Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

452쪽

4o8 ornitatum exoticarum cinam, paucis quoque examinabimus. Id pharmaci genus, cum venum aliquotieS obtulisset Venator, depromptum, quod dicebat, ex arcano deserti montis loco, sociis cognito saltem duobus; qui,ne concivibus indicarent,sacramento se obstrinxerant. Ego non tam possidendae rei,

quam videndi natalis loci cupidus, virum pecunia qu

omnia hoc coelo sunt venalia) facile conciliavi, ut revelaret, & mercede etiam conduXi, ut nos eo perduceret. Primo igitur diluculo asinos conscendimus, &Per saXO-hum impedimenta, via quidem toties calcata, luctamur in planitiem praedicti montis Bonna. Planitiem hanc qua- Iemcunque, editiores utrinque limitabant rupes abruptae; inde a pago nostro continua serie productiae, intervallo dissidentes quadrantis leucae. Harum quae sinistram respicit, ab antro balsamino vocabatur arah, id est, mons sudoris, sic balsaminei, quae deXtram, vel ut per metathesin hic loquuntur, K hi bir, i. e. mons nivis, videlicet a conglaciata nive, quae ibi in scrobibus, sub praesidio eminentis petrae, perennis jacet, coelo a rigido polo quidem remotissim0. Aeris hic ea temperies est, quae dormienti umbram arb0ris ingratam reddiderit ipso meridie; cum in aprico tamen radii solares molestiam parerent. Montium totus hic inhospitalis tractus est,qui leopardis, ursis, hyaenis, linpis aureis,hystricibus capri cervas & feras vulgatiores taceo ubi ψ indulget lustra & luculentum vivendi pabulum:

de quibus insta dicemus prolixius Plantis solum dotatur passim Dagrantibus, saporis aromatici & eximiae virtutis ; in quas vero, ne Relatio nimium protrahatur, cala' mum hoc loco non stringemus: Suffciat m0nuisse, praeter Cedro-Sabinam utriusque sexus, quae hic copiosissima, cad Cerassi altitudinem latissime frondescit, nullam magis

luxu

453쪽

luxuriare quam arborem es seu sio Ben sive Men, id est, Terebinthum, sive Pist ceam sylvestrem; ex qua mons ipse, voce depravata, Suhi Bona v. Bonnis, id est, mons Pistacearum sylvestrium nomen sortitus est. Ad speluncam igitur. Eam qui adire volunt, notant partem culminis depressiorem, in quam crepido utrinque

deficit, cside in Tab. num. s. per eandem etiam transitus est

in ulteriorem plagam, prout semitae testantur vestigia. Inde sinistrorsum, secus xupem, octingentis circiter passibus regressi, Sabinam observant in summo culmine, α loco aliquot or iis depressiori, fruticem quodammodo pendulum, sub quo ipse patet obscurus dc angustus antri aditus; cum inde,ad teli iactoum,paludosa vireat areola, inibi scaturientem eXhibens aquam limpidissimam. His non apprime observatis, ob sinuosam rupis conditionem dc soli salebras, locum non inveniunt.

Ipsa spelunca oblique rupem dividit, angusta, sesquior-gyiam alta, duas supra dimidiam longa. Petra ejus,exalbido in flavum pallens, solida dc dura est, sine conspicuis poris & sulphure. Cavitas interior est sinuosa, aspera, intranti cautibus hinc inde protuberantibus infesta. Unum insigne tuber implebat mediam cavitatem, ne ad finem nili cum difficultate & offensione proriperem. Omnem pene superficiem, praesertim ad dextram, succus noster obsidebat: sub introitu paucus, siccus do firmiter adhaerens; in processu modicus do humidior; in fine copiosus dc liquidus, paulo tamen quam rob Sambuci spis

sior. Accedenti densiam qccursabat eXamen muscarum pusillarum, quae fauces, oculos, nares improviso opple-Dant, suffocaturae, credo; nixi recessissem; ingressum temtare non ausus, priusquam eas iterato strepitu penitus

evocassem. Antro dimidiam horam, invito licet ductό- re, immoratus, cochJeari meo & ligno cuspidato libram

