Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu, in libros Meteororum Aristotelis Stagiritae

발행: 1597년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

quidpiam eminens, aut aliquid speetia vicinius repraesentare

voluisti albo aut coloribus ei cognatis id exprimunt nigrum aut

tae r ut eum circumquaque adhibentes ritis lunt, is,

Dec autem multa spiratio vel nubes aequabili densitate in or ditiara. ' ', beni nar a sub Sole vel Luna, aliove e spledidioribus astris con-

Lερ P in .li lia tuta iit, ita, radius corporis luminoli propter parationis den

or α.c. so sitate recta progredi nequeat, sed desilia ac per omnes extremitates dit Fundatur: apparet tunc sub astro splendens circulus mole lucidae coronae, quem Graeci ei λον vocant. Nonnunquam tamen deficiente materia non integer circulus, sed quaedam tantummodo illius portio cernitur. Cum absblutus circulus est , corona a Latinis dicitur, quia orbiculari constans figura astrum coronae in morem cingere videtur. Eiunt autem haec frequentius sub Luna,

quam sub Sole,quia Solis feruor coagmentari halitus non sinit, sed eos dissipatri absumit Luna veth ad eam dissipationem minori vi praedicta est. P si corona magis magisque addensetur, aquam praenunciat,ut Aristoteles edocet lib. 3. α testatur enim id multitudinem alcendentium vaporum qui in nubes concreti imbres pariunt. Quod si vel a multis, vel ab una parte dissipetur Histr

hatur: ventorum status a pluribus vel ab una parte exortos indicat. Non enim ea distractio ab alia causi,quam a vento est. Si denique totus circulus marcescat, tabique distractione soluatur, serenitatis indicium habetur consumitur enim tunc praedicta concretio a calido vaporem dissipante quam consumptionem serenitas conlequitur, quia consumptio illa. serenitas eandem communem causam habent,nempe calidum dillbluens.

De virgis serui elisse

tatem partium variis imbuitur coloribus squi quoniam ad nubis cauitatem sese accommodantes perpendiculariter versus terrae superficiem protenduntur: tale spectrum a virgarum s militudine virgas Philoseph appellant. Non est autem earum numerus definitus nec color unus, sed multiplex : cernuntur enim interdum triplici colore,ut iris. I A M vet,cum Soli non intra versus terram,nec e regione, sed

. ad lateravi ex obliquo,hoc est, vel ad Austrum vel ad Septettionem quae Astrologis sunt quasi latera Solis ab ortu ad occasum, si Con. Comm .in Meteor. F

42쪽

commeantis occurrit nubes apta, quae proxime in aquam solua tur,itemque versus Solem diaphana, Maltera ex parte terminata more speculi, a quo imagines reflectuntur;accidit tunc ut in eam nubem Sol imaginem suam imprimat,tanquam in speculum . quet inde ad nostros oculos te flexa Solem nobis repraesentat in ipsa. met nube. Atque ita plures Soles aspicere videmur,vnum in proprio orbe,alterum in nube, .aqua imago illa reuerberata ad aspe- istum nostrum delata est Debet autem praedicta nubes esse aquea& diaphana,vi Solis effigiem admittat, sicuti admitti videmus abs imo aqua pellucenti.Debet ex altera parte esse terminata, ut imagine - Ο teddat: nec enim resilire reciprocare imagines solent, nisi cum impingunt in aliquid, quod ulteriorem earum progressum inhibeat. Vnde est, quod speculis vitreis plumbum auersa parte illinitur. Equalitate concretam esse oportet, ut Solem undequaque ex aequo lucidum apic referat. CONTING vero nonnunquam plures nubes hisce conditionibus, quas diximus ita collocari ut imago Solis ad unam perducta, aliam imaginem in alteram nubem imprimat, haec rursus in aliam,sicque plures Soles simul videbuntur, quod spectrum vocant Graeci Σαρηλ. ια quasi ii λιον, id est iuxta Solem, quia in propinquo sere a Sole visentur: aut quia ad Solis effigiem

accedunt.

