Brevis, et clara expositio et impugnatio omnium, & singularum propositionum, quae a' summis pontificibus Alexandro 7. Innocentio 11. & Alexandro 8. damnatae sunt. Opus tres in tractatus divisum theologis speculativis, ... Auctore patre Bonaventura Tr

발행: 1707년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

que et erba haee,quae exo praecipio tibi hodie u corde tuo.Vbi per priora verba denotatur Praeceptum dilectionis Dei: per posteriora ver-ha , denotatur frequentia eliciendi actus dilectionis Dei; quidem frequentia orta ex obligatione praecepti. Tertio D. Anselmus super verba Apostoli: Fivis praecepti, icte. ait: Omnis itaque praecepti fluis est ebaritas , ides ad charitatem refertur Omne praeceptum. Ex quibus Anselmi verbis, sic arguo: si omne Praeceptum ad charitatem refertur: Ergo quando quodcunque Praeceptum obligat, etiam praeceptum charitatis obligat ; & qui dem per se; nam quando praeceptum non occidendi, V. G. obligat, haec obligatio per se ordinatur ad Deum non ostendendum ς cum ex transgresIione praecepti, ostendatur Deus . Sed quando obligatio per se ordinatur ad Deum non oflendendum, per se dicitur ordinata ad Deum diligendum : Ergo quando cetera praecepta Obligant, etiam praeceptum diligendi Deum obligat. Quare, ultra improbabilitatem iIlius Propositionis, apparet evidenter eius falsitas, Iationibus Theologicis, ct Scripturae, ac Patribus Omnino contra Ita . Vnde merito, ut scandalosa, & temeraria damnata fuit.

ARTICVLVS VII. Exponitur sensus septimae Propositionis , t ejus falsitas

demonstratur.

Septima damnata Propositio: Tune folism obligat, quaνδε tenemur ustificari, s non habemus aliam viam, qua justi caripossumus. 3 Ensus huius damnatae Propositionis est , quod tunc seiunio tenemur elicere adtiam dilectionis Dei; di quidem ex obligatione adimplendi praeceptum , quando tenemur Procurare gratiam sanctificantem , quae per Sacramentum poenitentiae recipitur:& aliunde non habetur aliud medium recipiendi gratiam sanctificantem, nisi per actum dilectonis Dei. Quare per hanc secundam Partem,putant Authores istius propositionis, quod, si homo posset habere aliud mcdium recipiendi gratiam sanctificantem , non re. currendo ad actum dilectionis Dei, neque tunc, quando tenemur justificari, obligaret hoc Praeceptum.

oppugnatio Propositionis, , 38 r Uo ad primam partem ista damnata Proposito est evidenter falsa. Quod sic ostendo: vel Authores istius Prom stionis

132쪽

sitionis supponunt, hominem teneri statim, ac peccaVit, procurare iustificationem; vel per Sacramentum paenitentiae; vel per actum contritionis,charitate persectae. Vel asserunt, cum aliis, non teneri statim,ac peccavit, procurare iustificationem. Si primum,tunc proinpositio est falsa, ex hoc, quod insertur ex tali assertione: quod scili. cetobservantia praecepti dilectioni S Dei dependeret ab observantia aliorum praeceptorum: unde deduceretur, quod nullo determinato tempore per se Obligaret; sed tanti in obligaret per accidens, quando scilicet alia praecepta obligant; sed hoc est falsum , & supra est impugnatum, & impugnabitur in tractatu: Ergo affirmando cum antiquis Τheologis, quod quis postquam peccavit, teneatur satim procurare justificationem. non redie aisi matur, tunc solum obligare praeceptum dilectionis Dei, obligatione rigo rosa, ct per se. Nam si iuxta hanc sententiam procedatur,iustificatio haberi potest ver solam attritionem supernaturalem, quae dispositio est ad ipsia injustificationem: ut constat ex Conc. Trid.seTIq.cap.q. Et tamen in tali justificationis dispositione Voluntas Per se non tendit ad Deum, ut sumnuim honum diligendum. Si vero asserunt cum aliis, Sc quidem probabiliter, ut ego eorum doctrinam sequor,desumptam tamen ex Doctore nostro Scoto in A. dist. 2o. & alibi ; quod scilicet non teneatur statim, ac peccavit, Procurare justificationem c quia hoc praceptum de procuranda justificatione, est positiuum,& ideo non habet obligare semper , ct pro semper, licet debeat peccator habere propositum confitendi quam Primum ); tunc dilatio poenitentiae, & iustificationis officeret Praecepto dilectionis Dei . Quod sic probo; posito,quod quis non teneatur statim, ac peccavit, elicere amam justificationis; sed vellet illum elicere quam primum dum potest commode ,& ante mortis articulum; vel semel in anno, ut Ecclesia positive praecipit; jam dum ante hanc justificationem urgeret praeceptum dilectionis Dei , posset homo licite tale praeceptum omittere. Sed hoc non est dicendum mam urgente praecepto,

