Casti Innocentis Ansaldi ordinis praedicatorum De sacro et publico apud ethnicos pictarum cultu adversus recentiores Graecos dissertatio

발행: 1753년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

perstitionem erant incitatae ' haecque usurpat Verba: Και προσέθετο τρος τήν τορναοιν αυτῆς , ανδραs ἐγγραγριενους επὶ - τοἱ Ψ ς κονας χαλδαρον εωγραφηλενους εν γραφίδι- κ. T. λ. Et auxit fornicationes suasecumque Gidisset Viros depictos in pariete, Imagines Chaldaeorum expressas coloribus, accinctos baltebis renes , tiaras tinctas in capitibus eorum , formam Ducum omnium, smilitudinem fliorum Eablonis, terraeque Chaiadaeorum, in qua orti sunt, insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, mist nuncios ad eos in Chaldaeam. Hunc autem locum ita illustrat & explicat Vir doctis Imus, Cornelius a Lapide : Vidit Viros

depictos accinctos baisbeis, eorumque tiaras, in tar Ducum, aut, ut Hebraeus ait, Triariorum , easque tinctas ' nam soli Reges gesabant candidas. Describit habitus Cbaldaeorum in pariete ita ad viυum depictorum, tit non picti, sed in terra Babionis orti nati viderentur . Hac Deorum tiarae in pariete depictae, smiles erant iis , quas more patrio gerere

solebant Iuvenes, υel etiam ipse Viri depicti, ides Dii Chaldaeorum , qui non aliunde asciti, sed in Chaldaea sunt orti, ibique primo eis decreta es Diυinitas sacrificia. Vere autem depictas fuisse ejusmodi Imagines animadvertit etiam Vir Cl. Hector Pintus in Commentario ad hunc locum, quod in Hebraeo legamus 3IVII u a verbo n2ὲν quod proprie pingere significat. Est igitur sensus, Recutitos Babyloniorum Chaldaeorumque Idololatria imbutos, pictas Deorum illorum Imagines adorare non erubuisse ' aut libenter recordatos fuisse cultus quem pictis ejusmodi Imaginibus Chaldaei tribuere consueverant quod indicio Videtur esse, Chaldaeos ipsos illo cultus genere, pictisque illis Imaginibus fuisse delectatoS. Ostendemus autem in loco Gentes quascumque, ita ut ipsae fuere , suos pinxisse Deos, eademque habitudine , uti corporis ita & vesti mentorum ' quare quum Chaldaeorum de Imaginibus Deorum heic Ezechiel loquatur , eas iccirco habitu vesteque Chaldaeorum ornatas eXhibuit, eaque forma, quam decebat Chaldaeos pileum siquidem illum Barbaricum, proprium antiquissii morum Asiae populorum, praeser tim Chaldaeorum & Ρersarum , capitis fuisse ges amen, pluribus Ostendit Sigebertus Have campus, elegantissima in Dissertatione de Alumi male laxandri Magni . Strabo reapse , Libro Geographiae suae XV. habitum describens Persarum, inter cetera gestare eosdem dicit περιτ' κεφαλη πἰλημα πυργωτὸν, turritum in capite pileum , quod fastigia tum tegumentum ab antiquioribus in Imperio populis , Medis scili et, sicut multa alia accepisse eos idem ostendit Libro XL his Verbi : Tiαρα γαρ τις Mu κ αρις , ημὰ πιλος , χειριδωτοὶ χιτων S ,

rs, plurima scilicet, ut antea digerat, a Medis manasse ad PersaS

, D maxime

42쪽

vrides, in frigidis locis quilonaribus , ut sunt Mediae , gestamen sunt

commodum; in Austrinis minime. Sicut autem a Medis ad Ρersas , ita a Persis ad Parthos, eorum in terra & Imperii parte successores, idem gestamen transiisse animadvertit allegatus Havercampus ex Martiale , Libro X. Epigram. LXXII. a quo pileati dicebantur: d Parthm procul ite pileatos. Videntur igitur Judaei, Ezechielis aetate, non modo Templum ornasse, aut in Templo adorasse hieroglyphicis AEgyptiorum, pictis scilicet reptilium & animalium imaginibus ornato, sed pictis etiam Deorum Chaldaeorum figuris atque Regum , Principumque 3c Ducum illius Gentis' horumque historiam & gesta in illorum parietibus Templorum

