Casti Innocentis Ansaldi ordinis praedicatorum De sacro et publico apud ethnicos pictarum cultu adversus recentiores Graecos dissertatio

발행: 1753년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Ψο πιααυ , κα- τήν δεισιδαμονὶαν . . εΘεοποιουν δὶα μεντων χρω ματων διαγραφοντε= ήν ἀρχην , η απ κάζοντες τους τοτε παρ αυτοῖ5 τε-rφ γένους η τυρρανους. κ. τ. λ. Hellenismus, idest . Graecismus , a temporis hus Sem incipiens per Idololatriam, quo, ut volebant, ambulabant. Tunc enim TFrannos vel homines memorabiles propter fortitudinem ρο νο-

bur corporum , pictura efformantes, Deos faciebant. Ex quibus, nisi se Patres ejusmodi fefellerint, inferri debet apertissime, Idololatriam primum pictis Tabulis contentam veluti fuisse. Si enim ante Statuarum usum solis coloribus & pictis Imaginibus hominum mens sibi malum conciliaverat , si rudi picturae delineatione fuerunt primum expressa Simulacra, si ante caelatos lapides & ligna, aut cujuscumque materiae Signa, colores modo & effigies colebantur , inque eisdem hominum mentes no Vum per se se nequitiae genus excogitaVerant, quare idololatriae in scelus lapsi erant, consequens procul dubio est, Picturae veluti Idololatriae initia esse asserenda , pictisque non minus Tabulis , quam Simulacris Deos repraesentantibus, publico in Religionis cultu, usos Ethnicos fuisse. Reapse jam vidimus quantam tribuerint Picturae antiquitatem Ρlato, Plinius, &Lucianus, esto plurimum eXaggeraVerint. Certum tamen esse ostendimus, vetustissimos AEgyptios ea usos fuisse ante Diis suis repraesentandis , colendisque. Divus Cyrillus Alexandrinus, Libro I. contra Julianum, Ρopulos aegyptiis antiquiores& Abrahamo synchronos Picturas coluisse satis innuit scribens.

στο μέν ουν οσοι κατα τον βίον οι τήν μυονω τρεπουσαν τρο δοξαν τοις κοσμου στοιχαοις αναπτοντες. κ. τ. λ. Plurimi sane qui tunc vivebant,

honorem soli Deo tribuendum, Elementis mundi tribuebant . Chaldaei praecipue Picturis Elementa repraesentantibus erant prae omnibus addicti. Ve-νuntameu ab eorum dementia alienus erat d υinus Abraham . Quod si Patres loquutos fuisse velimus relate etiam ad Graecos, non adeo despuisse eos crediderim, quum Ρausanias, Libro Descriptionis Graeciae VIII. de Simulacro Dei cujusdam loquens ab artifice egregie fabrefacti : Idem sane Vir, inquit, mel priscam aliquam Tabulam , vel Signum ligneum nactus, ανευρ ων γραφώ ἡ ριόμηρια ἀρχαίου ξοανου, ad e, fm litudinem aeneum hoc Phigalensibus Signum fecit. Ut enim ligneae Statuae antiquiores aeneis fuere , ita δc pictae Tabulae ; ex utrisque scilicet rationem pretiosiora efformandi Simulacra Statuarii derivabant . Esset Vero ridendum certe, ut quum omnes omnino veteres prophani

Scriptores majorem antiquitatem picturae tribuant , & recentiora di-ς ni Simulacra ; ante Daedalum quippe, ut scribit Themistius Oratione XV. non modo Mercurii , rudi informique mole , sed reliqua etiam

S mi lacra Ingebantur ζ προ αεν Διαδαλου τετραγωνος ta ου μονον η των Ερμων ἐργασία, αλλα κοα η των λοιπων ανδριαν ν ' ridendum esset ,

nquam, ut quum id etiam, infinitis cum Ethnicis Scriptoribus, ad E a serant

52쪽

serant nonnulli Ρatres , de more, salsitatis aut ineptiae ab Eruditulla argui debeat, ob id ipsum, quod illud adserant iidem Ρatres.