D Aristoteles lib. 3.c. r.e paretia Sole ab horizonte ascendente,vel ad eundem descente,estici: non autem coeli umbilicum occupante,nisi raro. Cuius rei causa est, quia Sol in medio coeli unde radios directe,aut minus oblique ad terram iacit, idoneam ad id aeris densitatem soluit. Non apparent etiam nisi Sole oblique accepto,& nec in magna, nec in minima ab eo distantia: quia si nubes insta Solem fuerit, e propio , dissipabitur conumniens illius densitas longe vero polita nec radios, nec imaginem repercutiet. Quemadmodum nec spccula procul abiuncta iaciem reddunt Cur tamen maior distantia irim non impediat progressi

dicemus.

ψ, R EF Em nihilominus Aristoteles capite secundo, cit. Ilia maluitiis a ius libro secundo, cap. i. Conspecta fuisse aliquando paretia ρου meridie in Bosphoro,quae a matutino tempore durarint in Occa- sim,verum hoc raro contingit. Q vii ad Paretioriim multitudinem spectat, non sunt illa certo definita numero.Nam et si Plinius loco citato dicat non ex tare memoriam,aut annales, qui soles plures tribus unquam vise Sol. suisse testentur si tamen ex aliquando simul apparuille commemorant.

autem roget num appareant etiam interdum plures Lunae.Respondemus apparere.Vnde quidam. Saepe etiam duplicem in tenebris est cernere Lunam, Pinianui is

Nube cauam restrente aliam Ab imagine fimam. Dii M.tor. Vnde

43쪽

Vnde Plinius lib. 1.cap. i. resert Cn.Domitio, C. Fannio Coss tres simul visas. Quod . ut de Sole dicebamus, non accidit nisi oriente, vel ad occasum vergente Lima:item non nisi in plenilunio , eo quod tunc corpus lunare sortius sit ad iaculandum lumen. Cum autem tres Lunae videntur,media,vera est, quae ad 4-tera sunt,apparentes: similiter cum tres Soles. lo. nic commonemus;cum plures Soles aut Lunae cerni

dicuntur, non videri imagines ipsas a nube ad aspectum repei cussas. Vt enim quod in libris de Anima ex prosello ostedemus I, heuri iurin speculis non imagines, sed res pereas repraesentatas cernimus, . t. --- in alieno tamen situ mempe in ea parte, unde imagines resiliunt quandoquidem pecies non sunt obiecta vi filia, sed sunt sorinae, imilitudine, ve, quarum interuentu oculus visionem elicit ita

nec in nubibus essgiem Solis conspicimus , sed ipsum Solem in

alieno situ,videlicet in nube, a qua imago ad oculos result. it. Itaque cum tres apparent Soles, ut unus dumtaxat secundum substantiam est,ita unus tantum cernitur; sed per triplicem imaginis delationem, quarum una progreditura naturali proprioque situ ipsius Solis, qui in quarta sphaera coelesti est: aliae vero a nubibus, unde Solis imagines reflectuntur. Disa με illud quoque aduertendum hic erit, Aristotelem libro . huius operis cap. . in toto progressu Meteorologicae disciplinae supponere, cam virgas, paretia, caeteraque eiusmodi spectra contuemur visionem fieri per egressit radiorum ab oculis,non autem receptis ab obiecto imaginibus, unde loco citato refert cuidam hunc Antipherontem Oretanum fuisse me De A Dphemorant sui simulachrum semper ante oculos obuersari blitum, qM MPropterea quod adeo imbecilli aspectu erat,vi ad ij ab eo exilien 2

res non possent ultra progredivi aerem propellere; sicque alto ximo aere Quasi a speculo confestim ad oculum redibant, ibi

ea repercussio fiebat propriam formam intuebatur. Verum eam sententiam circa modum,quo visio fit,non ex suo, sed ex Platonis dogmate pronuntiauit Aristoteles Atlibr. 3.de Anima c. r. a.