fuisse picturis expressa , pro veterum more populorum , uti patet ex omnibus Veterum Scriptorum monumentis. Ita sane Tullius, Libro in Verrem IV. AEdes Mineris eis in Insula, de qua ante dixi , quam Marcellus non attigit , quam plenam ornatam reliquit , quae ab ipsos Verre) sic spoliata atque direpta es, non ut ab hine aliquo, qui tamen in bello, Religionum consuetudinis jura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur . Pugna erat Agathoclis Regis iutabulis picia praeclare e bis autem tabulis interiores templi parietes vestebantur a nihil erat ea pictura nobilius: nihil SFracuses quod magis visendum putaretur a ipse omnes eas tabulas ab tulit. Viginti septem praeterea tabulas pulcherrime pidus ex eadem aede abisulit; in quibus erant imagines Siciliae Regum m TFrannorum , quae non solum Pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum cognitione formarum . Ita Pausanias quoque in Messenicis , sive Libro Descriptionis Graeciae IV. Templum extat Messehes, inquit, Triopae fliae. In postica Templi par

picti sunt qui Messene regnarunt omnes, ante Doriensum in Peloponnesum adventum . hiareus videlicet, Ilii . Pos Herculis vero filiorum reditum Ctesphontes, unus ipse de Doriensium Ducibus. De iis vero qui

tum tenuerunt, Nessor ejus filii, Tras' medes o Antilochus . Pictus es etiam Leucippus mphiarei frater, cum eo Ilaira es Phoebe , inoe praeterea, ipse Arsinoe natus, uti praedicant Messenii, a culapius, culapii fili, Machaon , Podalirius I quas omnes Imagines pinxit Omphalion Niciae Nicomedis Ilii Discipulus. 'Es i δε Mεσὶ

43쪽

'χάων, s Ποδαλείριος . ταυτας ς γραφας εγραψεν ἄμφαλιων Νικι, του Νικομηδους μαθητης. Fieinc & illa Statii, Lib. Thebaidos ΙΙ. urea tunc mediis Urbis tibi templa dicabo

Collibus His ego Majorum pugnas, vultusque tremendos Magnanimsm Quam Regum .

Indicum describit Templum Philostratus in Vita Apollonii, cujus aeque, in parietibus Regum Imagines depictae, sive acta eorum & facinora anaglyptico opere expressa. Ita ille siquidem Libri II. Cap.

te urbem vero Taxila Regni Caput) Templum invenerunt centum aut paullo amplius pedum magnitudine ex conchi liato lapide fabricatum . In ipso autem erat Sacellum non magnum sane , sed mirabili opere oearte ornatum. Tabulae enim aeneae parietes undique tegebant, Pori, Alexandrique gesis insculptae. Opus tale erat tit a Zeuside, vel Pola noto , oiit Euphranore factum judicari posset , qui umbras etiam di anhelitustum emissos tum attractos arte sua evrriserunt . Non injucundum erat illic mores ipsos agnoscere , qui tali ex Sculptura denotabantur. Tabulas enim hasce Porus po se mortem Alexandri in Templo posuit o quamquam in his victorem describat Macedonem, qui υulneratum Porum Regem consis tuis, ei quicquid in India reliquum erat, donat . νε- δε προ τους

οντα, περτ κίονα, θαυμιάσει δὲ οἰ ιον. χαλκοῖ δἐ πίνακες ἐγκεκροτην- τω , τοίχω ἐκαTω γεγραμ αενοι. τώ δε Πωρον τὸ , χis A, εξανδρον εργα γεγραφαται . η - ωπσερ λογος ἐυδοκίμου γραφης, ο ον su Ζευξιδος τἰ, η Πολυγνωτου, ἡ Ευφρανορος . mo. Fuisse ea, inquam, omnia anaglyptico expressa opere indicat Philostratus, Capite illius Libri 1 o. Apollonium ita ad Damidem loquutum inducens. Haec autem , o Damis , quae nunc intuemur Pori jussu fabricata opera , non Sculpturae solum esse dicemus , quoniam Picturis simulantis , neque rursus Picturae dumtaxat op i , quoniam ex aere fabricata conspicimus sed hominem unum Sculpturae simul Picturaeque peritum illa perfecisse putandum es , qualis ab Ho

mendi facinora & gesta, aut suorum saltem Imagines Deorum & Regum. ornatus equidem & historicae cognitionis causa Imagines Regum & Ηeroum illas in ethnicorum parietibus Templorum depictas suisse non negaverim; quod non vetasse tamen quin eas Populus etiam

