장음표시 사용
561쪽
bicae originis,Humani quippiam dessignante; sive substantivum respiciant muum, quod ceram, sive Mummahi. quod liquorem balsamicum nostrum, veramquemmiam significat, ut nimirum ab hac genuina sua, adulterinam Mumiam AEgyptiorum distinguerent. Est nostra quam inducimus, Mumia, succus bituminosus, eX petrosa montis superficie exsudans; foeda sutoriae picis facie, colore, densitate, & quodammodo quassi leniore; recens dum rupi adhaeret ea liquidior : ad calorem tractabilis est, olei gaudens consortio, aquae milturam respuens, inodorus prorsus,&AEgyptiacae Mumiae substantia persimilis. Ca b0ni injectus sulphuris spirat graveolentiam, eX Naphtha nonnihil attemperatam, naribus non omnino molestam; odore assini, quem vel Naphtha arida, vel Aspha, tus, Vel Veterum Munata AEgyptiaca, addo vel Ambra nigra suffumigando spirant: Nam omnia lisc non omnino dissimilis substantiae bitumina sunt, majoriS graVeolentiae aut suavitatis gradibus a se invicem recedentia, ob
diversam sulphuris, vel si mavis, salis sui dispositionem
Duplicis minia differentiae est; Una primaria,quam
eXimia virtus, & paucitas nobilitant, ea,quam hic potissmmum laudamus i Altera secundaria, quam largiori manu impertiens natura, minori essicacia instruit, supponi in illius locum S pro virtuosa venundari ab impostoribus solita. Natalis locus Mumiae primariae, ab nominum aditu, pagis, fontibus est remotissimus, maXime desertus, situs in provincia Darὰab, unius diaetae intervallo, ab urbe J Jo Dara, ita a Dario conditore nuncupata, Per
562쪽
318 Am ttat Um exoticarum fartim Monarcha ultimo, ex vi storis sui laudibus satis inclyto. Incunabula et hic praebet caverna quaedam angusta, geminam or jam instar putei demissa in petrami tib radice montis praerupti Caucasii. Nam hic Caucasus ex Iberia surgens, Asiam , ut Curtii Verbis utar, perpetuo jugo dividit, sparsis ubique ramis Persidem pererrans, locis plerisque sterilis, at hoc potissimum incultus
Eius collectio aliquot retro seculis intermissa dicitur, Vel quod proventus cessaverit, vel quod locus bellorum
turbis amissus & oblivione obliteratus fuerit. Inventus iterum , & collectio redauspicata est, in i principio seculi a Christo sexcentesimi supra millesimum; a qu0 tempore magna pompa &ilendode Mumia inde quotannis petitur. Et ne pretioso rori legitimae originis fides deficiat, mippe inter cariora Domus Regiae adoptandR ab ipsis ibidem supremis Provinciarum Directoribus G-cipiendus est, ea quidem aest iis parte, qua eX intensis Sy- rii caloribus maxime mollescit, ac laterum asperitatibus
faciliori opere abscedit. Ritus & colligendi modus hie
est: Supremus provinciarum Laar dc Dara ab prae fectus, cum ceteris ex utro 3 territorio Regiis administris, indicto tempore ad montis radicem conveniunt,lustrant dc reserant sigilla, quibus cavernam superiori anno obsignaver/nt. Tum faxo ingentis molis, quod ingressum claudebat, viginti baiuloriam lacertis jevoluto,unus ad extergendum bitumen intromittitur, instriictus c0'chleari ferreo,ad rimanda latera,probe rostrato. Ne ve .rb colligenti, in obscura solitudine, latebrae ac vestimen'ta furandi occas 1onem suppeditent, his totus exuitur,2 praeter pudenda nudus dimittitur: data prius, qua inglu Viem claudat, aqua limpida, plenis buccis continenda, d0' nec redeat. Speluncam ingressiis,abradit quicquid supe
563쪽
rioris anni decursu petra eliminavit, circiter horam unam in illo opere conficiens ; Dum interim deputati, id tempus epulando daturi, repetunt tentorium, quod eum in finem e regione cavernae magnifice eXpandebatur. E puteo redux, dc Mumiam deponit Inspectoribus,& retentam ore aquam in patellam argenteam egerit, ab omnibus censendam, an pro accepta lotium suum substituerit: quin papilione educius,in ano ipso immissis digitis visit tur, si vel inter sterquilinia gemmeum rorem condiderit. Tum vero Mumia igni illico liquatur, ut lapidosa excrementa una cum bitumine abrasa subsideant, limpida ejus substantia in pyxidem argentea eam in rem noviter fabricatam,inclinatione effunditur, quantitatem plerum reserens viginti quinque Mescallum,i. e. unciarum paulo plus quatuor; rram Mefcaal drachmam unam cum granis paucis continet. Obugnata pyXis,a praesentis corosiae primoribus quinque, hemerodromo porrigitur, sine mora in Regiam Isphalianensem eXportanda. Quae impura remanet portio, eam inter se, connivente Rege, curatores dividunt. Dehinc, clauso rursus signatoque aditu, concio dimittitur.
