Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

sollicitudinem esse habendam, sed ratione ipsa caritatis ordinis, specialiori modo erga ecclesias sibi vicinas et proximiores urgeri . Quae sollicitudo, ab Ecclesiae exordiis, manifesta fuit; nam, episcopo quodam defuncto, viciniores episcopi, de

electione et consecratione novi cUrant pontificis et, regionis epiScopis adunatis, necessitatibus huiusce regionis simul incumbunt. Commune insuper bonum postulat ut episcopi si ad maiorem regiminis similitudinem is contendant; quam Ut obtineant si plurium possUnt communes coetuS qui fere ubique iam in usu sunt et augustiore celebranda ritu concilia provincialia

et plenaria is Pius XII, A A S., 19Iq, p. 6763. Episcopus enim ut regat ecclesiam suam missionem ab Ecclesiae regimine supremo accipit spag. 23, lin. Tin et si regere propriam suam ecclesiam ut partem Ecclesiae universalis is debet spag. 24, lin. 19),

cum episcoporUm corpore coniunctUs. Quam ob rem, coetus cum Vicinioribus episcopis, Ut Unitatem servet, plurimum iuvabunt. Nec omittendum est sollicitudinem circa proprii gregis bonum sic illum movere ut huiusmodi coetus exoptet: primo quia leges pro universali Ecclesia promulgatae ad locorum necessitates adaptandae sunt, et, ex altera parte, praesertim nostris temporibus, cum populationum motus ad inter se connexiones de die in diem increscunt, pastoralis actio, multis in rebus, ad limites ultra dioeceseos ac etiam provinciae cuiusdam determinanda est. Quapropter mens est nostra: ad bonum Ecclesiae, nostris diebus - quae aliis temporibus maiore gUbernationis unitate indiguerit - collegialitatem intermediorum CoetUUm corroborandam esse, cum coetus illi ut Ecclesia essicacius apostolicam suam missionem adimpleat, maXime iuvent. Etenim tam quaestiones in commissionibus praeparatoriis agitatae quam disceptationes Concilii de re liturgica et de socialis communicationis med11s in lucem attulerunt, et quidem quasi mirabili con- Sensu, quantum hodie necesse Sit plurimas normas, quae ad curam pastoralem pertinent, a conferentiis episcopalibUs seu coetibus episcoporum pro certo territorio determinari. In memoriam etiam revocanda orientalis traditio quae formam synodalem in exercitio iurisdictionis semper serUaVit. Nec quaestio est de dogmatica quadam necessitate ad coetus episcoporum Stabiliendos. Satis est ut historice ac canonice quantum opportune eXistant demonstretur, et apostolicis quibusdam necessitatibus respondeant. Supremi vero Ecclesiae regiminis statutum iuridicum promulgare erit.

Cap. III: De populo Dei et speciatim de laicis.

Novus textus priori antecellit: brevior, clarior, magiSDe completUS. 1. In omnibus suis partibus, non parvi pandit plerasque observationes a nobis, mense ianuarii, renUntiatas. 2. Amplum servat locum vitae et missioni vi caritatis is Ecclesiae et christiani. Ut tamen hae frequentes allusiones totam suam vim conseqUantur, necesse eSSet ut niterentur in assertionem magis praecisam mysterii divinae caritatis in mysterio Ecclesiae et in munere episcopali, de quibus fuit sermo in praecedentibus capitibUS.

I. Nova eiusdem capitis divisio in duas partes, facta a commissione si de laboribus Concilii coordinandis is, videtur maxime opportuna.

762쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

II. Animadversiones particulareS. N. 22, pag. I: Introductio. Lin. 4: ratio loquendi vicum gaudio animum convertitis, in melius esset mutanda: stylus est imperfectus. Lin. I: addendum: si in communitatem caritatis, veritatis et spei constitutus h. Saepius obliviscitur virtus theologalis spei, tamen connexa indoli eschatologicae Ecclesiae scf. pag. I, lin. 18, ubi spes citatur cum aliis virtutibus). Lin. 7: si Instrumentum redemptionis n: hoc verbum de populo Dei videtur contorte dictum. Melius diceretur: si Ut socius redemptoris D. N. 2I, pag. I, lin. 12: titulus vi De membrorum in Ecclesia Christi aequalitate et inaequalitate is non videtur feliciter inventum. Melius forte diceretur: vi De diversa membrorum in Ecclesia Christi vocationen seu vi dignitate is, S Undum quod legitur lin. 14 textus sequentis. Pag. 6, lin. I: curnam non adderetur ad Apoc. 1, 6, ad minus referentia classica ad Pt. 2, 4-10ΘPag. 6, lin. 13: supprimendum est vi eamdem . Omnes ad Sanctitatem vo

cantur.