in lib. de sensuri ense. Σ.aliisque in locis rem ex professo propriaque sententia disserens, statuit visionem non fieri emissis ab oculo radiis, sed acceptis a re visa speciebus. Quare ad id, quod de Antipheronte memorant, respondet Alexander nubeculam aliquam Antipheronti ante pupillam coactam fuisse, e qua obdensitatem reflexio imaginis ad humorem crystallinum sebat,

atque ita videre semet ille in aere putabar cum reuera inrra oculorum orbem videret quemadmodum ob eiusmodi materiae intra oculos concretionem interdum culices in aere volante in tu

ri nobis videmur, nebulis, quae ad pupillam sum materia illa oppletis,ideoque aliquantulum sublatis, ita ut alarum quandam si militudinem prae se setant. H tamen solutioni illia bstat, quod cum intra oculum

44쪽

non possit igni imago totius corporis, vel faciei , cdm ocultis non opponat ut illis ex aduers, utique non poterat Antipherori se per imaginem in oculo ipso genitam conspicere. Quare dicendum potius ab aere ad Antipherontis oculos ophtalmia laborantes reflecti solitam quasi ab speculo imaginem,qua se aere incunci intuebatur potuit enim ab oculis eo morbo affectis humor dis- fluere. quo aer crassesceret eamque repercussionem saceret. Altera solutio sit forsitan Antiphetontem neque in acre se ipsum visedere consueuisse sed laesa imaginatione iis,quod apprehendebat, exterius accidere putabat. Narrat enim de ipso Aristoteles in lib. de meinori ad reminiscentia c. i eum idola omnia, quae phantasia concipiebat, tanquam iactes gesta narrasse Lege Galenum

de locis a sectis

quid PQ Rh si quod ad huiusce impressionis significationem portendunt ectat, Parelia docente Aristotele 3 huius operis cap. 6.& Senec. libro primo, Nat quaest cap. 1 . pluviam futuram portendunt ac multo magis,quam virgae, ut etiam Aristoteles ait: siquidem illa testant ut uberiorem concrescentium vaporum multitudinem. Accum noui Solis sigies ad Austrum constiterit, certius est aquapindicium,quam cum ad Aquilonem, quod inde nubes magis in-glauescant,faciliusq; aer Austrii ius, quam Aquilonaris ira aqua: averti seleat. Nostra, te in Lusitania spectati fuere ante horam ieptimam matutinam , quae tunc antidios erat secunda circiter post exortum diei , tres Soles cumque magna siccisas praecessis set, paucis diebus transactis per integrum fere mensem assidui

E R' omnia pulehritudine vincit iris, quae conspicui arcus inflexione . tot colorum pictura omnium in se oculos conuertit.Vnde illud Eccletia iay . lici c., .vid arcum, benedic eum, qui fecit illum ves te sipedi sus est in decore suo,gyrauit coelum in circuitu gloriae suae. Manus excelsi aperuerunt illum. Hinc etiam iis, Plato in Theracto tridum abavi nantis filiam topter admira

tionem dictam censuit Sed de illius Ottu matura diuersae sunt Plutosopho tam sententiae, quas videre est apud Plutarchum lib. 3. de Placitis c. . M. Albertum lib. . tractat. cap. 8. 46. Picum Mirandulam libro primo , dg examine vanitati capite. Q.

Aliquo

45쪽

TRACTATUS CAP. I i. sAliquorum opinio est pluuio tempore dati quaedam stillicidia,

quae ratio Solis admisso splendeant,quaedam magis coacta quam P qu ut transluceant: ita ut ab illis sulgorem reddi ab his umbram, sic ab utriusque intercursu ellici arcum in quo pars fulgeat, quae Solem recipit: pars obscurior sit, quae exclusit,ac ex se umbram proximis fecit. Aliis placuit ingula stillicidia pluuiae cadentis sui iagula specula ellie,vi a singulis imaginem reddi Solis: deinde multas imagines immo innumerabiles e devexas, in praeceps transeuntes confundi ac demum arcum esse multarum imastinum Solis consulionem Metrodorus voluit iridem tunc fieri, cum per nubes Sol splenduerit, utpote quia nigrescat nubes, de splendor ipse subrutilet Anaximenes iridis causam retulit in splendorem Solis, densae nubie crassae&nigrae occutiantem,

cuna penetrare nequeant radij,nubemque transmittere Anaxa iagorae visum est ex crassa nube,quae Solis corruscationi obsistat, α syderi ipsam et formanti opposita sit, refractionem iridis contingere Auctor libri de Mundo ad Alexandrum arcum definit spe ciem segmenti blatis,vel lunaris, editam in nube humida, caua, quam velut in speculo intuemur imagine relata in speciem circularis ambitus Plinius libr. r. cap. 39. de eadem redi uerens; manifestum esse inquit,radium Solis immissum cauet nubi repulsa acie in Solem retringi, oculorumque varietatem mixturan bium,aeris,igiarumque fieri.