D a coleret,

44쪽

28 coleret, ostendemus in i co ; atque in hoc certe Scriptotis Sacri demente, deque sensu verborum Ezechielis dubitandum non est. Depiacta dicuntur Idola domus Israel in circuitu per totum, & septuaginta seniores stantes ante Ρicturas, & unusquisque habuisse thuribulum in manu sua, e quo sumtus efflueret. Vidisse se ait Propheta Imagines Chaldaeorum expressas coloribus, & Judaeos in illas religioso cultu insanientes. Quis heic autem non intelligat Idololatriam erga Imagines pictas ore Ρrophetarum a Deo vetitam & exprobratam J duis non intelligat picturas, haud minus atque Sculptilia, a Deo odio habitas , populoque suo interdictas J sane, Graecorum in sententia, non quod picturae modo essent, sed quod Idolorum Ρicturae. Itaque & interdiEhum de Sculptilibus non faciendis , & multo minus adorandis , non Sculpturam respiciet, sed ipsorum Sculpturam Idolorum, quibuscum Christianorum Sculpturae nulla sunt ratione ionferendae , uti picturas Sanctorum suas Chaldaeorum aegyptiorumque picturis conferri

nollent Graeci.

Sed 3c alia prostant divinarum testimonio Scripturarum idololatriam Imaginibus pictis exercitam ostendentia . Auctor Libri Sapientiae, Cap.

XV. 4. Non enim, scribit, in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio , nec umbra Picturae, labor sine fructu, e les sculpta per varios colores e cujus aspectus dat concupiscentiam , diligit mortuae Imaginis e tem sine anima Vel ut graecus textus aperte magis significat: Umbra picturarum, labor sine fructu , repraesentatio variis notata coloribus. ουτε σκιὰ γραφων, πυνος ἄκαρπος ειδος rιλ ωθεν χρωματι διηλ- λωγμιενοις . EXemplaria autem Graeca variare monet heic Malvenda ;quaedam scilicet habere φι ἁ γρωφων, umbra picturarum; alia σκιογράφων , Pictorum qui ita appellati sunt, quod lineamenta, umbrasque picturis equidem inducant. Cornelius a Lapide hunc enarrans locum Non decepit, inquit, nos Pictorum, qui pingendo res adumbrant m .imilant labor infructuosus. Vocatur umbra Picturae, ipsa adumbrata , vel umbrosa, idque primo, quia origo picturae es umbra r nam prima naturalis corporis e les sυe imago , eis ipsa ejus umbra r unde ex umbra didicerint homines pingere, oe pingendo adumbrare. Secundo, quia in pictura magnae artis es bene pingere umbras e per illas enim repraesentantur rerum altitudines, profunditates, montes valles , distantiae intervallar unde ipsa Pictura Ῥocatur adumbratis pingere, adumbrarem Ῥειογραφοι appellantur, qui lineamenta umbrasque inducunt , quibus ea quae plana sunt, in Pictura eminere videantur. Pro Sculpta Graece est σπιλωΘεν, ides, maculata, o variegata Ῥariis coloribus; maculae enim vocantur tum notae , quibus Pictores solent Imagines Picturas disinguere illus re I tum colorum mariegationes . Noster vertit Sculpta ,

quia una coloratio oe pictura per catachresm vocatur Sculptura' Pictor

enim

45쪽

euim pingendo variis coloribus, nunc albicantibus claris, nunc nigricantibus obscuris, rem quasi ipsam exculpsit uti videre es in υitris abre expictis. Hinc Idola quaelibet, etiam evicta dumtaxat, vocantur

Sculptilia in Scripturis. Haec Vir ille praestantissimus, qui loca statim subjicit Exodi & Psalmistae , quibus Sculptilia vetantur , & Idola ,

