Brevis, et clara expositio et impugnatio omnium, & singularum propositionum, quae a' summis pontificibus Alexandro 7. Innocentio 11. & Alexandro 8. damnatae sunt. Opus tres in tractatus divisum theologis speculativis, ... Auctore patre Bonaventura Tr

발행: 1707년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

fide Ilum,& colatur:ut exprimunt illa verba cit. Apostoli Quotiescunque manducabitis, se. & verba Lucae 22. Hoc facite in mei commemorationem. Et insuper, ut fideses Corpore Christi reficiantur; sed Deus colitur a fidelibus,& isti Corpore Christi reficiuntur,qua. do reverenter illud sumunt: Ergo dum Concilium exprimit illam Particulam reυrrenter, intendit praecipere, communionem esse semci in anno revcrenter faciendam: Ergo dum sacrilege fidelis illa sumit, praecepto nota satisfacit . Eo vel maxime : hoc Concilium loquitur cohaerenter ad doctrinam Apostoli I. Cor. L .ubi ait. Itaque quicusque mauducaverit pauem θωκ,υel δMerit ealis Domina indigne ineus erit Corporis,sSanguinis Domini; Sed cum rei tate Corporis, & Sanguinis Domini nequjt stare satisfactio praecepti de communione sumenda semel in anno: quia dum ipsa praecipitur ab Ecclesia, Praecipitur eo modo,quo Christus eam divino praecepto Pr Mepit; ut sicilicet di gne suscipiatur is sui memoriam: Ergo Conc. cit. Praecipit annuam communionem,uttvretierenter, seu digne cadat seb praeceptum. 'Hinc Scotus noster n q.dis. 27.ar.tin I.De fecundo,altssit etiam qua do vult exercere actus aliquos, quibus idebetur reυerentia specialis, ut quando vult communicare , hahita opportunitate Sacerdotis,nullus debet siue confessione communicare ἔ 6 in similibus simile est judicandum .

a I Deinde et praeceptum Ecclesiasticum de semenda Euchari. fila semel in anno,debet consermari praecepto divino,quo illa absolute praecipitur fictelibus ; sed a Christo fuit Eucharistia ab Zluto Praecepta,ut digne t matur:alius indigne iumentes in t Rei Corporis. Sanguinis Domini: Ergo dum ab Ecclesia praecipitur semel in

anno, Praecipitur,ut digne sumatur. Minor ostenditur ex immediato Christi praecepto notato in Joan.6. Nise mavocaveritis carnem filii hominis non hasebitis vitam in vobis. Quomodo ergo, ex prae

cepto Christi potest habere vitam aeternam , qui carnem Christi per Eucharistiam indigne semit ZErgo signum est , quod Christus vult,ut sumatur, & digne sumatur τ Ergo dum Ecclesia praecipit, Corpus Christi per Eucharistiam esse sumendum semel in anno, limul praecipit,quod sumatur, & digne sumatur: ac per consequens

Per sacrilegam communionem non sati sit Praecepto annuae communionis .

242쪽

Traci. II. Artic.LUI .ProposLVI. ARTICULUS LVI. Exponitur sensus quinquagesim extae Propossionis, s ejus falsitas

Quinquagesima sexta damnata propostio . Frequens confesso commuuio,e iam tu his, qui gentiliter Diυunt, es nora praedesina

risuis.

apa c Ensius huius damnatae propositionis est , quod absolute sito nota praedestinationis,vel signum ejus, frequens consessio, ct communio,etiam in iis qui gemiliter vivunt,id est in moribus de-Pravaris S corruntis . Unde volunt Authores isti, quod esto quis depravate, & indigne vivat, absque proposito Uitam corruptam mutandi in honesta in , si si eouenter suscipit Sacramenta confessionis . & communionis, hujusmodi Sacramentorum frequentia ustri aedestinationis signum. Oppugnatio Propositionis. 73 C Vppono, inter fideles alios esse eos, qui vere contriti acce O dunt ad Sacramentale consessione cum proposito amplius