Pag. 6, lin. 22: loco vi ad salutem communem o, dicere potius: si ad salutem omnium hominUm D.

Pag. 6, lin. 31: definitioni laici hic datae svi Membrum populi Dei hin, a nobis

praefertur ea, magis biblica, praebita in nostris animadversionibus, mense ianuarii. Cui, si placet, addi possent notae complementariae, datae in praedicto textu. Haec

erat definitio nostra: vi Laicus ille est qui baptizatus sGH. I, 273 fit filius Dei GaI. 4, I-T; Eph. 1, I ss.; 1 IO. I, 10) et membrum vivum, rationemque redditUrum Eph. 2, 12; I, 17-19; 4, 1 I) populi Dei, i. e. Ecclesiae, Corporis Christi Rom. 6, 4-6 et 11), vivens de fide, spe et caritate 1 Cor. 12, 4-13) et heres promissionum divinarum Eph. 1, 18).

N. 24, pagg. T-8: ad meliorem comprehensionem diversarum notarum, quae continentur in hoc textu, utiliter divideretur sicut n. 2I, quodam exempli gratia addito ordine alphabetico in principio cuiusque paragraphi eiusdem mmeri: i. e.

a) pag. T, lin. 4: sacerdotium fidelium; bin pag. 8, lin. 4: regia dignitas fidelium; c) lin. T: vita caritatis christiani; d) lin. 12: sensus fidei fidelium; e) lin. 24: de

charismatibUS. N. 2I, pagg. 8-9: eXpositio magni pretii de partibus christiani in mundo relate ad salutem. Quae partes sub aliquo vi nimis individuo respectu forte exponuntur; plerumque enim, non erunt ad salutem certe essicaces nisi assumantur ab aliquasi commUnitate christiana n. Insuper, optimum esset si respectus apostolicus Vitae christianae, dependenter a hierarchia, licet pars sit schematis de apostolatu christianorum, si saltem sub forma alicuius principii is hic enuntiaretur, ne videatur solis magnanimis reservatus christianis, Ut quoddam obiectUm sumptUΟSUm.

Pag. 9, lin. 39: loco vi Spiritu Christi is, scribere vi spiritu Christi . . N. 26, pagg. 10-11: limpidissimus et apertissimus. N. 27, pag. 11: adhortatis: finis valde bonus, quo introducitur schema de

apostolatu laicorum.

763쪽

Cap. IV: De vocatione ad sanctitatem in Ecclesia. I. Animadversiones generaleS. Hoc n Um caput placet, eo quod a) ad mentem revocat omnes ad sanctitatem vocatos esse, distinctis Vocationibus cuique personalibus a specifico statu religioso, cuius tamen indoles magis esset praefinienda; h) sanctitatem ad caritatem religat, hoc tamen praesupposito quod perfectionis studium in tota vita theologali per exercitium virtutum evangelicarum de natUra est caritatis; ci sanctitatis Christi exemplum iure merito saepe memoratur. Optabile tamen videretur, si fortiUs assereretur omnis sanctitatis fontem in Christo residere cf. S. Pauli doctrinam) eiusque efficaciam a Spiritu Sancto fulciri; d) sanctitas demum cuiusque personalis vocationis ad totius Ecclesiae Sanctitatem refertur nota Ecclesiae). Qui tamen sanctitatis Ecclesiae communitarius aspectus in meliorem lucem poni deberet, in quantum est simul et medium perveniendi ad sanctitatem et effectus sanctitatis personalis; e) baptismum aliaque sacramenta fontes et media demonstrantur sanctitatis. Magis tamen asserendae essent Eucharistiae partes, in quantum signum et alimentum est nostrae sanctitatis in unione cum Christo. II. Animadversiones particularES. N. 28, pag. 16: Prooemium: bonus illius capitis conspectus, in duas divisi

parteS. N. 29, pag. 16, lin. 1I: loco si auctor et consUmmatoris, Scribere si Auctor et Consummator D.

In mentem revocare t tum S. Pauli Rom. II, 14) et alios tegius isti respondentes, qui ostendunt Christum fontem esse omnis sanctitatis. Lin. 18: post textum citatum Mi. I, 48, lex referatur Levitica: si Sancti eStote, qUia ego, DeuS Vester, sanctus sum n. Hic desideratur definitio magis completa sanctitatis. Haec certe tendit ad perfectionem caritati S, sed in unione mysterii Christi mortui et resuscitati, quod importat simul mortificationem et

infusionem vitae et omnium virtUtum evangelicarum eXercitium, praeSertim Vero paupertatis, secundUm cui UsqUe StatUm. Lin. II: post si eiUs Vestigia sequentis is, addendum est: si et in eius imaginem transformati D.