ponitur obligatio, illud servandi: ut patet de praecepto audiendi sacrum in die festo, quod pro tali die urget, & obligat ad Missam audiendam . Ergo in hac sententia, quod quis non teneatur statim, ac peccavit, elicere actum iustificationis, non debet negligere observantiam praecepti dilectionis Dei, si ante tempus iustificationis urgeret.

39 Probo nunc , quod ante tempus iustificationis urgeat. Praeceptum iustificationis, & paenitentiae suscipiendae, ut habeatur de peccatis persecta remissio, est positiuum: Praeceptum vero de non peccando est negativum; quia obligat ad semper, & pro semper ad non peccandum . Hoc supposito nunc lic arguo . Quando praece-

133쪽

ptum de non peccando obligat ; tunc obligat praeceptum de non exponenda anima siua Periculo aeternae damnationis , cui periculo exponitur per peccatum; sed quando Obligat praeceptum de non exponcnda anima periculo aetcrnae damnation iis , obligat etiam praeceptum dilectionis Dei: Ergo praeceptum dilectionis Dei tunc obligat, quando obligat praeceptum, de non peccando . Sed hoc Praeceptum, de non peccando, non sbium Obligat, quando quis tenetur procurare sitam iustificatione sed etiam obligat,ante talem iustificationem: Ergo praeceptum dilectionis Dei obligat,antequam quis procurare tenetur suam iustificationem. Minor,in qua stat tota difficultas, probatur: nam sicuti peccatum ponit inter Deum, &hominem, inimicitiam, ita charitas ponit inter utrumque, amicitia: Ergo quando sint duo praecepta , unum obligans ad non ponendam inimicitiam, & aliud obligans ad ponendam amicitiam,urgente uno, etiam alterum urget. Sed urgente praecepto, de non ponenda inimicitia, per hoc obligatus est homo ad non exponendam animam suam periculo aeternae damnationis: Ergo tunc urget Praeceptum dilectionis Dei , praecisa omni obligatione justificationis.

go ultraquamquod : amor erga Deum , quando nostram Pr curamus iustificationem , non est amor praeceptus, quo nos tenemur amare Deum: sed est amor, quo Deus, suam erga nos exhibct dilectionem,quia de peccatis paenitentiam agimus, &. amorem Dei ad nos trahimur ; sed nos, ex peculiari praece Pio, tenemur Deum amare: Ergo tenemur illum amare , etiam quando ipse non amat nos: Ergo in statu peccati . Praesertim si in hoc urgent tentationes,

vel si incidant dies,cultui divino dicati,tenemur eligere erga Deum

actum charitatis.