Ut ut fuerit tamen de majore illa Picturarum in Ethnicorum Sa-eris etiam Graecorum antiquitate , pictas tamen Deorum tabulas a posteriorum Idololatris etiam temporum cultas fuisse testantur synchroni alii Graeci Patres. Theophilus siquidem Antiochenus haec ad Autolycum scribebat: Goniam igitur me, amice se obtudisti inanibus sermonibus, Deos tuos venditans lapideos ligneos, ductos fusos, scitos pictos , qui nec vident, nec audiunt I sunt enim Imagines opera manuum hominum I c. ἐπειδὰ ουν, ui ἐταῖρε , κατέπλαας με λογοις κενοὶ ,, καυχησαμενος ἐν τοῖς χωνευτοῖς, is Ir πῶς, γραπτοῖς &c-Divus autem Athanasius, Libro contra Gentes, de Idololatris sui quoque temporis haec habet verba: suandoquidem multi non modo priscis se sed nostris etiam temporibus, ubi amisere, quos carisimos, habent fratres seco uatosti res e multae item viduae maritos exstinctos , quum omnibus

constet, eos ex natura homines fuisse, istis tamen, inquam , istasque, ob ingentem luctum desiderimnque , λαι ραφήσαν ς νς Θυσἰας ἀναπλα- σαντες, ανεθηκαν, ἔς οἱ μετα ταυτα διὰ f πλασιν, τὸ γ τοῦ τεχνΘουφιλοτ ροίαν Θεάς εθρήσευσαν , fctis depictiyque figuris expressios inten mina dedicaverunt . Posteri deinde admirati elegantiam artifciumque operis, eosdem pro Diis habuere. Haud heic vero exaggerare Sanctum Patrem, evincunt Statii carmina, Libro Sylvarum III. ubi lacryma; Hetrusci referens in morte Patris, has filii erga eundem preces describit. Tu custos dominusque Lar tibi cuncta tuorum Patebunt.' ego rite minor semperque secuti s

biduo libabo dapes, pocula sacris

Manibus , E iemque colam o Te lucida saxa DTe similem doctae peferet mihi linea cerae. Denique Titus Bostrensis Episcopus, qui, anno floruit tercentesmo se agesimo, & Valente imperante mortuus est , Libro scribin contra

Manichaeos tertio : οσον γαρ συνεστηκεν η περιουσία f γνώσεως τ' ψυχ' D η προς πν Θεὸν διάθε ς αποδιδοτM W ο ν δε πατα καταπονη- θ' η, καταναλ Θ' Ο πτωχρου τ' ' τοτε λοιπον την ἐκGνου τιμ ω ζις λα τεχνta καταφερροι. suamdiu disitiae cognitionis Dei in anima perinmanent , respondet in ea obaritas erga Deum I quum autem omnes divia

tiae dilapsi oe consumptae sunt Q ad inopiam redacta est anima, relinquitur tunc , iat honorem P inum lignis apti Pictoris Sculptoris deferat , quod optime , nempe ξύλα Turrianus Vertit & interpreta-zur' ita enim aliquando pictae Tabulae appellatae, quod in Ecclesiasticis praesertim Scriptoribus, ad Concilium Nicaenum V. pertinentibus, videre esst .

Aperte nemo magis tamen morem pictas adorandi Tabulas descri-

53쪽

psit Gregorio Naalangeno, quem jam vidimus, Juliano Caesari exproabrasse aegyptiarum cultum picturarum, sive Isides, & Apides, & diversis bestias generis, quas pingi idem religiose curabat, πλαττεις λγραφεις . Nunc vero Videamus , quid Sanctus ille Pater Invectiva scripserit prima in eundem Iulianum : ut hoc , inquit , in Caesareo