N. I 0, pag. 19, linn. 1-T: ex hoc pulcherrimo loco, in quo sanctitas CViUSque christiani in quadam dependentia sanctitatis episcopi et cleri ponitur, in meliorem lucem poni posset nullam scilicet inveniri sanctitatem christianam, ubi non est adhaesio ad EccleSiam.

Linn. 1I-2I: explanatio magni momenti de sanctitate in matrimonio. Cavendum tamen ne egistimetUr sanctitas res esse nonnisi sacerdotum et Coniugatorum, sed potius omnium cuiusque status caelibetesi, aetatis senes et iuniores), Valetudinis sinfirmi). Omnes enim ad sanctitatem vocati sunt, unusqUiSque SecUntam suam specificam conditionem. Dicitur certe lin. 24 si pro omnibus christifidelibus h; quaedam autem enumeratio otiosa hic non esset. Linn. 26-29: pulcherrima definitio sanctitatis, cuius melior locus videtur essen. 29.

764쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

Linn. 29-32: radicate ligamen, quo uniuntur sanctitas Ecclesiae et sanctitas christifidelium, clare notatUr. N. II, pag. 19, lin. 34 Usque ad pag. 20, lin. 1: melius videtur si supprimeretur locus iste. Iterum enim exponit quod iam dictum est de sanctitate et de eius relatione ad caritatem. Notandum esset quaestionem hic agi de exercitio consiliorum evangelicorum in qUodam statu particulari, et ab Ecclesia probato, ad quem quis a Deo vocatur si quibus datum est... is Mi. 19, 11). Status religiosus specificus est in Ecclesia. Vita religiosa non solo exercitio complectitur trium consiliorum evangelicorum, et ceterum, paupertatis definitio omnibus convenit christianis. Melius forte esset si hic praecise determinaretur in quo consistat Status religiosUs, diversis in unum collectis elementis ex quibus constat, et quae dispersa inveniuntur nn. 31-36: fructus scilicet cuiusdam divinae vocationis scf. n. 32,

pag. 21, lin. 6); status existens in Ecclesia cf. n. 31, pag. 20, linn. 29-31ὶ sub suis diversis formis; status ab Ecclesia approbatus scf. n. 32, pag. 20, lin. 39 ad pag. 21, lin. 8); identificatio cum Christo, paupere, virgine, obediente scf. nn. 32 et 3I); fons sanctitatis et servitii in Ecclesia scf. n. 31, pag. 20, linn. 27-3I; n. II, pag. 21, linn. 23-29; nn. 3I et 36); valor eschatologicus status religiosi cf. not. ad nn. 33 et II).

In hoc sensu, titulo illo n. 31, pag. 19: si De mediis ... evangelicis is res Utiliter pressius exprimi deberet, ut clarius indicaretur hic agi de altera parte eiusdem capitis, et concinniter ostenderetur quaestionem hic haberi de statu religioso si lato Sensu D, Omnia resumendo qUae dicuntur in prooemio, n. 28, pag. 18, linn. 9-12.

N. 32, pagg. 20-21: pag. 20, lin. IT ad pag. 21, lin. I: meliorem locum

haberet n. I 1. Pag. 21, linn. 4-8: evolvendUm prout in priore schemate.

N. II, pag. 21: si de momento ... D: ad memoriam revocandam eSSet Statum

religiosum de structura esse Ecclesiae, per illud quod est suum proprium propositum, sanctificationem scilicet hominum, quae est finis proprius Ecclesiae; et per alium hunc eiusdem scopum, laudem scit. divinam quo ordinatur ad virtutem religionis; et demUm, per naturam eschatologicam virginitatis scf. Mi. 19-12; Mi.

Linn. 13 - 1 T reportandae essent in fine eiusdem n. II, modo tamen pOSitiVo,

et non tantum Optati Vo.

N. 34, pag. 21: merito sit hic mentio de iure si egemptionis , propter primatum Romani Pontificis, sed etiam de obligatione qua tenentur religiosi exempti, sese submittendi episcopo dioeces ano.Quorum, praedicti iuris scit. et huius obligationis, perutile videretur si daretur hic ratio essentialis: quae non tantum residet in aspectu iuridico cf. pag. 22, linn. 14-1 I), sed in eo quod Papa centrum est et famulus unitatis corporis episcopalis, sicuti revera est totius Ecclesiae. Hic opportune citaretur pulcher 1 Thras. I, 13 locus, quo invitatur ad caritatem Semper maiorem erga praepositos Ecclesiae, quod est verum principium reverentiae eis debitae; et etiam memoraretur invitatio ad obedientiam Heb. 13-1 T. Per Suam unionem cum episcopo locali et Papa, religiosi actu perficiunt suam

unitatem cum Ecclesia.