qI Deinde: supponainua, quod quis velit suam differre iustificationem in sitimo suae vitae, in hoc casu est evidenter falsium,quod pro tali tempore tantum obliget praeceptum dilectionis Dei. Quod sic probo: scuti,qui justificationem differt pro ultimo siuae Vitae,exponit se evidenti periculo mae damnationis , ita, qui disteri amare Deum pro illo statu, reddit incertam suam L lutem : hoc expresse colligitur ex Sacris literis: nam Ecclesiast s. hahetur: Non tardereouυerti ad Dominum, s non differas de die tu diem. Mati. 24. Vigia late ergo quia nescitis, qua hora dominus vester venturus sit. Et cap. 9. ejusdem habetur: Ideon vos estote parati; quia qua uescitis hora, Illius hominis venturus est. Supra hac Verba, ait D. Ambrosus.Vrgilare nos voluit , per omnia spectaures momenta Domini Samatorisadetinentum D. Anselmus FDist. I. aii: Qui di seri in futuram, s fomstau non futuram aetatem.Juam vitam corrigere , cerrtim bonum dimittit pro dubio. Et tandem D. Hierony, ait: Iubetur vobis, ut prα

O parati

134쪽

1 os Tras. II. Artic. VII. Propos VII.

paratisimus ambulare eum Domino Deo nostror nulla hora dormire; nullo tempore jecuri esse debemus , sed jemper expectare. Ex quibus doctrinis deducitur , Dod si quis paenitentiam ,&iustificationem disserret, iam suam animam exponeret periculo damnationis ; cui Periculo eam exponeret , si pro tali tempore disterret actum dilectionis Dei. qa Secunda pars huius damnatae Propositionis falsiam, ac habres m evidentem insert. Nam, dum Authores ipsius dicunt , quod tunc sistum tenemur elicere aetum dilectionis Dei quando tenemur justificari , & non habemus aliam viam , qua iustificari possimus, idem esset dicere, quod si habemus aliam viam; qua justificari posses mus, non tenemur tunc Deum diligere: Ergo supposito, quod alia via possimus iustificari,iam hoc praeceptum nullum esset sed de facto constat ex citato Concilio sessi i q. dari attritionem supernaturalem, qua Possimus in Sacramento poenitentiae justificari , Schaec non respicit per se, & directe dilectionem Dei: Ergo iam, per hanc sententiam, non tenemur elicere actum dilectionis Dei , & quidem ullo tempore, cum absque tali dilectione possimus justificari. Quod

etiam damnatum est, ut haereticum ab Alex. VIII. ut suo loco videbimus, num. I. Quare concludimus, quintam, sextam, & septimam propositiones fuisse merito damnatas,ut scandalosiasMuia pereas Praesiam ebant, earum Authores,destruere praeceptum Gilectionis Dei, per se obligans ad Deum amandum,independenter a quocunque alio Praecepto; & quidem certis temporibus , quibus nos tenemur surgere a peccato, & ponere animam nostram in tuto , ne incidat in aeternam damnationem e eumque ut siminum bonum amare,ut Creatorem, Provisorem,Redemptorem,& Benefactorem.

Exponitur sensus octaυae Propositionis, es ejusfalsitas

demonstratur. Octava damnata Propositio . Comedere, ct hibere usque ad fatis a-inem, Ob solam voluptatem, von es peccatum , modo non obsit vale- rudiui; quia licite potes appetitus naturalissuis actibus frui. 43 CΕnsus huius damnatae Propositionis est, assirmare, non esseo peccatum comedere, & bibere usque ad satietatem e quod neque sit peccatum comedere,& bibere, ob solam voluptatem. Et pro ratione utriusque partis, assignant Authores huius propositionis : qu ia licite potest appetitus naturalis frui actibus suis. Oppum

135쪽

Oppugnatio Propositionis.