VpEnion. Es sentetiae,etu iridis ortum laturam haud omnino expresserint: no tamen a veritate, penitus aberrarunt. Vt ergo res planius antelligat ut nonnulla animaduertenda erunt. Primum sit,ad generatione iridis concurrere Solem nubem illum

ut causam efficientem collustrationis actum this, quod in nubem iacitur hane, ut causam materialertivi receptricem eiusdem hi minis oportet vero nubem roridam else , ac talem ut in ari uarii proxime solui possit: partim lite translucidast, nimirui exieriti hicie, qua nos respicit sic enim facile iniectum lumen in bibetis actim opaca,videlicet a tergo,ut umeri repercutiat more specim hi quo imagines dissiliunt. Vnde iris hunc in modum describ4 - laconrueuit. Iris est arcus multicolor in nube rorida,opaca, ion- caua ex radiorum Solis oppositi reflexione apparens oculis spectantium. '.

e v, f., 'est', non cadeteiridem sub nolit irraspcca unimii simus inter nubem , qua tis splendet, Solem ipsum con

46쪽

. IN LIBROS ETEOR ARIST.

stituti: quod traditum est ab Aristotele lib. 3. huius operis, cap. . ex eo ostendatur, quia cum nubes sit nobis quas speculum, quo fit ad oculos reflexio, necesse est duci ab ea ad nos lineam rectam nullo in medio opaco corpore existente. Secundo idem corroboratur quia si nubes interiecta sit inter nos Solem, non poterit illustrari nisi ube parte qua Solem respicit non autem versus nos, cum nubes non repercutiat radios nec iridem exhibeat nisi sit opaca secundum posteriorem Partem, ut paulo ante diximus. Quod si Sol inter nos iubem it,nec tunc Iris videri Poterit quia ex communi sententia, maxima distantia, qua Iris spectari potest est ad tria milliaria talis autem Iris, quod minimum,distabit a nobis per i gradus, quibus in terra respondentii 11 milliari ascribendo singulis gradibus cum Ptolemaeo 61.ς Denique idem suadet experientia: semper enim cum ante tempus meridianum Iris apparet ad occasum cernitur cum vesperi, ad ortum vel ad Aquilonem istuc; quibus temporibus inter Irisedem Solem sumus.

M, quod ex proxime dictis patet, est nunquam a nobis inIuinto climate existentibus posse Iridem ad meridiem

a. i. c ni cum fieri nequeat ut versus eam partem maneanus intelitidem Iolem AEquidem oporteret nubem esse ad meridiem: solem vero ultra verticem nostri capitis,quod in praedicto lima

te repugnat,ut planum est.

M. IH est posse eodem tempore simul essici plures sm- rides: idque dupliciter, nimirum s utraque fiat dire te a Sole,

v. g. si Sol medium coeli teneatarubes vero apta ad impressionem Itidis,sit altera ad occasum,altera ad ortum nihil enim impedit quominus valeat tunc sol utramque radiis ferire:esto, sub nostrum aspectum cadant, seruandum sit id, quod paulo ante diximus. Alio modo possunt igni simul plures Irides videlicet in eodem situ,id est,ad Occasum,vel ortum, sed ita ut una fiat primum directe a Sole:secunda ver,ex reflexione primae ideoque secunda, quia causam minus potentem habet, debilior iam est. Quod si ex secunda oriatur tertia, ut interdum accidit, haec mutato iam debilior existit, coloribus pene evanescentibus. Huius entuli licationis causa est, quia contingit, ad occidentem v g. esse duplicem nubem roridam cum idonea materia ad exprimendum arcum. D sex his alteram Sol ex opposito situ directe respiciat, in eam radios primo iaciet, arcum pinget ex quo et alter in vicina nube: si haec ad illius repercussionern accipiendam disposita sit: quod similiter de tertia inrelli endum erit. εὐ- - in i Nτv est etiam Lunam arcu messicere &si non ea colorum varietate,& pulchritudine, sed sere uno tantum colore, eoque candido. Nam cum radi lunares ob tenuitatem suam nequeant nubem roridam prosunde penetrare, sed tuam in externa