more possum , haud quidem scis , an apud omnes quoque alios homines qui imperio subsunt, verum apud Romanos fudiosissime observatum , ut publicis Imaginibus Imperatores donentur. Nec enim coronae diadem ra , purpurae nitor, memorabiles Leges , tributa subditorum multitudo , ad approbandum gratulandumque illis Imperium sussciunt sed adorationem quoque accedere necesse est ut augustores appareant rparumque habeant ipse adorari, ni idem quoque sbi in Imaginibus pictur sque praestetur , quo cumulatior sit ipsis perfectiorque veneratio. UL DO in i προσκυν ῶν diu μόνον α α ῆς δε πλασμα τε η ρ ωματιν , ιγ ῆ τὰ σέβας αυτοις απλι οπροντε ης τελεωτερον . Haec NaZianZenus , qui & mox cujusmodi illarum fuerit Tabularum species & facies ,δc quo pacto Julianus eas ad propagandum Daemonum cultum traXerit , ita narrare pergit: His Imaginibus alii Imperatores aliud quidquam printerea animi gaudente quidam clarissimas Urbes dona osserentes I alii Victorias caput corona cingentes; nonnulli Magistratus adorantes, P se iurarum tesseris exornatos I alii ferarum jugulationes uaculationes Ialii Barbarorum domitorum ad pedes pervolutorum Uel trucidatorum varias multiplicesque Auras . suid autem comminiscitur Iulianus , quam frmioribus Christianis fraudem nectit 8 Nimirum , quemadmodum Di cibis toxicum admiscent , ita his usitatis Imperatorum honoribus impietatem admiscere instituit , Legesque Romanorum cum Idolorum adora-ιioue convungere r ac proinde quum Daemones , velut alias quasdam consuetas picturas Imaginibus adiunxit set , tum demum Populis C itatibus, praesertim Gentium Priefectis Imagines illas proponebat I ut nulla omnino ratione vitari malum posset I verum ut aut cum Imperatorμm honore Daemonum honor conjungeretur , aut horum fuga , repudiatio- Ne Imperatores contumelia assicerentur . Tαυτως πως εἰκοσιν αλλοι μῆν Μ ο Ti. ν Βα λέων προσπαραγραφεται καίρουσιν ' οι μεν των πολε ντας λαμπροτερας δωροφορουσας, οι δε νικας υπερ κεφαλης τεφανουσας , se

rus Pili τινας αλλας των εθνουσι γραφας προυτιε ει δήμοις καὶ πολ σια

54쪽

τας ριη Gνra διαμαρτῶν , αλ' ἡ τῆ των Βασιλεων τι ιῆ Nν των ε ιδω- λων συμφέρες α , ἡ τη ν φυγὴ ς B Zrιλεο ς υ ριζεS M , μικτης ουσης νς προσκυνμεως. Quinam illi forent , qui , Iuliani tempore , picturaS aversarentur illas, respuerent, contemnerentque, facile est divinare; Christiani scilicet, qui, contra atque mos Gentilium erat, ab earum cultu abhorrebant.

Et sane necessaria erat pictura Imperatoribus ita repraesentandis , i liisque efformandis Imperatorum Imaginibus , quas Populis proponebantur , quasque Urbes religiose recipiebant , & quibus Praefecti &Magistratus urbium occurrebant , ut ait allegatus Nae tangenus illis siquidem in Tabulis plurima ad Imperatorum historiam & gesta, ad victorias eorum.& ludos spectantia, describebantur , quae nonnisi coloribus exhiberi, poterant . Cum Nagi angeno egregie contonat VetUS

Auctor inter opera spuria Chrysostomi, Tomo VIII, in illud Evangelii: suomodo scit litteras, qui non didicerit Z ita scribens : Sicut enim Imperatoriis in Imaginibus depingitur tam gloriosum Satellitum agmen , quam genus Barbarorum, qui Imperatori subacti sunt I procumbit in fra Barbarus, procumbit etiam Cisis I sed cum Mucia mi Regem suum adorans r ille vero necessitate compeditus, sub pedibus jacet , oe Imperatorem adorat, sed sne ulla adorationis mercede , quia non sponte id facit , sed necessitate cogituro ac supernus quidem ordo adorantium , infernus vero cadentium eis I sc in ahentu magni illius Imperatoris o c. αὶσπερ γαρ ἐν πως ασιλικω ς ἐιώσι διαγραφεταί η δοξα των δορυφορουν ν τ Βασιλέα, και των Βαρβαρων - γ ἐνη των υποτεταγμένων τωBα λει, και υποπλτει ραν καὶ ὁ Βαρβαρος κα ειν c. Derivatum id erat Vetustiorum e more Romanorum , qui pictas rerum in bellis gestarum imagines deferre consueverant, ut praesertim videre est apud