454쪽

tis Benna

415 Amoenitatu113 exot Darum paulo minus integram, ob loci tenebras & angustiam moleste corrasi, spoliumque, pyxide reconditum, mecum reportavi ex spelaeo. Balsami huius color niger est, substantia quasi mucosia, aqua facile solubilis, inodora i& pe. ne insipida; usus est ruricolis Farchonaad Lais enus non alius, quam ut bolum drachmae unius, vel duarum, deglutiant, ad discutiendam colicam de Ventris

qualiacunque tormina. Virtutem ut igne eXplorarem,

particulam balsami prunis inieci, quae foetorem spiraviture citis cornu similem. Retortae commissia trium unciarum portio, primo modicum phlegmatis, deinde spiritum sub nebularum forma, ac postremb olei spissi, atricoloris;

inodori, acerrimi drachmas mihi reddidit quatuor. Ex capite mortuo elixato sal fixum copiosum, nitrossi saporis, Obtinui, ut petram oculatus eXaminarem, avulsi etiam librarum aliquot fragmentum , quod spesaeo laxius adhaerebat. Id , cum inter curiosa scruta depositum, extra meum conspectum lateret, inspectio neglecta est. Biennio post, reclusa theca, lapidem, quem detersum & probe siccatum recondideram, nimc atro succo oblitum humentemque invenio: quo iterum studiose abluto & r, purgato, obse mi partes quasdam porosas, quodammo'do sulphitrei coloris; intra quas materia post primam abstersionem effusa, latuisse potuit. s. V. In superiori paragrapho inter memorabilia montis nostri feras nominavimus: quarum conditionem breviter

Paleet, sive Leopardus; nota satis est bestia, nee alia hoc loco notatione indiget, quam quod Africans ct Orientalis Indiae multo 11t mansuetior, nunquam homini nocuisse audita, saltem infesta capris, ovibus & annis, si-- ne custode errantibus. Adeo coeli hujus benignitas etiam brutorum asperitates coxxigit. T

455쪽

ira, Ursus; montium civis est, minor Euro- 5, ferociae expers, cicurari patiens. Ιsphaliani vidi duos, qui sine inspectore per urbem vagabantur, pranden- tibus molessti, nisi buccellam acciperent; vprberibus,quod Regis essent, non abigendi.

staar i. e. Taxus porcinus , sive mena Ve- ων terum, vid. in Tab. f. . Animal est porci, seudicrota grandioris, magnitudinem ejusdemque irinam corporis obtinens, si caput, caudam S pedes excipio. Pilis vestitur longis, in canis, in ora dorsi, porcino more, longioribus, pene spithamalibus, apicibus nigris; caput habet lupino non dissimile, rostro nigro, fronte longiori, Ocu lis rostro propinquioribus nigris & volubilibus, auribus nudis, fuscis & acuminatis; cauda donatur praelonga,Villis densis longioribus vestita, circulisque nigricantibus ad decorem intercepta. Crura in orbem quodammodo variegata, posteriora prioribus sunt longiora; pedes in quaternos ungues divisi, quos lupino more contrahit, me videantur: Corpus habet striis a dorso ventre- tenuS pN tum paucis, latis 3c inaequalibus, alternaum fuscis δc nigris. Ignota haec Occidenti Dra est,quam eX convenientia appellare possis Lupum porcinum,uel satius TaXum porocinum, de cujus existentia dubitat Cl. Rajus in SI'nolf. crva di π , 18, . Ad lupum capite, nec absimili cauda pedibusque,tum rapacitate & agilitate corporis accedit. Por- eum totus corporis habitus, magnitudo & compressa vel tris figura exprimit. Cum taxo ingenium convenit; mi ra enim Vi terram effodit, cavernisque abditum se illatebrare amat, diu sine cibo vivit, & raptu victum quaerit raddo, quod dc crura anteriora posterioribus habeat bre-Viora, dc villis tegatur sere similibus. Ex ceteris attributis palmarium est, quod feroX dc carniuora sit bestia, quippe in humana Leviens cadavera, quae noctu eX tumulis

456쪽

ta itatum exoticarum impigre effodit,coemeteriis infestissima. Hanc in demortuos tavitiam, cum Plinii, ceterique veteres Z0ographi in descriptione re/ienae, ferae recentioribus ignotae, potissimam constituant notam, non dubito affirmare, taXo- porcum nostrum veram esse hyaenam veterum, quamvis reliquae, a Plinio Lib. 8. c. 3o. relatae proprietates perquam monstros, eidem minus conveniant. Qvis enim in descriptionibus Plinianis omninm circumstantiarum verbiales eXigat 8 Hyaenam marem Ιsphaliani curiositatis causa alebat dives quidam gabri seu ignicola, suburbii Gabrue