superficie

47쪽

stiperficie duntaxat attingant nitorem illum absque alia pictura

aspergunt. Aliserit autem Albertus Magnus libr. 3.tractatu . cap. a 2. istiusmodi Lunae arcum non apparere cotinuum, Solarem, sed lineas subnigras intermedias continentem Verum non vide tur hoc perpetuo lic se habere, sed non unquai .idque obitati positionem materiae, quam Luna tunc ad arcum aequabili tenore

non possit inflectere. y x et vi est. Qusd ad colores Iridis attinet, constat apparere illos in nube ex lumine a Sole in eam transnaturo, repulso ad aspectum nostrum varieque modi ficato. de iraque videre est cum aqua ex ore, leui aspergine in aerem Soli obuersum diffunditur: apparent enim tunc in illo aere vati colores, quales in arcu sulgent. Ac simile quid etiam cernimus in aere lucernae lumen ambiente cum praehumidus est,densus insectusque iit grore fuliginis

a flamma defluentis. Videtur autem arcus imbecillo aut incerto obtutu cernentibus varia prorsus & incerta colorum pictura da stingui.Vnde illud Poctae . AEneid. Mille tris ti Hos aduersi Sol, Dies.

Appatet enim in eo aliquid flammei aliquid lutei atque caerulci,

panacei,herbacei,viridis,purpurei,crocei,Malia mira natura arte

quali subtilibus lineis ducta, indiscriminata varietate in ipsis

praesertim commilluris ambitiosa natura solertiam ostentante, quam nulla ars exprimere valet imitando. C, T in V, tres praecipui colores in Iride notantur, puniceus, viridis,& purpureus ut tradit Aristoteles lib. s.cap. . 1.M. Albe lib. Maces . c. I . Vitellio lib. io . proposi. 67.c alij. Ex his

coloribus qui nubem in tres veluti semicirculos distingunt, primus, id est,altisssimum locum ad peripheriam obtinens est, puniceus, diciturque quibusdam citrinus quod talis sit color mali citrei.Medius,id est,qui mediam nubem pingit,est viridis, qualis apparet in herbescente viriditate.Tertius infimam habes sedem, describensque minorem circulum, est purpureus istius vero distinctionisi .ec ratio traditur ab auctoribus, ii non nullum inter eos dessidium existat nimirum radius lucis cum exigua opacitate estici colorem puniceum,cum mediocri viridem,cum maiore purpureum Dat opacitas nubis exigua est in parte externa, mediocris in media maior in interiori quia externa partes nubis versus medium decumbunt. Aliam ei uidem rei explicationem lege apud Vitellionem lib. io pro p. 67. Porro in secunda fide, quae

interduin apparet,ut supra diximus,cernuntur colores primae inuerso ordine: si quidem intimus estium ceus, medius viridis, extimus purpureus. Cuius rei causa petenda est ex natura latione

speculorum , in quibus res per imaginum reflexionem videntur, dextra apparent sinistrari e conuerso.Qua de re Vitellio propositione 2.5εντ iMvM est, Itidem figuram semicirculi, aut sectionis Uis. minoris

48쪽

8 IN LIBRO METEOR ARIST.

minoris tantum habere. Quod docuit Aristoteles lib. . cap. i. ibidemque D.Thomas, Olympiodorus,&alij interpretes. Item Vitellio in sua Perspectiva proposit. 7 . Magnus Albertus libr. 3.tracst . . c. 23 Qu9niam vero huius rei demonstratio multa supponit,quae longiorem explieationem desiderant, nec nisi a Perspectivo intelligi pollunt,non est cur in ea re nunc immoremur. Ob quam etiam causam Perspectivis relinquemus tractatione aliorum, quae de Iride experimentis comperta traduntur: videlicet Iridem altam essici dem illa Sole, demissam alto sitem minorem occidente vel oriente sed in latitudinem parsam, meridie exilem sed ampliori ambitu item breuissimis anni diebus frequenter heri aestite post meridiem raro aut nunquam post Autumni A quinoctium qualibet hora cerni.