765쪽

Valor spiritualis huius doctrinae utiliter ad memoriam revocantas esset. Siquidem non est solummodo et ante omnia disciplinaris. N. II, pagg. 22-2I: titulUs ambiguus est. Non enim consiliis evangelicis quis Deo consecratur, sed votis et promissis. Melius dici videretur: vi Aestimanda est vita Deo consecrata in statu professionis consiliorum evangelicorUm D. Linn. 29-32: iure memoratur vitam religiosam Ecclesiae, sponsae Christi, assimilari. Hic autem aspectus constitutivus valoris virginitatis confirmari posset,

seu verbis liturgicis Praefationis in consecratione virginum, seu locis ApOC. 21, 2;22, 9-11; et Eph. I, 2I-31. Valor eschatologicus virginitatis 3.

Primus paragraphus istius n. II connecti posset n. 32, de natura status religiosi; secuntas Vero, n. 36. N. 36: conclusio, pag. 23, lin. 11: si Christum ... in monte contemplantem D. Vocabulum dissentit textui evangelico, et contemplatio Christi sine cessatione erat. Melius diceretur: vi In monte orantem D. Post lin. 14, introducatur textus n. II, linn. 33 ss. de diffusione animi invita religiosa. Finalis exhortatio, linn. 1I-19, acrius instans maioris esset ponderis. Quin sit triumphalis, talis esse debet tamen, quae omnium utriusque sexus in religione degentium, animum fidemque erigat, ratione testimonii quod perhibent et apostolatus sui in mundo evangelizando.

ditionis apostolicae occidentalis in Gallia

Hoc novum schema Valde melius quam prius eSt, incompletum tamen manet.

Ι. Cap. I, n. 4: in hac paragrapho, ubi notio universalis Ecclesiae apparet, optamus quod amplius manifestetur et explicetur missio Ecclesiae ad omnes homines Viventes in hoc saeculo. Sic inseri potest in hoc schemate de Ecclesia illa evangelica notio fundamentalis ad relationem Ecclesiae ad mundum in schemate XVII de Ecclesia ad eXtra) tractandam.

Emendatio n. 4, pag. 8, lin. 30: Titulus: de Spiritu Ecclesiam inspirante

et sanctificante). vi Ipse replet orbem terrarum et ille qui continet omnia scientiam habet vocis Sap. 1, T). A die Pentecostes, Ecclesiam replevit per Vocem apOStolorum qui ad evangelizandum mundum missi sunt. Et nunc omnes christianos, fideles atque ministros, per Spiritum Sanctum ad mUndUm miSSOS, inSpirat ... D. II. Cap. II, n. 14: optamus quod iam sit tractandum de episcoporum collegio et de eorum potestatibus in hac paragrapho de episcopatu ut sacramento. Sub verbo si episcopatum lin. 10) manet ambiguitas de natura relationis ordinis epi- Scoporum ad consecrationem episcopalem. Non est sufficiens dicere lin. 243 quod episcopi vi sacramenti presbyteris superiores sunt, sed determinandum est Domodo novus consecratus ordini episcoporum vi sacramenti aggregatus est. Emendatio n. 14, pag. 2I, lin. 22: si Sacramentum episcopatus est corporis episcoporum actio collegialis noVUm electum ordini episcoporum aggregans atque faciens eum participem collegit.' In actu episcopalis ordinationis, novo electoi Cf. Dom. B. ΒΟΤΤΕ, UOrdre d'apres Ies prieres d'ordination, in Eludes sur Iesacrement de I'Ordre, Paris 19IT, pag. 31, cf. pp. 109-III.

766쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

episcopi ad eum consecrandum congregati, in personam totius episcopatus agentes,' plenitudinem apostolici muneris tradunt, quod apostolico collegio a Domino nostro Iesu Christo collatum,' et omnibus successoribus in depositi apostolici custodia ' traditum est: ita apostolica successione depositi traditio plenissime ostenSaet in veritate conserUata eSt.qEpiscopus potestatem ordinis sui vi sacramenti accipit, scilicet spiritualem capacitatem ad mUnus apostolicum participandum, simul etiam' ius dicendi et

mercendi activam potestatem, quae consequitur ordinem. EXsecutionem tamen iurisdictionis in Ecclesia particulari, sive a Romano Pontifice in nomine Christi expresse collatam, sive saltem nunquam denuntiatam,' secundum diversos modos reapse perficere debet in communione episcoporum collegii et Romani Pontificis cui competit plenitudo potestatis n.' III. Cap. II, n. 1I: optamus quod in hac paragrapho declaretur spiritus ministerii et paupertatis quo omnes episcopi et presbyteri vocantur et tenentur. Emendatio n. 1 I, pag. 26, lin. 14: si Dignitatem suam tanquam ministri hominum sustinent, fidelibus et mundo evangelicam paupertatem exhibentes, ita ut

in sancta societate Ecclesiae tituli absque munere correspondenti non conserantur D.