non Peccadi;& sc vere poenitentes accedunt ad suscipiendam communionem: S alios esse eos, qui sola consuetudine,absq;supernaturali dolore. S absque pri posito,ad Sacramentalem accedunt consessionem;& sc indipnὲ etiam sacram sumunt communionem. Primi narreatae certitudinem habere non possunt de eorum praedelit natione;com nemo certus sit, an odio, vel amore sit dignus; sed sola in spem sita pra destinationis habere possunt. Secundi,qui scilicet indigne accedunt, etiam cum frequentia ad Sacramenta confestionis.& communionis icet habere dcheant spem aeternae P destinationis quatenus Deus misericors est , & nemo debet desiua salute desperare;tamen per vitam depravatam.& frequentiam sacrilegiorum Possunt evidenter cognoscere . viam illam conducere ad siti Perditionem. Nectae frenuentia illa Sacramentorum indigne susceis Ptorum potest in se esse praedistinationis signum. Et quanquam ab omnibus sere Theologis frequentia Sacramentorum enumeretUr inter praedestinarionis fgna non tamen est talis, ut indigne, di sacrilege exercita. sed ut digno.' reverenter exhibita; quatenus ad Sa Cramenta .Quis accedit vere de peccatis contritus, m interno Pro

PQ O denuo non peccandi; & insuper Deo unitur amicabiliter per gratiam

243쪽

ratiam ' acramentalem,quam recipit: & in hoc interno proposito debet usque in finem vitae perseverare,ut aeternam conscquatur salutem.Quibus Positis, 274 Nunc impugno damnatam propositionem . In iis,qui gentiliter vivunt,seu qui depraUatam vita in ducunt,Uel in Sacramentorum frequentatione, illa digne iusicipiunt,cum dolore, & proposito requisitis,ut donum Dei, seu gratiam Sacramentalem recipiant: vel ida indigne siuscipiunt, absque dolore nimirum, & proposito requisitis,ut vitam depravatam relinquant. Si dicatur primum: Ergo quamvis gratiam Sacramentalem recipiant, dum dolorem habent de peccatis,cum Proposito amplius non peccandi; quia tamen vi tam illam depravatam non relinquunt, nequit in iίiis signum prie 'destinationis naberi. Probatur ilia aliumpta consequentiam am si

gnum praedestinationis in iis deduci potest , qui quamvis lapsi in

culpam mortalem,ita resurgunt, ut culpam illam amplius non re

assumunt; & propositum de cetero non peccandi,adimplent quan 'thim postanto innio conantur illud adjmplere : Ergo quando vitam depraUatam prosequuntur, esto Deus det gratiam Sacramentalem pro illo actu rite exercito,scilicet cum dolore, & proposito exaelis

ad rite, & digne Sacramenta suscipienda ' quia postea vitam illam depravatam non relinquunt,signum praeclustinationis colligcrc non

posI int. Ultraquam quod etiam impossibile , saltem moraliter, videtur, quod qui quotidie , vel f epius confitetur de peccatis eum dosore , & proposito exactis, & communionem quotidie sumit, quod depravatam vitam ducat; nam stare non potest moraliter dolor perfectus de peccatis,cum Proposito non pcccandi, & continuavita depravata. Vel si stat vita continua depravata, impossibile est moraliter, quod frequentia Sacramentorum sit cum interno dolore,& proposito, per quae gratia Sacrament alis suscipitur. 27s Si vero dicatur secundum c quo modo sui nenda videtur damnata propositio et Ergo potius signum . reprobationis, qu1 in praedestinationis esset illa Sacramentorum frequentia . Probatur ista consequentia : quia signum Ptaedestinationis tunc colligitur , quando probab liter argui potest, aliquum ex praevi ix ad iibus me-ruoriis esse consecuturum vitam aeternam . Et tunc colligitur sis num reprobationis, quando Drobabiliter arguitur , aliquem ex praeviis actibus demeritoriis cile contecum rum .peternam damna

tionem; sed quando quis depravatam vitam ducit, & indjgne frequentat Sacramenta,actus,quos exercet,sunt demeritorii. & ex iis argui potest,eum qui indigne talia frequentat Sacramenta, esie co- secuturum aeternam damnationem mam ut dicit Apost. I. ad Cor. 9.