Appianum , in fine Libri de Bello Mithridatico , qui in triumpho Pompeii delatas scribit Imagines Tygranis & Mithridatis, ut intelligere quisque etiani posset quemadmodum iidem pugnassent , adnota iis quoque Virorum fugientiumque gestis , nec non Mithridatis obsidione, & nocturna cum silentio fuga ; postremo quemadmodum illi interiissent: filiae etiam cum illo depictae , mortem potiuS eligentes ,& filiorum filiarumque , ut ante eum decessissent , similitudines cernere erat. Erumpente vero ,, imo augescente in dies vilissima Romanorum adVersus Tyrannos suos assentatione , innumerae fuere Tabu-Jae, in quibus gesta Principum depleta , illae praesertim , quae diebus

festis, eorumque solennibus in gratulationibus , cum adoratione pro positae fuerunt Sc consecratae ; percrebueratque adeo consuetudinis illius fama apud remotas etiam Gentes, ut ves Persae eam irriderent quod ab Auctore eruitur Libri de Mortibus Persequutorum, qui Cap-V- de V -

55쪽

de Valentiniano agens: Hic captzs a Persis , scribit , non modo Lmpe. rium, fuerat insolenter usus, etiam libertatem, ceteris ademerat , perdidit , vixitque in servitute turpissme. Nam Rex Persarum Sapores, qui ewn ceperat, si quando libuerit aut vehiculum ascendere,

equum, inclinare sebi Romanum jubebat, terga praebere , imposito pede super dorsum ejus , illud esse verum dicebat, in Tabulis aut parietibus Romani pingebant , ubi triumphos scilicet Imperatorum mille mendacibus piauris exprimebant. Alia superessent illustria Sanctorum Ρatrum testimonia, quibus pictarum cultus Tabularum apud Ethnicos vehementer confirmatur 'verum ea in loco producemus. Ceterum rei, qua de agimus, illustrandae, facere plurimum arbitror , obiter saltem ea animadvertere , quae tum ab Iconoctastis, tum etiam ab Orthodoxis , dum maxime Imaginum de cultu serveret controversia , fuere pronunciata . Iconoclastae siquidem, in sua illa adeo frequenti Constantinopolitana Synodo, Imagines pictas s de illis namque tota esse Quaestio videbatur nam

Statuae non erant in Ecclesiis Orientalibus receptae . ) Imagines , inquam, pictas Idola appellabant , Ethnicum etiam cultum , Ethnicam Consuetudinem ' neque id iterum & tertio, sed sexcentis & pene infinitis in locis quare & in acclamationibus ad Imperatores , Idololatriam eos evertisse eadem Constantinopolitana Synodus pronunciain Vit, quod videlicet imagines pictas ab Ecclesiis abstulissent . Epiphanius vices gerens Thomae Episcopi Sardiniae, ut Actione V. legimus Synodi Nicaenae, Lycomedem quendam memorans, qui Imaginem sacram in cubiculo poditam corollis ornaverat, subjicit: Senex autem ibi

coronam cinctam videt, lucernasque adytantes, ante eam aram, advocato comede, dixit suid sibi mult haec Mago Z quem Deorum tuorum sic pingi curaυisi Z Video te nondum Gentilitatem exuisse. και ὀρα λκο- να τεριετεμf.έν ε ξυπιου , και παρακειμιένους , καὶ προθεν ' καὶ φωνήσας αυτὸν πε . Λυκομι-δες , τὶ βουλεταἰ σοι τῆς

