episcopalis actu, quo definitive docetur, non

esset norma quae Ceteros Obligat, actum esset de Petro eiusqUe successore fundamento fidei, supremo pastore et confirmatore fratrum, ad mentem conSt. dogmaticae Pastor Aeternus Deng. 1821-403. Sane collegium episcoporum, quod collegio apostolorum in magisterio authentico succedit, gaudet etiam illa adsistentia Spiritus Sancti apostolis promissa, inexplendo munere docendi res fidei et morum, in virtute cuius adsistentiae collegium episcopale ut tale - in sua morali totalitate - nequit errare cUm proponit - cum et sub capite Romano Pontifice, membro praecipuo et indispensabili corpo-

668쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

ris, et peculiari privilegio in fide donato ad fratres confirmandos - nequit errare cum proponit doctrinam fide tenendam. Meminisse iuvabit quoad relationes Papae cum collegio episcoporum, Verba cl. E. Gasser, in disputationibus Conc. Vat.: si verum est quod consensio praedicationis praesentis totius magisterii Ecclesiae, unitae cum Capite, sit regula fidei etiam pro definitionibus Pontificis. At exinde nullo modo potest deduci stricta et absoluta necessitas exquirendi a rectoribus Ecclesiarum seu ab episcopis si consen

Forte, ergo, mutanda Verba si propria auctoritate is cum si iure divino n.

IIEXC. MUS P. D. ANDREAS R. JACQ

Episcopus tit. Cerasenus Cap. I: De Ecclesiae m7Sterio. Dans l'ensemble, ce noUVeau schema marque un progres considerable par rap-pori a l'ancien . Sans doute en essayant d'englober les deuX positions, on ne contente parsaltement personne ... Les critiques portees contre Pasfirmation trop peunuancee de ridentification du Corps mystique a la seule Eglise visibie, si ellesn'ont pas abouti a l'elimination du passage incrimine que l'on retrouve ici seulement quelque peu modifie spag. 11, n. T, lig. T...i ont eu au molns poUr reSultat de te replacer dans Un conteXte qui te rend plus acceptable, cela furtout d V faitque l'On a auparaVant enleve a la notion de corps ce qu'elle avait de trop juridique et Sociologi qUe pour insister flavantage fur l'aspect d 'identification mystique des fideles au Chri St. A propos de l'Eglise vi sacramentum n pag. 11, n. T, ligg. 18. 2IJ, ii fautremarquer 'il eXiste concretement dans l'Egli se catholique romat ne sur la terre deS si elements D qui, de Sol, n 'ont pas de signification pour te Corps du Christet qui Viennent eventuellement des siluations historiques dans les elles existe concretement i 'Eglise. Dans cette ligne, ce n. 7 n'integre pas vi l'histoire is dans saperception de l'Egli se peregrinante. Sans devel opper ce ptant, ii po rati etrefouhai table de te mentionner ici, peut-etre en notant te si semper reformanda qUi Vaut pour la si societas visibilis is et non pour te Corps mystique du Christ. Parmi les vi conditiones huius temporis is sn. 1, lig. 11), on doli compter lapersecution moderne qui s 'efforce d'eriger une eglise nationale separee du Sou-verain Pontife v. g. en Chine, au Nord Vietnam etc. i, de sorte que cheg Uncertain nombre de chretiens, ta notion dogmatique de l'Eglise est faussee. Ontrouve dans te chapitre ΙΙ v. g. n. 13, lig. 40; n. 16, lig. 10; n. 18, ligg. 1I-20 etc. indes indications qui indirectement premunissent contre des erreUrs a ce SUjet. Cependant, ii serati fouhaitable que dans te chapitre I de mysterio Ecclesiae), onmette, brievement sans Mute, mais plus directement, plus clatrement en garde vi a falsa mentalitate in pluribus regionibus vigenti, qua existimatur illos qui eXterne propter auctoritatis civilis timorem, posse a Romano Pontifice in consecratione episcopali seiungi et tamen in vera Christi Ecclesia partem servare n. Cette r2marque pourrait eire introduite dans le n. T, ligg. 20... 2I.