I intrinsecum illam damnandi, triplex esse, ortum ex Pra catis constituentibus ipsam propositionem . Primum , quia dicit non este peccatum bibere, & comedere usque ad satietatem . Secundum, quia dicit, non esse peccatum bibere , & comedere, ob solam Voluptatem. Tertium,quia dicit,esse licitum appetitui naturali fruinctibus suis. Singulas tres partes istius propositionis, quae manent sub hac damnatione, im Pugno.qs Et ante impugnationem adverto, finem quasi ultimum, ad quem reduci debet actus comedendi,& bibendi, esse vitae sustenta tionem. Unde delectatio illa comedendi, & bibendi, ut sit honesta,& licita, ad vitae sustentationem ordinari debet, tanquam ad finem, quasi ultimum. Et sustentatio vitae insita per ad Deum super omnia diligendum ordinari debet, ut quandiu homo vivit, Deo sermat, ipsumque, ut immum bonum diligat. Quare,dum quis edit, & bibit, praefigendo ultimum finem in sola voluptate, & non in vitae si1

stentatione, jam non comederet necessarium ad vitae sustentatione, sed superfluum, quod valetudini nocere posset: & sic ageret contra finem ultimum; quia constitueret finem ultimum in sola voluptate.

46 Quantum ad primam partem damnatae propositionis; quod

scilicet non sit peccatum comedere, & hibere, usique ad satietatem,sc arguo. Non excusatur a peccato, qui peccat peccato gulae; cumst unum ex septem capitalibus peccatis; sed qui edit, & bibit, usiq;

ad satietatem, peccat peccato gulae; nam peccat hoc peccato , qui immoderate cibum linit,ultra necessitatem, requisitam ad vitae su stentationem : Ergo non excusetur a peccato, qui usque ad satietatem comedit, & hibit. Ρrobatur minor , in qua stat tota difficultas. Primo e X D. Augustino tom. Io.serm.q. in die anim.ubi ait: Quo ties aliquis in cibo , ct potu plus accipit, quam nece se es, ad mluuta

peccata pertinere noυerit. Secundo e X D.Greg. lib. so. mor. a P. ID

Quinque modis nos virium gulae tentat, ree. Aliquando tu 01a quan-ritate sumendi mensuram refectionis. Ex his infert DThomas Aquinas : Gtilam esse mordinatam concupiscentiam edendi. Qui hus consideratis . sic denuo insurgo: sicuti est peccatum excestus in come dendo, & hibendo; cum sit inordinata concupiscentia , ita peccatum est edere, & bibere usque ad satietatem. 4 Quantum ad secundam partem damnatae propositionis; quod scilicet non sit peccatum edere, & hibere , ob solam volu Pta tem, sic contra arguo. Quoties quis, ob solam voluptatem comcdit,

136쪽

& bibit usque ad satietatem, non comedit, & bibit, finem ultimum, Ct honestum intendendo. Sed non excusatur a peccato , qui edit, &bibit, non intendendo finem ultimum honestum ipsius actus comestionis: Ergo a peccato non excusatur, qui edit, & bibit usque ad satietatem, ob solam voluptatem. Maior sic ostenditur : quia finis ultimus, cum sit sustentatio vitae, hic non intenderetur, dum quis ederet, & biberet, tam quo ad satietatem; quia superfluum cibi, &Dotus, ut supra dictum est,uidetur esse contra vitae sustentationem, ct peccatum gulae inducit; quam quo ad mlam voluptatem; quia haec pro ultimo fine intenderetur: Ergo in tali superfluitate non in tenderetur sinis utrimus honestus: sed potius ipsa inhonesta delectatio esset finis ultimus. Minor sic ostenditur: omnis actus, qui fit ob solam voluptatem temporalem, non habet, unde possit induere honestatem actus ; praesertim quia voluptas ipsa esset potius finis inhonestus , tribuens inhonestatem actui : Ergo ut actus sit hone sus, & excusatur a peccato, debet voluntas operans intendere ultimum finem honestum. Ergo, ut quis excusetur a peccato in eden do, & bibendo, debet actus illos elicere, non oti solam Voluptatem, excludentem finem honestum , scilicet vitae sustentationem , sed illos elicere debet, propter vitae sustentationem. Vbi noto, quod si interveniat voluptas in comedendo, & bibendo; & aliunde non esset supernuitas cibi,& panis, & haec voluptas non esset finis ultjmis, sed tantum medium ordinatum ad finem ultimum honestum , scilicet ad Vitae sustentationem; tunc voluptas ipsa non redderet actum Deccaminosum; nam est adlus peccaminosus , quando in ipsa sola' voluptate sistit intentio operantis. 68 Quantum ad tertiam partem , in qua Authores damnatae propositionis inserunt pro ratione ipsius propositionis; quod scilicet licite possit appetitus naturalis aetibus siris frui,sic contra ipsam arguo. Quando una particularis propositio est falsa,non potest universalis esse absolute vera: ut si est falsium , Petrum esse album, non potest esse vera, haec universalis:Omuis homo es albus. Sicuti ex regulis Dialecticae, veritas unius particularis , non inseri veritatem Propositionis universalis; cum veritas universialis si nulla particulari adaequa te dependeat, sed a veritate omnium, & singularum; at que hinc fit, ut ex falsitate propositionis particularis possit inferri falsitas propositionis universialis . Sed in cassi illa propositio, es herrum bibere , ct comedere usque ad satietatem , ob Iolam voluptatem, cst Particularis, & cst falsa, ut supra ostensum, & demonstratum est contra primam , & secundam partem damnatae propositionis: Ergo etiam ista universialis debet esse falsa, scilicet, licitum 6 appetuiua