Θκονος ταυτης; τίς των θειον σοῦ τυγχάνει ὁ γεγραμιμιένος ' ορω γαρ τὸ ετι ἐθνικως ζων . Erant illa quidem ex falsis Actis eruta atque de-TiVata. Verum qui illa contexuit, ad ea proculdubio adlusit, quae eo rum semper in ore versabantur, qui Imaginum cultum minime pro babant. Ex opposito Orthodoxi & in Nicaena Synodo secunda, & tot in polemicis Elucubrationibus, vehementer querebantur, sacrarum Ima ginum picturam & Iconoctastis dici Idololatriam , Orthodoxos appellari Idololatras , Daemonum cultum perperam confundi ab eisdem cum cultu Christi salvatoris, Deiparae, Sc Sanctorum. Tharasius enim, in Epistola ad Constantinum & Irenem, de Synodo Constantinopolitana loquens, quae Imaginum cultum abolere studuerat , Gentem san-

itam, inquit, quae semel Chrsum induit , ex Gratia illitis servat

56쪽

est , quasi in Idolorum errore existentem , Idololatras vocantes, o impra. bitatis animo praediti, illis hactenus manus injecerunt, arbitrantes se poysese obscurare venerandarum Imaginum picituram . In Epistola autem S

nodi ipsius Septimae ad Sacerdotes atque Clericos: Nam si ut ipse s Ico-noctastae ) asserunt , Imaginum Pictura Idolis comparabilis exivit . Jam

Vero, tametsi immensum errarent Iconoctastae , quare jure & merito

ab Ecclesia Catholica ejecti ast adhuc tamen , si materiam & artem , & quod externum est in Imagine consideremus , eruitur facile ex illorum dictis, Imagines cultas Christianorum convenisse cum cultis Imaginibus Gentilium . Quum vero in ratione Objecti & reprae sentati, si Scholae ad morem loqui aliquando fas est , nullo sane pacto cum Imaginibus Gentilium Imagines Orthodoxae convenirent, fit proculdubio consequens, ita eas convenisse, ut sicut coloribus expressas Imagines Orthodoxi illo tempore colebant, ita Deorum ImagineS coloribus expressas olim coluissent Ethnici, ab aetate Constantinopolitanae Synodi tribus fere Saeculis vix dissiti, Iconoctastis veteribus pro pterea , quam recentioribus Graecis, nobisque magis cogniti . Sic &Agobardus apud Occidentales, Libro de Statuis & Imaginibus sui cμmque, inquiebat, aliquam Picturam, mel fusilem , sive ductilem adorat Statuam, non exhibet cultum Deo, non honorat gelos , vel homianes Sanctos , sed Simulacra veneratur . Cur id vero λ Quia convenire Orthodoxos cum Gentilibus ea in re arbitrabantur illi omnes , qui Nicaenorum Ρatrum in sententia non erant . Num vero & Agobardo in Ethnicorum errore versari crediti essent ii, qui sacras Venerabantur

Tabulas, nisi suos teque pictis in Tabulis Ethnici coluissent Deos λ

uoniam vero Icono clastica in Historia versamur , antequam procedam HS , age convertamus animum ad receptissimum Graeci Doctoris

Veluti effatum, quod impraesentiarum videtur illustrandum . Gregorii Pessinuntium Episcopi illud est, prostatque Actione prima secundi Concilii Nicaeni, quo, vindicando sacrarum Imaginum in Templis cultui , Verba Isidori Ρelusiotae adtulit ejusmodi : ναου λογος ουδεις , ονου τε φει ἀγαλμα. Templi nulla ratio est , in quo non adparet Simulacrum; ita scilicet interpretari verba illa possent , ex quibus inde in- serretur, totam religiosi cultus in Templis rationem Statuas respicere atque Simulacra , non Ρicturas . Verum erraret qui hoc pacto ratiocinaretur. Primum quidem, quod Nicaeni Secundi Patres toti fuerunt in Picturis sacris vindicandis , non vero in vindicandis Simulacris, Signis, atque Statuis, quae ante Concilium illud nullae proculdubio fuere in Ecclesia non dicam Orien tali, Verum etiam Occidentali; neque etiam inde unquam apud OrientaleS' quare ejusmodi non est verborum Gregorii , & Isidori sensus sed, uti in interpretatione Concilii legimus: Templi nulla ratio, qμstu