244쪽

diiudicaus Corpus Domini: Ergo in eo , qui depravatam vitam duincit , 9 indigne Sacramenta frequentat, nequit dari signum, & no ta praedestinationis , sed reprobationis et praesertim quia ilia depra vara Uita ad perditionem conducit. Eo vel maxime tunc colligi potest signum praedestinationis in aliquo, quando in eo frequentia Sacramentorum stat cum mandato rum observantia; sed in iii, qui gentiliter vivunt, seu depravatam vitam ducunt non stat mandatorum observantia; immo mandato rum contemptus: Ergo in iis, qui ita vivunt, nequit stare signum praedestinationis. 276 Ultra has rationes, contra hanc damnatam propositionem militant determinationes Trid. Concilii ΘΓ6. cap. ia. ubi habetur: Nemo quoque quandiu tu hae mortalitate υivitur, de arcano diυinae praedestinationis mysterio usque adeo praesumere debeat, ut certos Muat. D omutuo esse de numero praedestiuatorum, quasi verum σμJet, quod justi atus, aut amplius peccare non possit, aut sifleccave rit, certamshI resipiscentiam promissere debeat. Nam , uis eruspe riali revelatione ciri von potest, quos DeusAbi elexerit. Si igitur excitato Concilio, nemo esse poteti certus, quod sit de numero P; in destinatorum, nisi ex specialj revelatione ei facta de sua praedestinatione; quo modo posset signum praedestinationis hahere . quando DraUam , & corruptam vitam clucit 2 Frequentia illa Sacramen- itorum facit prassumptionem in eo, qui inscrt probabiliter, se esse praedestinatum, dum corruptam, & depra Uatam ducit vitam. ΑΓ-gumentum ex hoc Concilio viget a fortiori: si dum quis est iustificatus non est certus,se non posse amplius peccare, Vel quod si peccaVerit, certam habebit resipiscentiam: dum Vitam gentiliter , dcclepravate ducit, potest saltem probabiliter iudicare, se esse reprobatum . At cum hac probabilitate reprobationis non potest illi epradestinationis signum: Ergo in iis,qui depravare vivunt, esto iste quentent Sacramenta , ista frequentia Sacramentorum non eli signum praedestinationis. et Quod autem nemo possit esse certus , se esse de numero praedestinatorum. esto honeste vivat, & quantum potest, manda ta servet, constat in eadem sess ejusdem Concilii Can. i s.ubi habetur: Si quis dixeris, bominem renatum , s justificatum leueri ex Inde ad credendum , se certo esse in numero praedesinatorum . analbe

ma sit. Concilium in hoc Can. loquitur de iis , qui vere ivllificati

sunt, qui non debent ex fide credere, se certo esse ex numero prae destinatorum: Ergo multo miratas possunt credere, habere signum praedestinationis propter Sacramentorum frequentiam, qui genti

liter , & moribus depravatis vivunt. Nam illi, qui justificati sunt ex fides

245쪽

side,crede re possimi, se essu in gratia, licet certo scire non possint, se esse in gratia confirmatos,ita ut non pol sint amplius peccare:& illi, qui gentiliter,& depravatis moribus vivunt,non lut iustificati,ne-Πue per indignam frequentiam Sacramentorum justificari possiunt: Ergo ex tali frequentia nequit colligi signum praedestinationis in iis, qui moribus depravatis,& gentiliter viUunt. 2 8 Ex hac Concilii doctrina hoc demonstrativum efformoargumentum. Majorem connexionem habet actus justificationis cum praedestinatione , quam frequentia Sacramentorum , in digne susceptorum ab iis,qui moribus depravatis vivunt, ca signo Praedestinationis: nam ille est actus conducens ad praedestinatione. licet non certo habendam ; frequentia autem illa conducit ad re-Probationem ; Sed non obstante tali connexione,quia homo adhu est liber ad peccandum, & peccare potest, immo postquam pecca. Uerit, non est certus de res piscentia ; nequit esse certus de sutura Praedestinatione: Ergo ex frequentia Sacramentorum, indigne su-iceptorum,qui depravatis moribus, & gentiliter vivunt,nequeunt ex tali Sacramentorum frequentia colligere 2 deducere notam,vel signum praedestinationis Quare concludendum est, frequentiam illam confessionis,& communionis in iis,qui gentiliter viUunt,non esse notam praedestinationis.