ceu in illis pictae etiam interdicerentur Tabulae' quare fit consequens quod nos Capite superiore innuebamus, picturas, illo potius decreto quam Statuas fuisse interdictas . Satis in praesens tamen sit pervius Scripturae sensus, pictasque Imagines, aeque ac sculptas, prohibitas a Numine fuisse, modo eruamus. Necesse autem haud reor, de Auctore Libri Sapientiae, ejusque de aetate heic copiose dicere siquidem , siVe temporibus Babylonicae captivitati proximis contexus Liber ille fuerit, sive ab aliquo inter Alexandrinos Judaeo, indicio sunt semper tamen allegata verba, & apertissimo argumento, Deum, Picturarum cultum, haud minus quam Sculptilium , ceu Idololatriae objectum , odio habuisse Judaeosque suos a Tabulis Deorum pictis avertisse 'Ethnicos denique, Imaginum pictarum cultu, haud minus quam Sculptilium laborasse. Praeterire vix possum alium Scripturarum locum . Libro nempe Machabaeorum I. Cap. III. ubi de gravissima illa agitur persequutione quam adversus Iudaeos instituit Antiochus. Cetera inter scelera , quae adversus miseros perpetrabant Ethnici , Libros etiam Legis rimabantur , ut in eis inscriberent Picturas Idolorum suorum . τοῦ ἰή ιγραφεινμ αυτων τοὶ ομοκύματα τό0ν ἐιδωλων ἀυτων, uti legunt Seldenus, Gro

rius, Spen cerus, & Petrus Zornius, in Hi loria Bibliorum Pictorum ex ntiquitatibus Hebraeorum Chrisianorum illustrata Cap. II. hoc est , ut hic posterior explicat, Libros sacros solicite quaesitos Ethnici expandebant, eosque suorum picturis Deorum exornabant, ut eo pacto Sacri Codices Judaeorum manibus excussi interciderent. Verum Valde dubito an eo animo & consilio suorum Imagines Deorum in Bibliis Judaeorum , coloribus expresserint Gentiles . Nonne Recutitorum Biblia ea ratione polluentes, hostium teque ludibrio , suorum exposuissent Imagines Deorum 8 Nonne eas pedibus conteri quaesivissent 8 Quod non adeo tamen facile credendum. Itaque, si Lectio illa sit semel admittenda, magis mihi videtur Historiae illius temporis rebusque consonum, magis quoque pro maximo Antiochi erga Idololatriam studio statuendum, Ethnicos, quibus ignota esse non poterat singulari S Judaeorum erga Legis Codices Religio, suorum in illis pinxisse Imagines Deorum, quo eas Judaei dum Bibita squetet Ρersequutorum opinio erat) religiose colerent, Imagines, inquam, Deorum illas Vel inviti Ethnicorum more, etiam adorarent.

46쪽

Tabularum pictarum cultus apud Ethnicos, auctoritate MIenditur Graecονum Patrum, quorum etiam nonnulli Idololatriae originem Picturae asseruere . AD apertissima aecedimus veterum Scriptorum testimonia Graeco isrum praesertim Patrum , qui quum pictas Ethnicorum Tabulas adeo aversati sint, potissimum vero earum cultum, haud minus quam artificium & cultum Statuarum, posteriores Graecos, Adversarios nostros aut in eam deberent inducere opinionem neque licitum esse Picturarum sacrarum cultum, aut in verisimiliorem aliam, non fuisse

Sculptilium artificium ipsum Sacris in Litteris reprehensum & prohibitum , sed objecta satius Ethnicorum pessima sive Statuis , sive in Tabulis etiam pictis repraesentata. Vidimus Cap. II. Clementem Alexandrinum, dum in Idololatria oppugnanda totus esset , idololatrica inter objecta, pellis Opera enumerasse, ἡ τάς χ ρας τὰς ψελικάς 'pictamque etiam Imaginem, sive pictum Idolum, η γραπτον ἀγαλμα. Videamus modo quid idem ille Sanctus Ρater scripserit de pictis diversa ratione Diis, aut Deorum formis, quos Ethnici adorabant. Ita enim, Libro Stromatum VII. Graeci sicut hominibus formas similes, ita iisdem quoque, quibus ipsi, animi perturbationibus Deos ponunt obnoxios ς quemadmodum eorum formas sibi similes snguli pingunt, ut ait Xenophanes ' AEthiopes quidem nigros mos e Thraces autem fulvos coruleos a ita etiam animos assimilantiis qui eos effingunt. Earbari quidem, agrestes esperatis moribus Graeci autem, mansuetiores I sed in quos tamen cadunt animi motus perturbationes. V ληνες δέ si rερ ἀνθρωπο- μορφους, ἡ )ς Κ ἀνθρωποπαθλς πιὸς Θεύς υποτ οεν . asu καθάπερ τάς μορφάς ἀυλν ομοίας ἐαυ-ῖς διαζωγραφοῦσιν, ως φησὶν αενυφανης - Αιθίοπες π μελανας η σιμους π. Θρακες τε πυρρὰς ης γλαυκος . si ς τάς ψυχάς ομοιοῦσιν , s τῶς αυ-ῖς ανοι λοι ,σιν . ἀυτίκα Βάρβαροι