57쪽

non ornatur Imagine . Deinde , quia , esto frequens παλμια Simulacrum Statuam significet, recte tamen propriaeque denotat etiam pictam Tabulam quare optima Concilii illa versio & interpretatio . Apud Clementem Alexandrinum, uti vidimus, Libro Stromatum V; uti γλυπτον, sive χωνευτον , aut πλατον , ita & γραπτον cultum dicitur fuisse αγαλμα : & Suidas apertissime in Lexico , ubi de nomine illo agit, haec docet: Ἀγαλματα δε κού τας γραφας, καὶ ς ανδριαν ς λεγου πιν . Etiam Picturas, Statuas Ἀγαλμ ατα Graeci vocant I sexcentaque exempla prostant apud Graecos Scriptores id vehementer confirmantia. In Flori legio variorum Epigrammatum , quod

Tomo II. adjicitur Carminibus Graecorum Ρoetarum , Libro ejusdem Florilegii IV.Cap. 12. Iuliani Principis Epigramma legitur: Eις παλμα Ἀρεο , κοχὰ A φροδιτης, quod ad Martis tamen & Veneris imagi

nem pictam referebatur; ita siquidem illud incipit: Ἀρεα κώ Ιαφltis ὀ ζωγραφος ἐς μHσον ola

Kμφιπεριπλέγδίω γέγραφεν αριφοτερους. Martem Venerem Pictor in medio domus Circumplex depinxit ambos o c.

Capite vero et 1. ejusdem Libri , Ρalladae cujusdam aliud exstat Epi-gr mma Εἰς Νίκη5 Kγάλματα , quae picturae erant . Plutarchus , in Vita rati , Aristrati pictam Imaginem Discipulorum Melanthi opus,

quam etiam ficturam attigisse Apellem Ρolemon Ρeri egetanus est Auctor, 'Aγαλρια appellat . Neque a purioribus Latinae Linguae Scriptoribus alienum aliquando fuit, Imaginem Simulacri nomine appellare . Ut enim Ρoetica omittam, Cicero de Inventione scripsit: Zeuxis --ienoe Simulacrum pinxit ; & Oratione pro Archia r Statuae Imagines non animorum Simulacra sunt, sed emporum. Epistola denique LXVIII. rtifcra corporis Simulacra i nolis nota faciebant. Vitruvius, Libro de Architectura VII. Cap. V. pictas aliquando Imagines Simulacrorum

nomine significavit . Pinguntur, inquiebat, portus , promontoria , lito ra , sumina .... Videmus item nonnullis locis Signorum melographiam habentem Deorum Simulacra , seu fabularum dispositas explicationes , ηρπm-M, T vanas pugnas ct c. Melographiam habentem Deorum Simula-Cra , picturam magni sumptus , oc magnarum personarum , uti Deo rum figuratricem , interpretatur, in Vitruviano Lexico BernardinUS Bal-du grandium & magnificarum picturam rerum , Salmasius, Noti S sed partianum sitis . Quin & textorio expressae opere Imagines Signa disctae a Virgilio, ubi suo de Heroe, Libro aeneidos I.

Ferre /ubet pallam Signis auroque rigentem IPeplum videlicet imaginibus auro textis ornatum. Sed & Plato in So

58쪽

alia ejusmodi. Δηλον οτι φιτομυεν τα τῖεν τοις υοατι , κοχὰ κατοπτροις Kδωλα, ε κώ a γεγρα θάνα, κώ τετυπωμάνα, κα τα αλλα οσαπου τοιαυτα ε ιν ετ γ. c. Ideinc quot Idola, quot Signa, quot Simula. cra, quot Αγἀλριοι . culta apud Veteres Scriptores, quae tamen, pro

frequentiori usurpatione, Signa, & Statuas fuisse imaginabimur quaeque tamen nisi pictae Tabulae, aut pictae in parietibus Imagines fortas.

se non fuerunt λ Nos tamen nostrum in commodum ambiguas VOceS numquam usurpabimus.

CAPUT V.

Ethnicos Tabulas Deorum pistas coluisse , testimonio ostenditur Latinorum

Patrum veterum Scriptorum.