O v vi est,quaeri a quibusdam num ante diluuium coelestis arcus extiterit. Dubitandi ratio in eo eli, quod cum Gene-seos s. dicat Deus positurum se arcu suum in nubibus, ut signum nunquam suturi diluuit,videtur sane ante id tempus eiusmodi at-cus non tulisse. Igitur negantem cotrouersae partem amplexi fuere nonnulli, quorum meminit D. Thom. ad locum illum Gene-seos verum contraria opinio,quae affirmat a primis mundi originibus,atque ab eo tempore,quo pluuia esse coepit, arcum sui uc,

vera est;quam tuentur Doctores Graeci,& D. Ilionias loco citato, Lippomanus,Eugubinus, Abulensis,Dionysius Carthusianus. Etenim cum arcus lit naturale quoddam Meteorum,cuius causae

physicae sunt lux Solis i nubes certo modo at secta , atque hae

causae ante diluuium non minus, quam modo concurrere potuerunt nequaquam inficiandum erit multis eculis ante est ubsisse arcum.

Designificatione Diris.

CAPUT III Wom ad significationem ridis spectat sit primum

pronuntiatum Arcus coelestis est signum pluuiae. Probatur ex superius dictis, siquidem arcus no nisi in nube roscida, quae in imbrem solui parata sit,

resplendet. Idem astruit communis consensus philosophantium,qui inter caetera pluuiae argumenta, hoc annumerant. Seneca I. Nat. quael cap. 6 Arcus inquit, e meridie ortus magnam vim aquarum vehit, si circa occasum resullit rorabit. Plinius lib. I S. cap. s. Alcus,cum sunt duplices, pluuias nuntiant.

Virgilius primo Georg. Aut bibit ingem aram Ouidius primo

Metamorph. Nuntia Iunionis varios lassiua colores

Concipit Iris aquas, iliment , nubibus fert. si T

.pronunt

49쪽

yra secundum pronuntiatum Arcus non est signum natura α pro mor.

Ie diluuis, siue uniuersalis siue particulatis nunquam futuri. Hoc pronuntiatum quoad priorem partem ex eo planum est, quia uniuersale diluuium, ut per caulas physicas invehi nequit; nec

enim ut alibi aduertimus,congruebat Astrorum vim,alias vescata, fas naturales ita constituiri dispensari ab auctore naturae, ut totam terram,quam hominibus ad incolendum attribuerat,obruere aquis possent,vnderi Aristoteles i. huius operis cap. i . negat posse totius terrae eluuionem per naturam accidere ita vanum

est existimare arcum signum esse talis diluui nunquam suturi.

Posterior pars eiusdem pronuntiati inde ostenditur, quia constat post multarum Iridum generationem fuisse aliquando eluuiones prouinciales,ut in Thessalia sub Deucalione annis circiter octingentis post generale diluuiu,id est, anno 27co. a creatione mundi: in Pharo insula anno circiter 3oos quae certe non accidistent, si arcus coelestis tanquam ipsius naturae signum eas nunquam suturas indicasset. TERTIVM pronuntiatum Arcus est naturale signum indicans non tuturam proxime magnam aquarum eluvionem. Hoc pronuntiatum statuit D. Thomas 'Ddlib. . art. o. Hervaeus Quod l. I.q.vit Ioannes Archiepiscopus Canthuariensis in compendio perspectivae lib. 3. c. 2. Prop. 9. Abulenticinc . Gen. q. T. alii. Probaturque a D.Thoma locis citatis, quia trifariam sese habere potest calor Solis ad vapores, qui pluuiae materia sunt aut enim illos omnino discutit Dabsumit; sicque non concrescunt