Θας . Hisce equidem verbis cultum pictarum ejusmodi Specierum non exprimit Sanctus Ρater; verum quum universo in opere Deos irrideat oppugnetque ab Ethnicis adoratos, vel hoc ipso testimonio ostendit satis, eosdem varie picta Numina divinis honoribus fuisse prose quutos . Clarius loquitur tamen idem Clemens Alexandrinus in Admonitione ad Gentes scribens: Vos autem aliis praestigiis ars decipit ,

non modo ad amandum inducens , vertim etiam ad colendum adorandum Simulacra, Picturas qui smilis Pictura es a laudetur ergo in , non decipiat vero hominem, ut si esset veritas. ζαῆς δέ οι η γοη

47쪽

μαν, προσκυνῶν τὰ δε ἀγὰλμπια, κοῦ τῆς γραφας. ομοιαι γε ἡ γραφή. ἐπαινασθὰ μεν ἡ τυγη, μὴ αποι- δε ν α ρωπον, in ἀλήθεια. Nihil profecto expressius , nihil hoc evidentius inveniri potest testimonio, quo tutissime intelligamus, Sanctos Patres pictas etiam oppugnasse Idolorum Tabulas , non ratione tantum morum habita , sed praesertim cultus caussa & Idololatriae , quum heic , uti Simulacra , ita pictas etiam Tabulas Deorum, non in turpes modo cogitationes, Verum etiam idololatricum Ethnicos induxisse in cultum Pater ille doctissimus, & cujus sub oculis versabantur Idololatrae, contendat. Ru sus autem, in eadem ad Gentes Admonitione, eademque in oppugnatione Imaginum Ethnicarum , de Symbolis adoratorum Numinum , deque vestitu eorumdem Sc figuris differens, Bacchum quidem ex amictu, Vulcanum ex arte, Neptunum ex Tridente, Iovem ex Cycno, alios aliis ex Symbolis dignosci ait ' Si quis autem, subdit , nudam viderit mulierem depictam , auream Venerem intelligit. καν γυμνὴν ἡδη τις ἀναγραπτον γυναῖκα, τῆς χρυσῆς A' pροδὶτην νοῶ. Quae ita reVera repraesentabatur' quare Epitechi notum illud: Nuda Venus picta est, nudi pinguntur Amores 'Et Ovidii Metamorphoseon X.

qualia namque Corpora nudorum Tabula pinguntur morum.

Quaenam autem aurea illa Venus J Gnidia profecto, sive Imago celeberrimae Veneris nudae apud Gnidios immenso honore cultae , quae marmorea licet fuisset, aurea ex Homero tamen omnibus ab Ethnicis appellabatur. Apud Lucianum siquidem , in Iove legimus Tra-gcedo : Vmus o Ergo Mercuri accipe me , in primis consessibus colloca , aurea enim sum. Mercurius e Minime Venus , quantum ego video .

Sed, nisi hallucinor, ex albo lapide ex monte Penteli exciso , ut Praxi

teli placuit, facta Venus Gnidiis tradita es. Venus: inqui Me dignum totem tibi producam Homerum , qui sursum ac deorsum suis in Ebapso diis , auream me esse dicit. A'φρο . ουκῆν si Ερμῆ , κἀμἐ λαβών, ἐν mis Ῥφεδριοις που . χρυσῆ γαρ ι ι . Eρ. ουχ οσοι γε ω ἈνοΠτη,

Θοτομηθει σοι. - σόξαν Πραξιτελει , Ἀφροδιτη γενομένη Κνιδίοις παρεδότες . Ἀφρο. και His αξιωπὶ τον ,οι μάρτυρα ρομηρον παρεξομμου , μνο κοα κατω τ- ραψ'διῶν χρυσῆν Kφροδ istis αναι λε- γογπα. Veneris itaque illius, quam Praxiteles Gnidiis fecerat, Imagi nem Ethnici adorabant, sive marmoreae Imaginis Imaginem pictam di quia Ρraxiteles Venerem sculpserat