IV. Cap. II, n. 19: explicatio formulae Concilii Vaticani I si ex sese et non ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse is sufficiens non videtur. Feliciter textus propositus declarat significationem directe iuridicam formulae Concilii Vaticani I. Videtur tamen quod melior et magis theologica explicatio sit si affirmaretur quod Romani Pontificis definitiones validatione vel confirmatione non indigent.' λ Cf. S. CYPRIANUS, Epist. 6T ed. Hartes, pag. 739ὶ: vi Propter quod diligenter de

traditione divina et apostolica observatione servandum est et tenendum, quod apud nos quoque et fere per provincias uniVersas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem cui praepositus ordinatur episcopi eiusdem provinciae proXimi quique comveniant et episcopUS deligatur plebe praesente quae singulorum vitam plenissime novit

et uniuscuiusque actum de eiuS conversatione perSpexit .

si Hanc doctrinam memoravit Votum G. Angelini, in centrali commissione Concilii Vaticani I, die 17 maii 1868: vi Ratione suae ordinationis Episcopiὶ habent iure divino potestatem activam ius dicendi, praecipiendi, definiendi, eXcommunicandi, etc. ed. Η.SCΗwF, De conciliis Oecumenicis, Theses C. Panaglia, Roma 1961, pag. 90). Cf. pag. 89: si In casu quo episcopi titulares vocarentur a Pontifice ad concilia, ipsi interessent uti veri episcopi ordine et dignitate, ac praeterea interessent ut habentes subditos omnes christifideles quos illis simul cum aliis congregatis tanquam coniudicibus subiiceret Pomtifex D. Cf. S. THOMAS AQUINAT., In η Sent., d. 19, q. 1, art. I, ad Ι-: 4 Ubi Dominus, Io. 20, dedit omnibus apostolis communiter potestatem remittendi peccata, intelligitur

de potestate quae consequitur ordinem; ... Usus illius potestatis esse debet, praesupposita potestate Petro collata, secundum ipsius ordinationem D. y In latina Ecclesia, episcopus ecclesiae particularis munus a Romano Pontifice accipit, et sic manifestatur et iure signatur unio episcopi cum corpore episcopali sub Papa unito. In orientalibus Ecclesiis, installationem muneri ecclesiae particularis episcopalis consecratio ipsa importat. In utroque casu munus episcopo per actum collegialem episcoporum confertur.

β Conc. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus; DENZ. 182J-1831. ' Cf. explicatio GASSER, MANSI, I2, 1216 A: 4 Utique deputatio de fide non in ea mente est, quod verbum istud debeat sumi in sensu forensi, ut solummodo significet

767쪽

Emendatio n. 19, pag. 30, lin. 1: si Qua ipse quoque per se gaudet Romanus Pontifex quando, ut collegii episcoporum caput, omnium christianorum pastoris atque doctoris munere fungens,'' doctrinam de fide vel moribus desinitivo actu ex cathedra proclamat h. Lin. 10: vi tanquam pastor et doctor Ecclesiae universalis, qui fratres suos in fide confirmat cf. L c. 22, 32ὶ exponit vel tuetur v. Emendatio n. 19, pag. 30, lin. I vi ex sese et non ex consensu EccleSiae irre-sormabiles esse, ita ut actus Romani Pontificis nulla validatione indigeant et ab eius iudicio ad alium iudicium appellare nunquam omnino liceat is: Vel si sese et non eX consensu Ecclesiae irreformabiles esse, ita ut Romanus Pontifex non teneatur ad obtinendum concUrsUm actuosum omnium episcoporum ut eas definitive proferat, et ab eius iudicio ad aliud iudicium appellare nunquam omnino liceat h.