AGΜEN ducat oportet Tertullianus, Apologetici Cap. XII. ita scribens: Igitur si Statuas Imagines frigidas mortuorum simillimas

non adoramus, nonus laudem magis quam poenam merebatur repudium agniati erroris 8 Clarius loquitur Tertullianus tamen in Libro de Idololatria his verbis : Exinde jam caput facta es Idololatriae a s omnis, qu Idolum quoquo modo edit. Neque enim interest an plases invat , an caelator exculpat, an ph gio detexat o quia nec de materia refert, an in san collo ibus, an lapide, an aere, an argento , an Aulo formetur Idolum . Libro de Idololatria Cap. III. scripsit: rtisces Statuarum, Imagian m , omnis generis Simulacrorum, Diabolus Saeculo intulit. Clarius autem de Pictoria & Statuaria ait Capite ejusdem Libri IV. Toto mundo ejusmodi artibus interdixit Semis Dei. Itaque & adversus Hermoge nem disputans, Capite Libri contra eundem primo, graphicae exerci tium artis, Ρictorisque munus & nomen eidem objicit: quod sane factum a Tertulliano, ob frequentes tunc temporis piditas Deorum Tabuctas, ab Ethnicis ubicumque adoratas. A Persis vero cultum fuisse Solem in linteo depictum memorat Tertullianus idem, Capite Apologetici XVI. his verbis: A Iti plane humanius, veri milius, Solem credunt Deum nostrum. Ad Persas f forte deputabimur, licet Solem non is linteo depicitum adoremus, habemus ipsum ubique in suo cineo. Quae Ve ba ita effert Mamachius noster, Libro Originum & Antiquitatum Chri s lianarum I. Cap. III. ρ. IV. Non coli igitur a nobis in linteo depicitum, Ni a Persis, Solem . eis eum habeamus tibiques in suo cliseo. Ceterum quam egregie consonat heic cum Clemente Alexandrino, & Theophilo Antiocheno, quos superiore Capite allegavimus, Tertullianusi Ille nullam sculptam, aut conflatam, aut fictam, aut pictana Deorum Imaginem colendam statuebat; alter Deos ridendos contendebat lapi

59쪽

docet, an gypso, an coloribus, an lapide , an aere , an argento , an figulo formetur Idolum . Ρar igitur Sculptarum pictarumque Imagi num ratio; idem Patrum Sanctorum adVersus utrasque odium ; censura eadem , quod tam pictas quam sculptas suorum Imagines Deo rum Ethnici adorarent. Minucius Felix in Oct is Idololatriae originem, ea ratione qua Athenagoras , Epiphanius, Damascenus, & Athanasius, Videtur asserere picturae dum scribit: Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos suos de erant in Imaginibus videre, dum gestunt eorum memorias in Statuis detinere, Sacra facta sunt, quae fuerant assumpta solatia . Arnobius autem, Libro contra Gentes primo, ita fatur: Venerabar, o caeritos nuper Simulacra, modo ex fornacibus prompta, in incudibus Deos ex maLiris fabricatos, Elephantorum ossa , picturatas veterno sis in arboribus taenias. Vittas scilicet, in quibus aliquod Deorum symbolum , aut eOTum nomina depicta conspiciebantur ; ut ea ostendunt , quae de Timoleonte Siculi belli Duce constituto Plutarchus scribit in ejus Vita: Timoleon Delphos ipse profectus Sacra Apollini fecit cui in Manteon descendenti hoc si prodigium. Ex supernis donis Vitta delapsa , quae coronis victoriis erat disiacta , caput Timoleontis est amplexa, ut coronatus a Deo ad res gerendas mitti videretur . εκ γαρ των κρεμομ.Dων ἀνα- Θημα ἰνια τις απορρυεισα, φερομDη Πεφ ς εχουσα, κοὐ ν&ας π ποι λμDοις περιεπεσι τῆ κεφαλῆ ii Tιμ ολέοντος . Recensebantur taeniar ille quidem aliquando inten dona & vota & anathemata; uti Ηe xaldus in Commentario ad allegatum Arnobii testimonium arbitratur, idque videntur indicare illa Ovidii Lib. Metamorph. VIII.