ruralis, ut actibus suis . Ab hac universili supponebant Authores

137쪽

damnatae propositionis inferre veritatem propositionis particularis. Nunc directe ostendo falsitatem huius universalis . Non est licitum gaudere de eo, quod in se honestum non est;sed voluptas non ordinata ad finem honestum, in se honesta non est, vel si expresse non est inhonesta; tamen est inhonesta ,si in ea ponatur ratio ultimi finis: Ergo quoties quis in Voluptate ponit rationem ultimi finis , quo fruatur, non licite operatur, sed illicite. Et quamvis possit quis lici-cite uti voluptate ad fruendum ultimo fine honesto, nequit tamen ipsa voluptate frui licite.Vt si quis uteretur musica ad Deum ama cum, usus musicae non esset illicitus, at si illa frueretur, ut fine ultimo , quatenus ipsa musica sit finis ultimus, non reducendo Voluptatem illam ad Deum, tunc talis si uitio musicae esset adius peccaminosius; & quidem, quia voluptatem illam resipiceret, ut ultimum finem. Quare constat , non posse licite appetitum natural cm frui actibus suis; alias omnibus actibus naturalibus sensia alitatis, cadentibus stub naturalem appetitum, posset homo licite frui. Vnde concludendum est, omnino scandalosam, erroneam,& temerariam esse Propositionem illam supra exprestam , ct in num. 8, ab Inn. XI. da

Innatam.

Exponitis sensus nonie Propositionis , s ejusfalbi asdemonstratur.

Nona damnata Propositio opus coujuri ob solam voluptatem exedicitum , Omni penitus earet culpa, ac defectu υeniali.

q9 CEnsus hujus damnatae Propostionis est , quod coniuges,

O quando copulam conjugalem exercent,ob solam voluptatem , nullam culpam committant, nec mortalem , nec Venialem. Hoc est contra Sanctos Patres,dc contra evidentem Theologorum doctrinam, ut ostendemus.

pravatio Propositionis.

so DX superiori articulo constat, hanc propositionem univer salem esse falsam, quod scilicet licite possit appetitus naturalis frui suis actibus: ex cuius propositionis universalis falsitate, insertur quaelibet particularis falsa, si ob aliquam circumstantiam

honestatis, non reddatur vera. Hoc notato, stuppono tanquam Cer' um apud omnes Theologos, finem primarium copulae coriugalis, Disitiroo by Cooste