CETERIQUE PATRES CONCILIARES LINGUAE GERMANICAE ET CONFERENTIAE EPISCOPORUM SCANDINAVIAE

e Conferentia Fuldensi diebus 26 et 27 augusti 19633Ι. Generaliora. 1. Dispositio totius schematis in genere correspondet desideriis commissionis coordinatricis et in se apta et bona dici potest. Quod spectat desiderium ab hac commissione emissum, dividendi scit. cap. III in duo, quorum unum de populo Dei in genere sit et cap. II totius schematis constituat, alterum de solis agat laicis tamquam cap. IV schematis, haec forte dicenda esse videntur: Propositio commissionis admitti potest et insinuat bonam emendationem schematis, licet quasdam transpositiones teXtus schematis necessarias reddat. Post aliquam introductionem in novo cap. II de populo Dei quaedam dicenda essent, quae schema adhuc dicit sub n. I pag. 8, linn. I ss.) quippe cum haec apte inservire possint tamquam fundamentum doctrinae de populo Dei spraesertim ea quae pag. 8, linn. 11-23 dicuntur). Patet deinde sub n. I, vi De missione Filii is quaedam alia esse supplenda. Introductio huius novi cap. ΙΙ sub. n. 22ὶ paululum mutari debet.

finem impositum controversiae, quae de haeresi et de doctrina, quae proprie est de fide, agitata fuit. Sed vox vi definit is significat quod Papa suam sententiam circa doctrinam, quae est de rebus fidei et morum, directe et terminative proferat D. λ' Cf. explicatio GASSER, MANSI 1213 B-C: si Sed ideo non separamus pontificem ab ordinatissima coniunctione cum Ecclesia. Papa enim solummodo tunc est infallibilis, quando omnium christianorum doctoris munere fungens, ergo universalem ecclesiam repraesentans, iudicat et definit quid ab omnibus credendum vel reliciendum. Ab ecclesia universali tam Separari non potest, quam fundamentum ab aedificio cui portando destinatum est. Non separamUs porro papam infallibiliter definientem a cooperatione et concursu ecclesiae, saltem id est in eo sensu quod hanc cooperationem et hunc concursum ecclesiae eXcludimUS D. Ibid., MANs1 I2, 1214 B: vi Petrus extra hanc relationem ad Ecclesiam universalem positus in suis successoribus hoc veritatis charismate ex certa illa promissione Christi non gaudet D.

768쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

Deinde dicantur quaedam de novo addita de Novo Foedere novoque populo, de eius unitate et universalitate. Deinde sequantur ea quae adhuc sub nn. 23-24 dicuntur, materia sorte paululum aptius disposita. Deinde ex capite primo schematis hic ponantur, quae ibi sub nn. 8-10 eYstant. Cap. novum IV post addendam brevem introductionem, quae noVUm thema indicat et inculcat ea, quae maXimi momenti circa laicos sunt, iam dicta esse in cap. II, primo ponere debet ea, quae in schematis parte secunda pag. 6, lin. 31 ad pag. T, lin. 11 dicuntur de nomine laicorum. Deinde ea dicantur in hoc novo cap. IV, quae in parte secunda huius schematis exstant pag. 8, lin. IT ad pag. 11, lin. 24. Caput, quod hucusque Secundum erat, erit deinceps cap. III. 2. Doctrina huius schematis solida, ampla et etiam sub respectu pastorali bene Selecta et apte proposita esse nobis videtur. Evitat haec doctrina quaestiones inter theologos disputatas, v. g. quaestionem, cuinam ratio si membri is in Ecclesia tribui possit, immo hanc terminologiam prorsus declinat, quod nobis habita ratione status quaestionis in theologia catholica hodierna omnino opportunum esse videtur. Sufficienter figura Corporis mystici pro describenda natura Ecclesiae urgetUr iUXta vota episcoporUm Germaniae ante Concilium prolata, quin ista figura tanquam unica et sibi soli sufficiens in hac descriptione proferatur. Cum e contra cap. I potius originem delineandae Ecclesiae sumat a conceptu populi Dei, etiam sub hoc respectu sussicienter satisfacit sententiis Ecclesiologiae biblicae recentis. Gaudemus, quod idea Ecclesiae tanquam quasi primordialis sacramenti salutis totius mundi non prorsus disparuit, licet censeamus hanc ideam pro hodierna evolutione Ecclesiologiae adeo fertilem melius et fusius explicari potui SSe. Laudabiliter expositio potestatis hierarchicae procedit e conceptu ministerii. Sine dubio ea qUae de momento et functione episcopatus in Ecclesia dicuntur, ut Verus progressus doctrinalis agnosci possunt et debent, licet, uti eX natura rei re-SUltat, practicum momentum huius doctrinae in aliis schematibus potius canoni-sticis et pastoralibus efferri debeat et ibi tandem appariturum sit, num Concilium istud in hac parte desideriis et indigentiis huius temporis vere satisfaciat; et licet doleamus, quod quaedam, quae tentamen schematis de Ecclesia ab episcopis Germaniae propositum eXhibebat, in eXpositione huius schematis omittuntur V. g. magisterium Ordinarium totius collegii episcopalis esse exercitium collegiale huius plenae et SUpremae potestatis, quae residet in collegio episcoporum qua tali). Laudatur etiam doctrina de sacramentalitate ordinationis episcopalis. Approbantur in genere etiam ea, quae de singulis muneribus et potestatibus episcoporum

dicuntur.