669쪽

En ce qui concerne la question controversee des si membres de I'Eglis e v. on retrouve te fouci de presenter Un texte acceptable poUr tous, et qui permet de laisser place a plusimrs positions, Sans en canoni Ser aucune. Le t te lui-memene porte meme pas te mot o membres is et se contente d'une description des diverses siluations dans tesquelles on peut se trouver par rapport a l'Eglise. Cependant, au potnt de Vue si compoSition D, cette presentation para1t unpeu defectueuse. Cela semble provenir du fait que l'on a du prendre comme basede redaction des nn. 8, 9, 10 Un proj et dans tequel on a introduit, de saςon pastres heUreuse, un passage de l 'ancien schema spag. 12, ligg. 1I-22). En esset, letexte M schema nn. 8, 9, 10), et encore plus netlement celui du commentatre pag. 22: vi Deinde describuntur. . . ni laissent ententie que l'euose Va sui Vre dans une division tripartite: 1) les catholiques sauxqueis on peut joindre sans dissicultele cas particulier des catechumenes), 2ὶ les chretiens non-catholiques, I) les non-chretiens. Or, des la premiere partie, on a ete intratne par la reprise de l'ancienschema a traiter, apres le cas des catechumenes, et de faςon globale, celui detous les non-catholi es : chretiens non-catholiques et non-chretiens spag. 12, ligg. 18-22), doni on traite vi eX professo is dans les nn. 9 et 10, d 'ou des repetitions v. g. pag. 13, lig. 1 T). Pour eviter cet inconvenient, ii saudrait ou re- fondre ces 3 numeros 8, 9, 10) et les presenter avec in plan plus logique, ou, Sil'on ueut garder te texte actuet, au molns modifier les lignes 18-22, en en falsantune sorte d'introduction a la suile; cette demiere elant subdivisee en deux parties les chretiens non-catholiques n. 9) et les non-chretiens sn. 103. Au n. 9, pag. 12, on semiae enuisager te cas de tous les Chretiens non-catholiques, donc non seulement des orthodoXes, mais de toUs les protestanis, de tous ceuX qui Ont Une certaine sol au Christ. Or te teXte para1t en fait restreindre celaavx baptises lig. 24), bien plus ais baptises si validement is svi baptismo indes bili signantur is, lig. 28), des lors bon nombre de protestants Se trouVent ecartes decette categorie. Pour eviter cela ne conViendrait-il pas de faire preceder te motvi baptismo h de la ligne 28 de si multi si multi baptismo indelebili h)ὸ Ainsi on

avait uouiu traiter plus a fond Ia question des membres de PEgli se, ii eut fallu lefaire en sonction ta bapteme: tout bapti se est de par son caractere baptismal rattache de plein droit au Corps mystique du Christ; tout bapti se est, en esset, incorpore au Christ, et donc, de meique maniere, a PEgli se, doni ii devient alors

membre).Cap. II: De constitutione hierarchica et in specie: De episcopatu. Ce chapitre ne man era pas de fouiever des dissicultes fur te plan cecumenique. CeuX Di s 'occupent d'Cecumenisme ne manqueront pas de satre remar exque ce chapitre semble eniterement pense dans Une ligne occidentale, sans ouVriries portes ou les laiSSer ouvertes - a Une perSpective Orientale, qui ne conςoit pas te rappori papaute-episcopat eXactement dans les memes termes . Cette si constitution , risque donc de durcir les choses en tes considerant comme Universelles.

Elle creera une nouvelle dissiculte a Punion de Dorient a Doccident.

670쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

Ρag. 2I, n. 14. On reconnait clatrement te caractere sacramentet de l'episco pat. D'aUtre pari, au n. 12, on a soUligne te caractere collegial du vi corps episcopat h. On foui alterait que l'on indique plus netlement te lien entre ces deuXchoses; autrement dit, it saudrait montrer que c'est par la consecration episcopaleque l'on devient membre du college episcopal. La consecration episcopale doli etrepresentee fous la forme d'Une agregation au corps episcopal en vue de la Mission. Le sacre episcopal est un acie collectis ta corps episcopal qui agrege te nouvel elu a l'vi ordo episcoporum h; le don de l'Esprit qu'il reςoit est celui-la meme quele Christ a donne aux Apotres, et que ces derniers ont reςu a la Pentecole. son

ne se structUrera hierarchiquement pas sUr une base juridique externe et supers-cielle, mais fur une base sacramentelle, a savoir par te sacrement de Portio, notam-ment de l'episcopat, si que suit la mission, lamelle est toui ours asseclee des puls-

menager les diverses positions, on est reste dans Un Vague qui n'evacue pas cevi juridisme eloussant is que signatali un Ρere oriental a la premiere sesSion. . . Onpoureait si in molns sOUhaiter que par eX. lig. 29, apres si roborante D, Unephrase Comme celle-ci soli introduite: Q Talis enim est conditio permanens et ordinaria collegii episcoporum, ita ut unus isque episcopus seX ipsa conSecratione) permanenter evadat membrum et quasi pars supremae potestatis ecclesiaSticae D. Dans tout ce paragraphe, it convient de bien metire en lumiere que les eveques collegialement consideres comme successeUrs du college apOStolique, apparaissent collegialement responsabies de la mission confiee aux Apotres par te Christ. Iis te soni au titre de la structure du college apostolique lui-meme, aUqUel iis soni agreges par leur consecration, et dans leur union commune au SuccesseUr de Pierre, qui dans Son role de chei, est un element essentiel du college apostolique. Pag. 28, n. 1 T, lig. 14. Pour les memes raisons, apres si membrum collegii DMOUter: si V SqUisDe epi Scopus D, et lig. 16, a vi iurisdictionis is Mouter si Stricte dictae D. On peut se demander si ce passage sauvegarde sussisamment Popinion theologique, basee sUr de tres serieuses preuves, qui admet un pouVoir radicat universei consere par la consecration.

II conviendrait d'insister davantage fur les vi Coetus Episcopales simplement mentionnees pag. 29, lig. 1), si importantes de nos jours, et qui manifestentia collegialite.

SEARCH

MENU NAVIGATION