Raan, captam, dum ubera sugeret, in latibulis vicini montis. Ad eam spectandam,dum in Regia morarer, cum Cl. yagero meo progressus, bestiam eo situ depinxi, quo in fovea subdiali duarum orgyriarum profunditatis cui inclusia servabatu cubantem inveni. Desiderio nostro possessor omni ex parte satisfacturus, eam educi quoque curavit in aream; quod ut tuto fieret, demisso fune rostrum prius illaqueabat; mox descendentes servi protracta utrinque labra funiculo, ex pilis contorto, strenue colligabant. Hoc facto, educitur, laxatoque fune, qui rostrum fraenabat, bestia latius discurrere permittitur, non semel apprehensa, more athletico, in terram projicitur,ac variis lacessitur vexationibus. Quibus illa, irrito nocendi nisu obluctata, subinde mugitum edidit vitulino similimum. Narrabant sic fraenatum nuper se opposuisse duo bus leonibus, qu's,adspectante Serenissimo, in fugam ver terit. Foeminam eodem modo servari dicebant apud concivem; a qua videnda nos detinebat ossiciosa hospitis nostri humanitas, Kirmanense vinum, ab ignicolis elabo

ratum, lar iter propinantis. Clarissimus Ludolyus in Abyssina sua crocurae speciem quandam,G6nerus in II. A. nec minus, si recte memini, pnsonus & AI ovanos, Papionem pro hyaena substituunti Nostra conjecturans men Tatao porcino competit.

457쪽

est bestia, cum pene omnem Orientem inhabitet. in Tab. f. . num. 3.) Astuta, audaX & furacissima est, quam ex corporis figura non minus, quam eX genio non incongrHelupi vulpem vocaveris: interdiu circa montes latet, noctu pervigil dc vagus est, ct catervatim praedatum eXcurrit in rura & pagos. Ex ipsis papilionibus, quos circa littus Caspium eXpanderamus, nuspiam copiosiores inveni) ocream, calceos & alia ex corio facta nobis abstulere; quorum quae graviora erant, non longe a dormitorio abducta, recepimus. Ululatum noctu edunt eYecrabilem, eiulatui humano non dissimilem, quem interdum VOX l trantium quasi canum interstrepit; unique inclamanti omnes acclamant,quotquot vocem e longinquo audiunt. . Sichuu i. e. sera est, a plurimis des i-pta auctoribus.

g. VI.

De Terebintho, seu Pistacea sylvestri, unde mons denominatus, pauca adjiciemus. Ea Pistaceae hortensi, quam Theophrastus Therebinthum Indicam Vocat, tum magnitudine, tum totius ac partium figura persimilis est, nisi quod flosculos ferat fragrantiores, nuceS Vero prae parvas, insipidas; unde a descriptione botanica abstine-mUS. Copiosa crescit in recesibus montium brumalis genii, petrosis ac desertis, circa Schamachiam Mediae, Schirasum Persidis, in Luristano & Larensi territoriis. Mihi nullibi conspecta est copiossior quam in petroso mon te circa Majin, pagum celebrem, una diaeta uisitum Mir s0 : in quo mini duplicis varietatis indicarunt arborem ;unam vulgariorem,quae generis sui retineat appellationem V Dirachi Ben seu men ς alteram Tario-

458쪽

14 Am statum exoticarum

rem, in specie Vet,ut rustici pronunciant, Hasum dictam, quae a priori fructuum rubedine differat. Ego, mense Decembri transvectus, differentiam nou observavi, quod praeter folia alata hoc caelo Vix perennia saltem in paucissimis fructus invenerim,

eoSque marcentes cx rarissimos, pericarpio donatos ubnosi saporis, nucibus Vero cassis. Observavi in quibusdam arboribus notabilem eXtuberationem, eXtremiS fere surculis sine pediculo adhaerentem,magnitudine quae pugnum implebat figura rotundam, ex pluribus tuberculo,, xum spiris, ad instar cristae galli ga linacei concretam, carmesimo colore gratiose nitentem, spectu elegantis,mam. Substantia erat duriuscula, quodammodo fungosa dc fragilis, intus albicans, succo dotata lento fragrantissimi odoris, plane qualis est opobalsami veri, quod ex Mecca obtinui. Utrum haec pila Ditem habenda sit pro