I. Interdum anXietas quaedam, ne roborando munus episcopale primatus Summi Pontificis detrectetur, adhuc nimis apparet. q. Sine dubio multa alia, quae duo ista capita silent, optimo iure et fructuose dici potuissent. Attamen non censemus esse utile ingredi in disceptationes de rebus, quae ad ea, qUae in schemate dicuntur, addi per se possent. Tali enim modo nunquam ad finem pervenitur qui omnibus placet. I. Ordo inter nn. 4-T in parte prima schematis aptius forte instaurandus esse Videtur, ut progressus in elaborandis imaginibus Ecclesiae earumque valor theologicus clarius et facilius appareant. Haec, si placent, ita fieri possent: Post ultimam lineam pag. 8 post pag. 8, lin. 39) statim, tamquam n . I exponantur ea qUae Subn. 6 pag. 10, linn. 19 ss. in habentur, paucis adhibitis emendationibus, quae per

talem transpositionem teXtus necessariae evadunt. Proinde teXtus esset:

769쪽

K I. De Ecclesiae imaginibus). Variis et profundis imaginibus nobis intima

natura Ecclesiae innotescit, qVarum praecipuas evocamUs. ESi enim EccleSia greX. . .

cultura Dei spag. 10, lin. 29). Actione ergo Dei salutifera collecta Ecclesia est opus Dei et fructus caritatis eius simulque medium et instrumentum in Dei spiritu activum ad unionem inter Deum et mundum in dies magis effciendam.' Crescere enim vocata est Ecclesia ut Dei familia eiusque templum et domus, in lapideis sanctuariis repraesentata, in qua Deus in spiritu et veritate adoretur cf. Io. 4, 23). In ea ut in suo habitaculo Spiritus Sanctus inhabitans pastores et fideles confortat, illuminat atque in reddendo testimonio adiuvat usquedum nUmerus fratrum compleatur scf. Apoc. 6, 113. vi Ita crescit in terris Civitas Sancta ... v continuatur pag. 10, lin. 33 usque ad pag. 11, lin. 3).4 6. De Ecclesia ut mystico Corpore Christi). Christus Dei Filius ... constituit spag. 9, lin. 8). Nemo enim est Christi, quin pertineat ad corpus Christi. Sumus autem corpus et corpus Christi, quia in uno Spiritu omnes in unum corpus baptizati et omnes in uno Spiritu potati sumus scf. 1 Cor. 12, 13; Eph. 4, 4-6). Ideo vero imprimis coalescimus in corpus, quia Ecclesia in se ab ipso Domino ut pignus unionis concreditum habet verum corpus Christi, quod in Eucharistia omnibus fidelibus datur. Quoniam enim unus panis, Unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus I Cor. 10, 1 T). Ita cum Domino unimur spag. 9, lin. 14ὶ ... ad omnem plenitudinem Dei scf. Eph. 1, 23; 3, 19; COI. 2, 103 spag. 10, lin. 183. vi T. De Ecclesia in terris peregrinante)... spag. 11, linn. I SS.) D. 6. Deest etiam in hoc schemate declaratio explicita de qualificationibus theologicis, sub quibus singula huius schematis accipienda sunt. Cum schema laudabiliter materiam valde amplam proponat, quae, licet omnes propositiones ab omnibUS de facto admittantur, tota non dici potest de fide divina et catholica, explicita declaratio desideratur non agi in hoc schemate de definitionibus proprie dictis nisi