E MEtur sensus quinquate naeseptimae Proposithonis , s ejus Dipias demoum'atur. Quinquagesima septima damnata Propositito. Probabile ess mereattritionem naturalem modo honesam.

a 9 Q Ensus huius damnatae propositionis est , quod probabilis

in iudicetur sententia affirmans, ad valorem Sacramenti Poris nitentiae stillicere naturalem attritionem, dummodo haec sit honem m. Haec opinio adversatur Concilio Tridentino, & ut scandalosa,& temcraria damnata est.. oppugnatio Propositionis 28o Q Vppono pro maiori intelligentia impugnationis huius da.

mnatae propositionis dolorem naturalem de peccatis illum esse,qui habetur ex motivo naturali humano, ex timore scilicet infamiae ex peccato illo resultantis apud homines, & non elicitur ex E e m Diuitigod by Cooste

246쪽

motivo timoris Dei peccat si illud vindicantis. Dolor vero supernaturalis habetur ex motivo summaturali , & ex eodemotivo elicitur, quatenus Deus Potest peccatu illud ,quod est ejus ostes a vindicare. Hic autem dolor stupernaturalis alius.est perfectus,& est contritici,qua hominem Paenitet peccatorum,praecise quia ostensia Dei 1 int;& alius est imperfectus, & dicitur attritio supernaturalis, Per quem Poenitet peccatorum ob eorum turpitudinem,uel ob metum gehennae, & Poeninam: quae attritio est supernaturalis , & donum Dei ut loquitur Conc. Trid .sessi sq. cap q. si excludat voluntatem peccandi,& includat spem veniae peccat Oi um; si hanc voluntatem

peccandi non excludit,est pure naturalis;& ut melius dicam,est do-jor fictus. Ex hoc et 8 i Notandum est cum Scoto Doctore nostro in A. dist. I.qu.s. . contra Ham opinionem , in Aue: quod in me paevitente,cessante 'nione nihil es , qtio uinciat ad effectum De paenirentiae; alioquis

non oporteret talem flete confessumde eisdem peccatis alias confiteri.

Quibus verbis insinuat Doctor subtilis , quod dum quis verum,&supernaturalem dolorem non habet de peccatis; sed tantum naturalem, dicitur ficte confiteri: & si post confessionem cessaret fictio, non haberetur effectus verae poenitentiae per illud Sacramentum ficte factum. Sicut haberetur ii quis ficte fusciperet baptis um,qui est medium necessarium ad salutem , & est initerabilis , cessante fictione, enectus bapti simi, scilicet gratia,& peccatoria remissio. ΕΚ

hac ratione deducunt omnes Theologi Scotistae quod esto alia Sacramenta praesertim baptismus, confirmatio, & ordo, possΤnt esse valida,id est valde recipi,& informia, scilicet sine essectu Sacramentorum , qui est gratia; tamen hoc paenitentiae Sacramentum nequit esse validum & in torme; cum conditiones requisitae ad valore hujus Sacramenti,materia scilicet rite consessa,cum requisito dolore,etsi non perfecto, saltem imperfecto supernaturali & sorma,cum dehita ministri intentione, requirantur etiam ad effectum Sacra menti : & e contra; quae scilicet ad essectum requiruntur,sunt etiaad valorem necessariae. Quare si ex desectu doloris supernaturalis, vel ex defectu propositi,Sacramentum non causat gratiam, neque validum diceretur; quia defcctus hic doloris supernaturalis spectat ad integritatem materialem Sacramenti et & quando materia non est integra formaliter , nequit esse validum Sacramentum . Λctus nanque poenitentis ut habetur ex Conc.cit. sunt pars essentialis Sacramenti paenitentiae,& ideo taen ad effectum,quam ad va

larem Sacramenti requiruntur.