Stabat in his ingens annoso robore suercus Uua nemus a Vitta mediam, memoresque tabellae, Sertaque cingebant voti argumenta prioris.

Symbolorum ratione tamen, nominumque Deorum illis in Vittis depictorum adoratas eas ostendit Apulejus, Libro Metamorphoseon VI.

ubi scribit: Contra spem suam pepulsa PDohe, afficta duplici motati

tia, iter retrorsus porrigens inter substae convallis sublucidum lucum prospicit Fanum solerti fabrica fructum, nec ullam mel dubiam spei melioris viam volens omittere , sed adire cujusque Dei meniam , sacratis foris i proximat . Videt dona speciosa lacinias auro litteratas, ramis arborumpo tibi sqtie si sexas, quae cum gratia facti nomen Deae, cui fuerant dicata ,

restabantur. Tunc genu nixa, manibus aram tepentem amplexa , deter

fis ante lach mis , sc apprecature Magni Jomis germana pro iuga σέ- Fabula quamvis Apuleji haec fuerit, ostendit certe tamen , nullo e stante Deae Simulacro, ante picturatas solum Vittas illas, solitos suit

se Ethnicos adorare.

Lactantius, Libro Divinarum Institutionum II. Cap. 16. cetera in

F et ter

60쪽

ter de Daemonibus haec scribit : κ sunt , qui Magines , Simulacra

fingere docuerunt ζ quia scilicet Ethnici, quorum tum maxime superstitionem arguit, & cultum , Statuas non modo, sed pictas etiam cole. bant Tabulas; quas voce illa Imagines Lactantium denotare voluisse, ostendemus in loco. Libro autem Divinarum Institutionum L Ethnicorum de Diis jam scripserat idem Lad tantius : Cur igitur so Auran tur, sc coluntur' nis forte non tantum Poetae, sed Pistores etiam s.ctoresque Imaginum mentiuntur ' rursusque eodem in Libro de Idololatris : eaque ipsa quae festissme admirati sunt , Simulacris Imaginibus expressa consecrata posuerunt. Denique eandem in sententiam, Libro Divinarum Institutionum II. Cur igitur oculos in caelum non tollitis , advocatis eorum nominibus in aperto sacriscia celebratis' Cur ad parietes ligna lapides potissmum , quam illo spectatis ubi eos esse creditis δLoquitur de Sacrificiis & precibus Lactantius , quas ante suorum imagines Deorum Ethnici faciebant. Ut igitur ad Statuas & Simula. cra, ita ad parietes etiam illi respiciebant , ad pictas Numinum videlicet, in parietibus , vel in ligneis tabulis figuras. Aurelius Prudentius, Christianus egregius Vates , suis id non semel carminibus confirmat, Libro praesertam adversus Symmachum II, ubi scribit in Vos Pictorum docuit manus , assemulatis

jure Poetarum Numen componere monseris r

ut lepida ex υestro sum sit Pictu a Sacello suod variis imitata modis, ceraque liquenti Duceret in faciem, sociique Poematis artu recta, coloratis auderet ludere fucis Sic unum sectantur iter inania rerum Somnia concipiunt Homerus, acer inpelles,

Et Numa cognatumque malum, Amenta Camae- ω,

Idola consaυit fallendi docta potesas. Haec δε non ita sunt, edatur, cur sacra vobis Ex Tabulis cerisque Poetica fabula praestet 'Cur Berec=nthiacus perdit truncata Sacerdos

IVMina, quum pulcher se se caseraverit intis ZCur etiam templo , Triviae, lscisque sacratis Cornipedes arcentur equi, quum Phaedra pudicum Captavit Iuvenem volucri per littora cursu , Idque etiam paries tibi veps colorus adumbret RHymno vero in Ρassione Sancti Romani Martyris , haec iterum Prudentius :Dices licenter hic Poetas fugere a

Sed sunt ipse talibus maeseriis

Tecum dicati, quodque descri unt, colunt. Si vo

SEARCH

MENU NAVIGATION