ibi, ubi hoc eX Verbis mpreSSe ClUcet. T. Notum est primo mentem fuisse commissionis praeparatoriae agere in cap. IV aut potius Vin de solis religiosis. Approbamus, qUod post magnas disceptationes tandem victoriam obtinuit sententia, quae censet agendum esse hic de Sanctitate in Ecclesia universa et in hoc conteXtu tractandum esse etiam spraeSertim, sed non exclusi ve) de religiosis. Licet et dogmatice et si psychologice se in Ecclesia consilia evangelica sequentes et in Ecclesia specialem obtineant locum et in Ecclesiologia Concilii specialem mereantur mentionem spraesertim illi religiosi utriusque S US, QUi sacerdotes non sUnt), tamen haec mutatio thematis placet. Nam una eX parte de vocatione omnium membrorum ad sanctitatem sermo fieri debet, et alteram parte in schemate disciplinari. De religiosis sermo protractior sussicienter fit. Laudatur insuper hoc caput, quia multo clarius et magis sobrie saltamen cum debita laude vitae religiosae) quam textus prior distinguit inter essentiam perfectionis, quae est Unica caritas, ad cuius perfectionem omnes et vocantur et obligantUr, et certa quaedam media caritatis sevangelicorum consiliorum praXis concreta), quaei Haec sententia nova in textum inserenda proponitur, quia distinctio Ecclesiae ut fructus redemptionis et Ecclesiae Ut medii activi redemptionis applicandae magni momenti esse videtur pro tota Ecclesiologia, et quia haec doctrina fuse proponebatur in schemate de Ecclesia, quod ab episcopis Austriae et Germaniae mense februario Romae exhibe

batur.

770쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

quibusdam tantum a Dei gratia osseruntur. Ratio horum consiliorum et spiritualis i. e. conducens ad individualem sanctitatem in et ecclesiologica et eschatologica breviter, sed sussicienter exhibetur. Etiam in hac parte textus novus melior est tompriore. Laudanda est evitatio termini vi perfectae castitatis is, qui in textu priore habebatur. Commendari potest schematis de religiosis retractatio, quae institui apte posset iuxta doctrinam mentemque huius capitis. Etiam quae in hoc capite spag. 22, linn. 23-32) dicuntur, meliora videntur iis, quae olim hoc loco edicebantur. Hisce dictis non negatur posse in hoc capite de sanctitate Ecclesiae in genere et religi sorum in specie quaedam abbreviari, quaedam ordine magis perspicuo ordinari, quaedam de consiliis evangelicis adhuc magis lucide ex intima eorum natura proferri. De his episcopus Rottenburgensis haud spernenda edixit et ulterius conferre

8. Hinc in genere approbamus hoc schema, quod magna cum solertia et diligentia confectum est, et animadversiones nostras restringimus ad emendationes minutiores proponendas, quae facile persci possunt, quin totum schema retractetur.

II. Specialia. Ad cap. I. Pag. T, lin. 10: vi illudque is parum apte dici videtur. Nam tali modo lector

remittitur ad vi praecedentium Conciliorum argumentum is, quod falsum est, cum non illud argumentum, sed naturam missionemque Ecclesiae universalis spag. T, lin. 8) sermone menti hodiernae accommodato schema enucleare intendit. Scribatur igitur: si illamque D. Pag. T, lin. 22: non bene scribitur: vi haec congregatio ... n. Nam de tali ali-qUa congregatione iuStorUm in praecedentibus nondum erat sermo. Scribatur forte: si Hinc semper exsistebat etiam arcana congregatio iustorum, quae a Sanctis Patribus Ecclesia universalis vocatur quaeque ab Abel iusto usque ad ultimum Hectum colligitur D.

Pag. T, linn. 24-2T: hic aliqua obscuritas sermonis haberi videtur. Redemptio enim et constitutio hominum in filios Dei per incarnationem et mortem Christi ad omnes spectant homines, etiam igitur ad eos, qui ante Christum nati et mortui sunt. Ea vero quae deinde pag. T, lin. 24 dicuntur svi eosque non tantUm singulatim. . . D) preSSO VerborUm sensu non quadrant nisi ad eos qui tempore post Christi redemptionem vivunt. Propterea suadetUr post si eosqUe is insere: si rodemptione sua reapSe peracta D.

Pag. 8, lin. 1: cum caput de quo hic est sermo, sit Christus ipse, melius diceretur: si Suh se tanquam uno omnium capite D.

Pag. 8, linn. 18 ff.: in hac sententia deprehenditur parva aliqua inconcinnitas. Nam illud: vi ab eo convocata et legitime constituta n spag. 8, lin. 20) potius addendum est ad vi congregatio eorum, qui in Iesum credunt is quam ad si Ecclesia D. Nam non quaelibet congregatio credentium est Ecclesia, sed congregatio credentium a Christo ipso convocata et legitime constituta est Ecclesia, cum haec legitima constitutio a Christo ipso sit ratio speciscans verae congregationis fidelium, quae talem congregationem Ecclesiam veram constituit. Pag. 8, lin. 19: post Verbum vi unitatis is addatur: vi per Spiritum Sanctum D. Ratio: ut appareat Spiritus Sanctus ut unitatis principium. Nam in Encyclica πι-stici Corporis Spiritus Sanctus vocatur Ecclesia unitatis principium increatum et non adspectabile.

SEARCH

MENU NAVIGATION