in nubes, nec pluviam etfundunt aut eos aceruatim in sublime euectos disiicere nequit, tune assidui imbres magnaque inundatio contingit: aut denique mediam quandam rationem ad eos

seruat; quia nec eorum concretionem dispescit, nec diu conglobari sinit.At Iris non nisi cum vis Solaris medio illo modo affecta est,apparet: siquidem cum nubes nimium grauidae sunt,ac tetricae,ad radios solis excipiendos reddendolque sine quo minime Iris effulget idoneae non sunt. Qus patet arcum ex physica

ratione indicare non futuram proxime magnam inundationem; cum eiusmodi aeris status ei repugnet. Q ARTVM pronuntiatum. Arcus ex diuino instituto signi t ημ' sica nunquam suturam totius terrae eluuionem. Hoc pronuntiatum statuunt D. Thomas, Heruaeus, de Abulensis locis citatis Maiij. Probaturque testimonio sacrae paginae Gen. 9 ubi Deus sancto Noe promittit non amplius totam terram aquis diluui j obruendam, eiusque rei coelestem arcum omnibus eius posteris suturum signum. Arcum meum,inquit,ponam in nubibus, recordabor foederis mei vobiscum non erunt ultra aquae dilu-

vij. Ad quem locum ita scribit Lippomanus Methones Episcopus in sua catena, Cum iris sit naturalis e flectus, quorundam sententia etiam ante diluuium , quemadmodum nubes ita uia

50쪽

s IN LIBROS METEOR ARIs T.

fuerit,quomodo signitis et se possit huiuseemodi pacta, supernaturaliumque iudiciorum' Ad quod respondetur signum esse ad placitum diluui non suturi, quatenus Deus arbitratu suo ita decreuit ac voluit,vi apparitio huiulce naturalis erscchus, videlicet Iridis , signum sit foederis Dei cum hominibus initi de diluuio

nunquam futaro. Quemadmodum interdum lapis in agro constitutus, hominum decreto signum est ad disterminandos agros. Nec absurdum est naturalem est ectum signum esse ex institutore supernaburalis, quam alioqui naturaliter designare non valeret.Haec fere Lippomanus, quibus similia scripsere Dionysius Eugubinus ad eundem locum. EvcHERiv s,Strabus, Albinus,D. Gregorius, alii tradunt istiusmodi arcu duplex diluuium notari Alterum aquae iam praeteritum: quod testetur color caeruleus, alterum ignis futurum, quod rubeus color praemonstret Videlicet ita nos de aquarum illuuione securos esse Deus voluit,vi suturum ante diem iudicit, C IRA .ir ignis incendium, totius orbis deflagrationem formidaremus.c-i risen ip Iacoelestis arcus figura,nobis Dei simul clementiam

seueritatem ante oculos ponit. leueritatem,quia arcus instrumen- Aia, tum A ad eriendum rulementiam, quia cum arcus sit, caret tamen sagittis,quibus impetat: Minuersiis est, nec chordam ad ter- D. Hura'. ram,sed ad coelum directam habet;quia hinc illum nostra scelera laeulis ad vindictam armant. D.Hieronymus in caput tertium lamentationum Ieremi ,est per arcum,ludicisdiem designari: quia ut in arcu quanto longius trahitur chorda tanto de eo districli orexit sagitta;sic extremi iudicisdies quanto longe differtur, ut veniat,tant,cum venerit de illo districtior sententia procedet i

TRACTATUS SEXTUS.

De VentiS. Quid de materis,d natura veniorum

Philosephi se exint.

N tradenda materia, naturaque ventorum no fuerunt inter se consentientes Philosophi, ut constat ex iis, quae scripsit Aristoteles i. huius operis c. I 3. ubi hanc disputationem inchoauit quam secundo libro a quarto capite prolecutus, sexto tandem ab oluit. Diuetia quoque de eadem re dogmata retulit Plutarchus lib.,. de Placitis c. 7. Plinius lib. c. s. M. Albertus lib. . tracl. a. c. 6. I. Agricola lib. 2.de ortu de causis subterraneorum, Mirandula lib. i.de examine vanitatis cap. I r. . Icrτ vit

SEARCH

MENU NAVIGATION