Qualis Idalium volens Venit ad Phrnium Venus Iudicem,

48쪽

ita & ejusmodi erant, videlicet nudae, Imagines ejus coloribus & ariste graphica expressae ; quare jure Alexandrinus Clemens de Idololatris querebatur , quod pictam Gnidiae Veneris imaginem haberent atque colerent; ad quod alludere & Lactantius videtur, Libro scribens Divinarum Institutionum U. Cap. Io. suomodo pudicitiam tuebuntur, qui colunt Deam nudam adulteram, quasi apud Deos pro lituram 8 Sed evidentius adhuc tamen Alexandrini Patris testimonium audiamus , qui in Admonitione ad Gentes, ubi de Imaginibus quas Ethnici adorabant adeo queritur, ita scribit: Praxiteles, ut declarat Posidippus , in Libro de Gnido, Veneris Gnidiae cluens Simulacrum, Cratinae quam

amabat formam in ea exprint, unde haberent miseri unde amicam Pra xitetis adorarent. suum foreret autem Ph ne meretrix Thespiaca, PictoreS omnes Veneris Imagines ad Ph nes pulchritudinem imitatione referebant. Superes, ut nunc ipsemet judices an adorare velis foedas meretriaces. Φρυνη δε ἐπὶ ν&οι ην Θρι η ετωρα κ Θεσθιακη, οἱ ζωγραφοι παν- f A'φροδίτης ς κονας προί καλλος απε ιιμιοῦτο φρυνης, υπολείπετομής σῆς κρίσεως τὀ εργον ἐπαδγγ , εἰ βουλει καὶ τὰς ἐπιψας προσκυ-yGν. Num vero ea lubjecisset Sanctus Ρater, nisi revera Tabulas Ethnici colere soliti fuissent, in quibus nud Venus erat coloribus expressa Origenes Homilia in Exodum VII1. ita in rem nostram disserit :

ωθια . R. T. λ. Aliud es facere Idolum , aliud similitudinem . Si quis in quolibet metallo auri fel argenti , vel ligni vel lapidis faciat speciem quadrueris alicujus, vel Serpentis, Cel avis , tuat illam adorandam , non Idolum, sed similitudinem fecit. Vel etiam δε Picturam ad hoc ipsum saluat, nihilominus smilitudinem fecisse dicendus es. Utrumque e

go resecat Sermo Divinus, ut neque assectu colas , neque specie ador .

Discrimen illud, Idolum inter & similitudinem, sive Imaginem inter , & similitudinem, usurpavere verbis Genes eos illustrandis: faciamus hominem ad imaginem militudinem no stram , universi pene Graeci Patres , quod in eo situm esse ajebant, ut Cassiodorus quoque enarrat in Psalmum XXXIII. quod Imago similitudinem illius rei habeat, cujus Imago esset; similitudo ex opposito non semper illius haberet rei imaginem, cui es et similis. Exempli loco Symbola omnia,& hieroglyphica aut AEgyptiorum animalia, similitudines, non Imagines Deorum erant, quos repraesentabant. Statuae contra , ImagineSDeorum, quos referebant, essent . Quae ut ut subtilius excogitata , posteriorum tamen Graecorum caussae nulla omnino ratione favent; illas quippe, sive Imagines, sive similitudines , illasque sive Deorum effgies, sive etiam Symbola & hieroglyphica adorari non debere docuit Origenes tametsi nicta tantum forent; indicium, uti reor, certum, Ethnicos

49쪽

Ethnicos cui semper tum Imagines cum etiam similitudines , uti ex auro, argento , ligno , & lapide , ita etiam coloribus expressas religiose coluisse. Athenagoras in Legatione pro Christianis Idololatriae ortum haud minus , imo pictoriae magis arti asserit quam Sculptoriae ceterisque . Simulacra, inquit ille, quandiu ars Aulina oe pistoria non erant , ne colligebantur quidem. Sed tum demum quum Saurius Samsus , Crato Sisinonius, Cleantes sal. Cleophanius) Corinthius, o Cora Corinthia

exorti essent ' quum adumbratio a Sauria inventa esset , qui equum in sole adumbrast et ' Pistoria vero a Cratone , quae in Tabula dealbata Virim Mulieris umbram delineasset I a Cora vero Colopballica inventa esset, qμον quum amaret quendam , circumscripsi ipsus dormientis umbram in pariete, deinde Pater delectatus Gadis facita semititudine, Mutinam eam