28a Ab hac Τheologorum controversa praescindit praesens damnata propositiomam esto Thomistae affirment,quod ex desectu

247쪽

formalis doloris quandoque haberi possit Sacramcntum validum, quo ad einentiam, quia non deficit pars essentialis Sacramenti; ta: men volunt, quod diacramentum ipsum non causet gratiam ς quia deficit dolor iupematuralis ad effectum gratiae requisitus. Propositio vero damnata facit sensiim, quod dolor pure naturalis suisciat tam ad valorem, quam ad enectum Sacramenti et & in silper dici probabile esse, quod sussiciat ad veram poenitentiam attritio naturalis . Quo ad utramque partem damnata manet supradicta Pro Positio.

283 Probatur falsitas ipsius,quo ad primam partem, quod scilicet abstitute non issiciat naturalis attritio ad veram poenitentiam . Vetaumceret naturalis attritio tantum ad valorem Sacra. menti:vel etiam sufficeret simul ad valorem, & ad emeetum Sacramenti;sed neutrum est dicendum: Ergo non Quicit natural js attritio ad veram poenitentiam. Probatur minor, quoad Primam parte. Ad valorem Sacramenti poenitentia: il a attritio est suffciens , quae spediat ad essentialem hujus Sacramenti integritatem ; sed attritio Pure naturalis, ex humano stilicet motivo habita, non speetat ad Sacramenti integritatem:& ipsamia intervenientein dolore sipere naturali secluso, non esset essentialiter integrum Sacramentum poenitentiae: Ergo ad valorem Sacramenti poenitentiae non sufficit attritio naturalis. Probatur minor ex Conc Trid. 2ss sq cap.I. incip.Docet praeterea Sancta Duodus , sc. Vbi habentur haec verba: Sunt autem quas materia huius Sacramenti ipsius paenitentis actus, nempe contritio confesso, es satisfactio. Qui quatenus tu paenitente ad iniuritatem Sacramenti ad pleuamque, S perfectam peccatorum remi nemaex Dei institutione requiruntur:hac ratione paenitentiae partes dicuntur. Ex hac doctrina Concilii arguo sic . Concilium vult,quod illi actus poetiitentis spectant ad integritatem Sacramenisti,& ad plenam,& perstetam remissionem peccatorum; sed attritio rure naturalis non speetat ad Sacramenti integritatem, neq; peripiam potest haberi persecta peccatorum remi ilior Ergo per solam naturalem non esset integrum Sacramentum Poenitentia: ἔ ac per constquens esset invalidum.

284 Quod non spectet ad integritatem Sacramenti patet, quia illa attritio ad talem integritatum, & valorem spcctat. quae est donum Dei, ct impulis Spiritus Sancti; sed pure naturalis attritio noest impulsius Spiritus Sancti, nec donum Deir cum haec non sit ob

Poenarum,& gehennae metum, m exclusione Voluntatis peccandi,& cum spe veniae quomodo esset supernaturalis, ut idem Contacap.q. asserit); sed tantum esset ob metum naturalis infimiae.Maior etiam est certa, nam attritio in materia Sacramenti succidere de