138쪽

esse generationem prolis suscipiendae, non pro hono , & commodo conjugum, sed quatenus ordinetur ad Deum glorificandum: ita ut

si conjuges sese copulantes intenderent tantum honum proprium,& non intenderent Dei glorificationcm,a Prole suscipienda, saltem intentione virtuali, peccarent coniuges venialiter. Plures vero assignantur fines secundarit,inter quos enumerantur extinctio libidinis , vitatio fornicationis, voluntas per actum illum carnalem , &1enialem,& quidam alii extranei.Suppono insuper,quod, qui operatur propter finem extrinsecuin ut primario intentum, non intendendo de primario finem intrinsecum , in materia honestatis actus, non facit actum, omni culpa carentem; cum sic operans, saltem Venialiter peccet. His siuppositis, si Nunc directe impugno damnatam propositionem . Primo evidenti ratione Theologica . Quod est evidenter dissonum rationi , non caret quacunque culpa, saltem veniali: sed est evidenter dissonum rationi, quod opus conjugii, seu copula habeatur, ob Q-lam voluptatem: Ergo opuS conjugii, seu copula habita inter conjuges, ob solam voluptatem , est saltem veniale peccatum. Prohatur minor; nam Opus coniugii , Oh solam Voluptatem exercitum, invertit ordinem naturae, obstat fini intrinseco coniugii; nam finis intrinsecus coniugii , & ordo naturae exposcit, Ut exerceatur opus

coniugii, seu copula ad prolem se scipiendam : Ergo quoties ipsa

copula exerceatur,ob voluptatem dam hic finis extrinsecus praeserreretur fini intrinseco, contra naturae ordinem ς quod est evidenter dissonum rationi. Ultraquam quod: omnis humana actio, ut careat omni culpa, necesse est, ut non praefigatur ultimus finis in eo, quod

est medium: sed voluptas illa in copula inter coniuges, est medium, de sua natura, ordinatum ad suscipiendam prolem et Ergo quoties actus ille intendat voluptatem pro ultimo fine , & non pro medio, non potest , saltem culpa veniali carere. 32 Secundo idem ostendo ex Sanctis Patribus,contra quos ista damnata Propositio militat. Diuus Augustinus exponens illa Verba Apostoli i. ad Τhessal. 4.dicentis: Iastiat iniusquisque υas suum possidere: ait Sanctus Doctor lib. I. contra Julian. cap. 7 Egimus ex Apostoli resimouin ut friat unusquisque suum Das, idest,suam conju gem possidere iota tu moeso desiderit icur gentes, quae ignorat Deum: quod exponens dixi, non conjugalem, hoc est, licitum . honestumque coucubitum fuisse prohibitum : sed ut operis ejus causa sit voluuias propaginis, non carnis Vesuptas: s qtiod sine libidine fieri non potest, sc tamen fiat, ut propter libidiuem nou fiat . Ubi expresse Sanctus DC Stor Uult, copulam coniugalem fieri non debere propter libidinem, ct carnis voluptatem. Et quamquam dixerit, non posse fieri sine

139쪽

sine libidine, aut carnis voluptate, Vult tamen, quod non fiat propter ipsam libidinem. Hoc ipsiam exprimit D. Gregorius in cap.Vircum propria: de hac materia tractando ; ubi ait: Nuptas j a sine eulpa esse non potes. Et explicans hoc, subdit. Cus et enim nou amor proer eandae Jobolis, sed υoluptas dominatur is opere commixtionis, habent conjuges, etiam de commixtione sua quod defleaul. D. Anselmus idem confirmat in cap. 7. Epist. l. ad Corinth.his Uerbis: ne enim solum conjutes sime eulpa sunt in admixtione , cum uou pro ex inplenda libidine , sed pro suscipienda prole miscentur. Ex his Ualsum doctrinis expresse constat falsitas damnatae propositionis, qua alle. rebatur, Opus coniugii,ob solam Voluptatem exercitum, omni poenitus carere culpa, ac desectu veniali. Quare merito haec propoli tio, ut scandalosa,& temeraria, ac Sanctorum Patrum doctrinis opposita, fuit damnata ab Inn. XI.

Exponitur sensus decimae Propositionis, s ejusfalsitas

demonstratur.

Decima damnata Propositio. Non tenemur proximum diligere actu interno, s formali. 33 Ensius huius damnatae Propositionis supponit , esse praece O ptum diligendi proximum: sed Authores ipsius volunt, hoc praeceptum non obligare ad proximum diligendum , actu interno,& formali; scilicet ipsum amando. Oppugnatio Propositionis. .