ἀποφυσι, quae promiscue terebinthis,sive omnibus, sive hoc saltem loco crescentibus, ex fundi genio ad nascatur, an Vero pro varietatis charactere, a monticolis meis nomine fructuum dessignato, reputanda sit, idiomatis tunc pa-Tum gnarus, nec nisi in Turcico vertitus, explorare haud potui. Usum praestat Matinensis Pistacea non con temnendum: quandoquidem accolae liquorem terebinthinosum, qui, vel ex arbore sauciata prolicitur, Vel ex rimis nodisque stirpium putrescentibus, aestuante Syri0, sponte promanat, copiosum excipiunt: corio & pellibus subligatis alii, alii luto subduisto in forma nidi hirundinini. Exceptum hunc liquorem in ipso monte, Vel qui prope

habitant, domi suae, sine adfusa aquassarum lenteque coqquunt, antequam ebullire incipiat emandendum; ita refrigeratus colorem & consistentiam referet picis albae sutoriae. Coctione inquam brevi opus est, ad spissationem: nam ut ipsa Terebinthus cum Lentisco mastichisera valde ςOgnata est; ita verse ipsa, quam fundit, terebinthina

459쪽

ex loci hujus genio de mastichina indole plurimum participat; quod praeter consistentiam & candor pelluciditatis expers, dc ipse quoque sumtus testatur, dum prunis injicitur. Spissationem quin crederet-clarissimus sui temporis de re pharmaceutica Scriptor, persuaderi haud potuit: Vix, inquit, D ODor,nonnullos ario esse mentis inopes, ut terebintsinam coquendo deteriorem reddunt, a longisquis regionibus asserant; terebinthina enim qualiscunque fuerit, semper pluris emitur, quam ea ipsa resina, industrid qualibet concreta. Mat. Med. L. I. g. 8. C. 3. Nesciebat auctor, usum terebinthinae liquidae illic, quo in- spissata adfertur, ignorari, & per cautes & montium reces

sus dissicili me & vix sine jactura transportari posse, & in

urbes tandem delatam, emptores non invenire, secus ac

si inspissata fuerit. Usus, quod scio, inspissatae non est

alius, quam ut promasticatorio serviat, quo mulierculareitra Indum maxillas sine intermissione eXercent, ut aegre, si ei adsueverint, carere hac resina possint. Dicitur lympham proliciendo catarrhos tollere, albedinem & firmitatem dentibus conferre, appetitum suffaminare, ac gratum ori concibare halitum. Prostat ubique in ossicinis &myropoliis Turcorum, Persarum dc Arabum, sub Sah is Turcico, dc Londeruun Persico nominibus; vel etiam sub

appellatione Sehhὶs S riis, i. e. Sekliis dul- . eis, ad disserentiam is Arabis, seu b-Mnitur Persis sic dicti Thuris sive Olibani, quod ex QMorba huc delatum vulgo appellatur Se Ustesch, i. e. Sahis amarum. M inenses rustici referebant, se unum resinae libras Belgicas novem petentibus vendere unico Syahὶ grossis Marianis quatuor , liquidam minori pretio daturi. Accolae montis Bennis,eX

stipite vulnerato terebinthinam prolicere nesciunt: npsa

460쪽

416 Amoenitatis exoticarum vero ligna comburendo, resinam eXtorquent, quoad nigredinem plusquam spadiceam acquisiiverit tostam, quae pro coloris specie servit pictoribus. Est enim dura, Diabilis &splendida, quae instar gummi Guttae, Vel Sanguinis draconis, aqua dilui ac temperari patitur. Prostat in ossi- cinis sub nomine S ah Benna, i. e. m edo montis, vel arboris, Benna; vel sub dubiae appellationis voca

bulo rengi suIah, id est, colorissulab. Fru

ctuum quoque usus est: Hos immaturos una cum race- mulis, quibus inhaerent, aceto saleque condunt, ut fiat AtDaar, sive salsamenti genus, mensa secunda inter bellaria apponendum. Familiare ferculum est Armenis, inobservatione sui paris, sive jejunii, quo se hi Christiani crebro macerant. In Caucasiis circa Caspium conditi, quod nucleis dolentur pinguioribus, in mediterrane0 crescentibus praeferuntur. Alia eXtat in deserto

Persis Bernes Pisai dicta, cujus nuces ad assem horten sibus similes,interdum majores sunt; nuclei vero ob amaritudinem mandi respuunt, nisi coctione cum aqua dulci elixentur. EX his nucleis venale in ossicinis prostat oleum expressum, quod tumoribus duris, articulisque dolentibbus inductum, illos emollire, his insigne praestare leva men dicitur.

p. VII.

De monte satis. Ex Boch uno in Caramaniam discepseram, inde progressurus ultra, cum a Prothalas , Generoso Dn. Dcochthone, misso hemerodromo, ad ossicium revocor. Quid in novo eXcursu spectaverim, non est hic referendi locus: Sestem ex Bochono remeanti, quas in devio natura Thermas objecerit memorabiles, brevibus recensebo.

SEARCH

MENU NAVIGATION