E e a bet

248쪽

hct loco persectae contritionis: Ergo debet eisse donum Dei rut loquitur Conc. cap. .cit. Non actuc in bitantis, sed tantum movearis, 1 uo paenitens altitus, viamsibi adjustitiam parat. 283 Εκ bis facile impugnatur secundam membrum argumenti principalis, quod scilicet attritio naturalis neque isticiat ad valo. rem simul Sacramenti, & ad effectum eius scilicet ad gratiam . Primo ex illis verbis relati Concilii cap. 3. Qui quatenus in poenitente . ad istemitatem Sacramenti,ad plenam queo perfectam peccatorum remissionem,ex Dei insiturione requiruntur;Sed attritio pure naturalis non habet disiponere ad perfectam peccatorum remissionem: Ergo neque ad effectum Sacramenti, qui est gratia, quae a Deo insunditur in actu , quo peccata remittuntur. Ex eo nanque, quod naturalis attritio, quae non est dispositio ad iustificationem , cum non proveniat ex Spiritus Sancti impulsu, non sufficiat ad valorem Sacramenti. et a sortiori neque susticere potest ad effectum gratiae Sacramentalia ; quia plus requiritur ad enectum gratiae Sacramen talis, quam ad Qtam Sacramenti integritatem, & valorem , ut ominnes concedunt Theologi. IX6 Insero tandem ex his, quae dicta fiant, ese omnino impro- habile, attritionem naturalem siufficere ad valorem,& effectum Sacramenti paenitentiae;nam quoties est improbabile, actum aliquem per se disiponere ad justificationem , est improbabile , actum illum sufficere ad valorem , integritatem, &eflectum Sacramenti; sed cum attritio pure naturalis, non sit impulsus Spiritus Sancti , sed tantum oriatur ex humano motivo, non potest disponere ad justificationem : Ergo est improbabile, quod attritio naturalis sufficiat ad integritatem, valorem, & cffectum Sacramenti paenitentiar.

Exponitin sensus quinquaesimaeoctaυae Propositionis,s ejusfalsit

demonstraturi

Quinquagesimaoctava damnata propositio . Feino tenetur confes Iario interroganti fateri peccati alicujus consuetudinem.

sa ius, ut remedium opportunum tradat poenitenti, VelitiPsum interrogare an habeat consuetudinem de tali peccato , VO lunt Authores huius damnatae propositionis , quod Poenjtens non teneatur fateri consuctudinem illam. U.G. ut consesIariuScogno

stat, an Titius, qui consessus est, se commisisse adulterium, habeat

249쪽

Tractia I. Artic. LVIII. Prop LVIII. et al

consuetudinem tale adulterium committendi, interroget Titium, dicundo: babeas consuetudinem adusteraudiὶ volunt Authores istiugpropositionis, quod Titius non teneatur hanc consuetudinem faις-

ri, si illam habet. Falsitatem ipsius nunc ostendam. Oppugnatio Propositiouis.s 88 R D verto,consuetudinem peccandi,esie actuum replicatio nem , ex qua habitus Peccaminosus generatur: unde peccator ex frequentibus actibus adulterandi generat habitum adulterandi: ex frequentibus actibus furandi habitum furandi generat; ita loquendo in quacunque peccati specie . Ultra hunc habitum consuetudo Ponit in peccatore syccialem peccati malitiam;vel nimirum sumptam ex recidivitate , qua non vult occasionem Pec candi fugere; vel sumptam a carentia propositi , quod habere de hei peccator de amplius non Peccando. Quare si quis constetudinem haberet surandi, adulterandi, blasphemandi, sornicandi, &c. ultra habitum, qui generaretur exactuum frequentatione, ipsia Co Retudo diceret specialem malitiam additam habitui, quae special smalitia, vel est recidi vitas ipsius peccatoris, qua non vult ab occasione peccandi aufugere , ct peccatum ipsitam relinquere, Vel citcarentia Propositi, quia nimirum non proponit,scut debet, amplius non peccare. Ex hac doctrina patet falsitas fundamenti,quo Autho res istius damnatae propositionis nitebantur, illam deiundere; nimi'rum, quod his idem Peccatum deberet confiteri ; quia volebant, consuetudinem non esse diversiam malitiam ab ipsis peccatis; quod omnino falsum esse demonstravi superiori doctrina . et Sy Impugno nunc damnatam propositionem . Supponamus, Titium habere consiletudinem committendi adulterium cum B r-ta, accedat ad confessarium, & dicat: Commis adulteritam cum Beria. Eo ipsis, quod stat in actuali confessione , fit subditus sacramcnt aliter eidem eonsessario, & confessarius munus Judicis exercet;sed Judex in exercitio Judicis Jus habet interrogandi Reum de delicio, de circumstantiis delictum aggravantibus,& de consuetudine circa tale delictum et Ergo confessarius habet jus interrogandi poenitentem de delicto, circumstantiis delictum aggravantibus, δἰ de con .suetudine delinquendi; sed stante tali Jure interrogandi ita consessario insurgit debitum, & oh ligatio ex parte Paenitentis resiponden di ad interrogata ἔ alias peccaret saltem contra obedientiam praeis flandam confessario tanquam Iudici : Ergo dum consessarius de consiletudine peccandi interrogat, tenetur pomitens consectudine ipsam fateri. Probatur minor: si consessarius tale Jus uua haberet