14 Γ Τ in primis suppono, praeceptum diligendi proximum obli-L A gationem inducere; ut expresse constat ex illo Luc. io. DLliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo: proximum turam,

cur teipsum. Ubi etiam Evangelista habet, haec duo esse mandata in Lege; idest diligere Deum super omnia; & proximum sicut seipsum. Suppono insuper, dupliciter posse sumi amorem erga prox mum . Primo modo per actum ipsum formalem, & internum dile-etionis, oppositum odio, quo eum diligimus; & ex cuius actu dilectionis odii actum deponimus . Secundo modo per actum externum, & virtualem , quo scilicet proximus in sua urgenti necessitate adiuvatur. Primus actus internus , qui dicitur amor erga Prorij-mum,ut sit Verus,& realis actus voluntatis amantis, debet essu VO litios

140쪽

IItio,qua voluntas vult bonum proximo. Et hoc honum,quod velle debemus proximo per actum internum,& formalem,est triplicis generis,pro ut c6sideravit Doctor noster Scotus in 3.d. Io. ρ.un.Ised loquendo,&. D.Thomas 2.2 q. 26.Bonum primi generis est bonum sipirituale, stilicet gratia, virtutes, Si gloria,bonum secundi generis:est

honum corporale;ut vita, sanitas corporis,&c. bonum tandem tertii generis . est honum externum; ut fama, divitiae,&c. Quare,velle ista bona proximo , est a duas internus, & formalis amoris. 33 Suppono inoper, ultra praeceptum dilectionis proximi, esse quoque nobis impositum praeceptum de diligendis inimicis duxta illud Matth. s. Diligise inimicos vestros, benefacite bis, qui oderunt vos. Et in Q per hoc praeceptum exprimitur ibidem , dum Christus Dominus dixerit: Ego autem dico vobis , diligite inimicos vestros:

quae Verba magnam vim faciunt, dum authoritative Christus locutus suit. Hoc erat antiquum praeceptu a datum Hae breis in Levit.

Nou oderis fratrem tuum iu corde tuo: uon quaeras ultionem: Nec memor eris injuriae . At Christus Dominus majorem vim facit in hujusmodi praecepto; quia vult, non Q lum non esse odio habendum inimicum;quod nimirum de eo nemo quaerat ultione,nec sit memor iniuriae: sed expresse praecipit dilectionem, qui est actus positiuus amandi, siti pra negationem odit Exprimit insuper,ut i per eo, non quaeratur ultio,& habeatur voluntas benefaciendi inimicis . Tanti penderis est in Lege Christi praeceptum dilectionis inimici, ut non solum per id Christus Dominus praecipit, non esse odio habendum inimicum, sed esse actu,tum interno, tum externo diligendum. Circa hoc praeceptum non est sermo in Praesenti, sed duntaxat de pra)cepto diligendi proximum , quod in damnata propositione non excluditur: sed tamen ipsius Authores praeimunt, ad observantiam illius non requiri actum internum, & sermalem voluntatis, ut Pra ceptum ipssim Observetur. 36 Unde contra ipsam damnatam Propositionem sic arguo Praeceptum dilectionis proximi est tale ut non Qtum per ipssim homo fugere debeat tentationes ad Odium, sed ut procuret proximo omne bonum, quod pro seipso quilibet procurare tenetur; sed ad fugiendas tentationes ad odium contra proximum, & ad ipsi proximo procurandum Cinne honum , necessarius est actus internus , &Qrmalis dilectionis: Ergo ad observantiam huius praecepti,diligendi Proximum, necessarius est actus internus, & Qi malis dilectionis.

Tentationes nanque ad odium contra Proximum,sugantur per PO stiuum adium amoris , quo ipim proximum amamus e & in QPerdum videmus proximum incidere per perditionis Uiam , tenemur illi gratiam , peccatorum remissionem procurare , ac Vitam arter

nam a

SEARCH

MENU NAVIGATION