artem exercebati, quum lineamenta excavasset, argilla opplevit. Exempla etiamnum Corinthi asservantur. His deinde accedentes Daedalus Theodorus Milotas, artem statuariam θ' plassicen adiuυenerunt . ZEtas sane exigua istis Simulacris fuit ex universo Imaginκm artificio, adeo ut n0m nare pum artificem cujuscumque De/. H δἐ Mκονες , μεχρι ριήπω πλατι- κῆ ης γραγκή , κ ἀνδριατοποιητι κα εσαν , ουδέ ωνοριαζοντο . Σαυρίου δἰ Σαριι, , s Κρατωνος - Σικυωνιου καὶ Κλεανθους του Κορινθίου , και Κορης Κορινθίας ἐπιγενομιένων . καὶ σκιαγραφιας ἴμεν ἐυροείσης υπ0 Σαυρίου , ιππον ἐν ηλίω περιγραψαντ γ γραφικης δἐ υπο Κρατ γ

c. Aperte & expresse tamen magis scribit Divus Epiphanius, quem norunt omnes ex pretiosissimis nunc deperditis Auctoribus , quos florentissima in Bibliotheca adservabat , tot esse mutuatum , quae nos s ne, ejus absque ope, fugerent. Ita ille igitur Praefatione in Panarium: O υπω δἐ ἐν ξοανοις, κα ἐν τορφίας λίθων , η gυλων αργυροτρυ', η χρυ του ἡ ἀλλης τινος υλης πεποιημιενων , μονον δέ δια χρ μοι Πὰν κω εἰκονων Μ, του ανθροοπου διάνοια ε , ἐαυτ' ευρισκε αν κακίαν Nondum vero in Statuis, aut in tornatis lapidibus, aut lignis, aut a

Leuto a roque, aut alia quadam materia febant e sed solis coloribus pictis Imaginibus mens hominis Abi malum inmenerat. Quod idem in Ancorato repetit , Num. IV. scribens : si principio quidem smulatque D monum improbitate novam supersitionis genus inmentum est , primum i

tuis stupri genus Ooce sermone traditum οἶ y rudi Picturae delinea-

time sunt expressa Simulacra. Deinde quam quisque exercebat artem, qμ

quotidianum Ibi Gi tum quaereret , υenerandam colendam liberis suis obtulit unde ex peculiari artis suae materia singuli sbi Deos effinxerunt c

50쪽

iὶ - πην ἐυπορίαν ἐσχρον πηλῆ, Wκνων εκ ξυλου,εκ χρυσἰου, καί αργυροκοπ F ωσαυτως . In Responsione vero ad Epi. stolam Acacii & Ρauli, ita idem Sanctus Pater : Hellenisnus coepit a Seruch temporitas, unde Idolorum cultus initium habuit. Quumque tunc temoporis falsa quisque superstitione duceretur, deinceps civiliorem ad usum, O certas leges Simulacrorumque ritus homines sese transtulerunt I quorum ex praescripto sibi Deos fnxerunt. At primum eos, quos in honore qnondam habuissent, sive TFrannos aut praefigiatores, qui memorabile quiddam iuvita fecerant, ac fortitudinis , roboris illusere specimen ediderant, depingere coloribus asimilare solebant. Postea vero ab Thare patris abrahami

tempore Simulacris Statuis eundem errorem idololatriae propagarunt oειδωλων μεν πι γέ ἐναρξαρανα πιττεται τά ν ανθρώπων γενη , ο ς το

τρος Aβρααρι, δι παλρια ν ήν πλανην τῆς αδολολατρἰας εισηγητά - μενοι. Denique Praefatione in Librum adversus Haereses, idem habet Sanctus Pater: Phalae Rh gam genuit. hujus filius Seruch fuit ,

nomen provocationem 'niscat. Hoc tero tempore Idololatriae inter bomianes, cr Gentilium superstitionis initium ess f Stam , quemadmodum a Majoribus accepimus I tametsi nondum ad Simulacra caelatosque lapides , aut ligna , ara argenteas aureasque Statuas, alteriu e materiae superstitiosus ille cultus adhaeserat nec ali id praeter colores atque e ies erat, in qμφhominum mentes novum per se se nequitiae genus excogitarent , ac spont sua, proprioque animi rationis impetu pro hone te sbi sceleris turpia tudinem adsciscerent. Sarucho natus es Nachor, ab eo Tharra genis est ex quo tempore Simulacra primum ex argilla Gulinoque opere reper'

SEARCH

MENU NAVIGATION