250쪽

non posset certificari, ad quam nam flecteret tententiam, vel ad ab-Qlutionem scilicet a peccatis, vel ad negationem absblutionis; nam

dum ipsis non est certus,an peccato conse1 nova sit adjuncta malitia, ratione cujus conicitarius deberet,vel paenitentem non absolvere,ut resipiscat vel graviorem applicare satisfactionem, ut Poena culpae commensiaret uig non Potest rectum iudicium enormare:Εrgo consessarius habet illud jus interrogandi Reum de delim , ci cum stant i is, & consiletudine delinquendi. 29o Deinde:consessarius est Iudex,medicus spiritualis,& Gn. stiarius, praesertim in iis,quae ad animam spectant. ut iudex, habet Ιus ex ossicio poenam condjgnam infligendi pro delictis, S delictorum consuetudine , circumstantiis, &ca ut medicus spiritualis tenetur animae infirmitati adhibere opportuna medicamenta. Vt Consiliarius in rebus ad animam pertinentibus, tenetur consilium praebere poenitenti, quomodo in futurum se debeat gerere in occasionibus removendis,in phi inentia a peccatis, in proposito servando non amplius peccandi: & in his consiliis,ipsum poenitentem --nererat Ecclesiam,oratoria,& devotiones frequentet; sed haec omnia praestare non Posset consessarius , nisi potestatem haberet interrogandi de consuetudine pectati;nam ob talem consuetudinem,

peccatum indiget majori sententia ludicis, maiori , dc urgentiori medicamento ; & tandem maiori consilio: Ergo dum consessarius

interrogat poenitentem de alicuius peccati consiletudine, tenetur Poenitens conso et udinem illam Ateri. Eo vel maxime, quia confessarius , ut Iudex , potestatem hahet interrozandi circa PrOPositum Paenitentis,si firmum fuit de relinq uendo peccato, vel occasione conducente ad peccatum vel co suetudine ipsia peccandi . sed stante tali potestate interrogandi circa se postum, tenetur Paenitens fateri propositum ipsum et Ergo dum consessarius interrogat circa Propositum , tenetur paenitens propositum fateri ; sed consiuetudo peccandi est indicium carentiae proposti: Ergo dum consessarius interrogat de consuetudine alicuis jus peccati, tenetur Poenitens illam fateri. et i Concilium Τ ridentinum seu IJ. Ca P q. de contritione, ait: Declaras Saucta Sonodus , have contritionem , nousolum cessationem a peccato, s υrta uovae propositum,s iochoationem; sed O reris etiam odium continere; mxIa istud E ech. ἔ8. Proiicite a vobis omnes iniquitates vestras, in quibus praeuaricati essis, o facile oobis eor nautim s spiritum nouum. Ex qua doctrina sic arguo. Consessarius, ut cognoscat Poenitentem, an ProPositum habeat, ex vera contritione, novam vitam sumendi, ct veterem detestandi, debet

de tali proposito interrogare Poenitentem, & hic veritatem tenetur Lateri;

SEARCH

MENU NAVIGATION