Secundaria Mumia sparsim ex rupibus desertorum in eodem montium tracti II tabram inter Darabummae urbes , eYsudat. Haec, ut pari naturae studio non est elaborata, sic multis passibus ignobilior & virtute inferior est, adeoque haec,si inveniatur, cuivis promi permissa est,modo ob praecipitii dissicultatem possit. Celeberrima ex his est, & pro pretiola supponi frequentius solita, quaml0ci sui nomine colligentes agricolae Sehebbenaad vocant: Adhaeret praerupto cacuminis dorso, quo pune,
qui abradat, horrendo spectaculo demittitur; sagittarii etiam telis inserite missis particulas disjungunt. Redolet
564쪽
let sussitu sulphur crudum ex Naphtha, gravius quam pretiosa; venum nobis oblata a possessore suo , tanto argenti pondere, quantum ipsa in lance librabat. Alia ab
batur, quae quadruplo argenti pondere constabat; eXperscrudae illius graveolentiae; fumigata Ambram nigram ex Asphalio referebat, proxima suavitate, Vel majori pene, ac spirat Mumia nobilissima AEgyptiaca Veterum, cuius quoque exhibebat Diabilem consistentiam. Per Mu-miam veterum,non intelligo dubiam illam foedamque hujus nominis misturam, quam officinae eXhibent; aut a vulgo ita appellata humana cadavera, in arenis desert0rum exsiccata, sed veterum illud Balsamum, quo nobiliorum corpora replebant Arabes atque A gyptii. Hujus duplex genus reperio: Unum pretiosissimum & multo rarissimum, e Principum cadaveribus depromptum; cujus particulas in citeriore Asia inter rariora Magnatum invenire nonnunquam licuit: hoc, & substantiae 1imilitu
dine, & pretio, dc vel sola nominis parilitate se genuinam Mumiam Darabensem testabatur; suffitu vero quo Mil miam J Uampensem magis redoled cum Benzoino, Sti raee,Vel opobalsamo se permixtam prodit: a quo dcipui fortasse obtinet, nisi id debeat antiquitati) quod commi
nutum in colorem rufum nonnihil inclinet. Alteru*, quod pro Vera veterum mumia passim & copiose in Lil ropa asservamus, ut exuvias ignobiliorum corporum id
farcivit, sic & viliorem, ex qua conflata fuit, materias exhibet. Asphalium esse creder es, nam ejus suis tusspirat satis genuinum. Nativae mumiae persimiem liquorem fundi vidim i in Naphthiserae Caspii maris peninsulae monte qU0dassi sito tribus milliaribus ab urbe Mediae Bachuu. EmaniteX summitate, liquidiori primum subitantia, sensimqβ defluendo congelascit, ignaris rusticis solum pro igh
565쪽
set Ibalneario serviens. Sed quae inde ab uno circiter milliari puteis extrahitur Naphtha nigra, ea negligenti tractatione perpetim in terram profusa, in consimilem re sinam indurescit. Haec ab illa secundaria Mumia, per graviorem sulphuris sui & Naphtham nigram spirantis flatorem dignoscitur, quem recens redolet, etiam non accensa, sed facta antiquior deponit. Rusdem notae ac farinae est Bitumen congelascens aridum Strabonis Lib. XVI. de Sit. Orb. cujus fontem esse in agro Babylonio pro pe bitumen liquidum, seu Naphtham, eX Eratosthene a ducit. Ego locum non vidi ; suspicor ibidemo nunc rem periri, quia liquidum inde petitur. Praedictarum MV-miarum cum Naphtha arida, Asphalio, Ambra dc M ia veterum tanta est in substantia, colore de consistentia parilitas, tanta in odore & virtute assinitas, ut Vix non audeam praedicta omnia ejusdem generis bitumina affr- mare: quarum, quae intercedit, major vel minor odoris suavitas & virtutis praestantia, partim ex loci natalis di-Verso colo, partim ex subterranei ignis diverso gradu dc ustione dependeat; ita,ut in illa seu percolatione, seu sub limatione,paulb aliam sui sulphuris depurationem,& par tieularum dispositionem nanciscatatur.
Ad Miamiam primariam ut redeamus; haec omni illa pollet Virtute, qua scribitur veterum, seu 'rabica, seu AEg ptiaca, olim excelluisse: Ossibus 'exo glutinandis tanta claret essicacia, ut fracturas crurum in animantibus paucis diebus, in pueris qui deni triduo, in pullis gallin ceis intra diem vertentem, modo rite reducta sint, firma re dc ad usum stabilixe credatur. Quae medicamenti essimcacia in Vulgus Persarum innotuit .adeo, talit que fide creditur, ut vel quicquam de ea dubitare ipsis religio sit. Usus ebus internus & externus est. Intem balsam uim
566쪽
ueret Amoenitatum exoticarum praestat vulnerarium eximiae virtutis, in Viscerum apostematibus & ulceribus fanandis, resolvendo sanguine coagulato, rupturis & ceteris malis, quibus a casu ab alto praecipitantium Viscera violantur, si1 eius particula, cum
modico butyri liquata, propinetur; cavendo, ne dentes medicamento imbuantur, quos offendere ac Vacillantes reddere perhibent: crediturque haec nobiliori Mumiae non admissi adulterii nota esse. Externe valet in lu-Xatis articulis, qui post reductionem, artis lege institutam, loco emplastri, praediisto liquamine semel tantum
inunguntUr: quae vero inunctio, si ante restitutionem fiat, tendines, interposita unius noctis mora, sic aristari iunt, ne reduci postea transmota pars ulla arte Valeat. UtrOViS Vero interno & eXterno usu potissimum, qu0d
dixi, in fracturis ossium gravissimis locum obtinet, si Mu-miae portiuncula liquetur in suffciente quantitate buty, xi, pars liquata plus minus granis Mumiae quinque impraegnata, deglutienda detur, reliquum linteo illitum fra- cturae probe reductae applicetur; ssic facta semel deligatione, non solvuntur fasciae ante usum membri. In publis gallinaceis, si crus frangitur, duo vel tria grana pr0 utroque usu suffciunt. Hanc stupendam in fracturis I efficaciam non dubitavi ego ut soleo miracula naturae
inter ea referre, quorum veritas constare debet eX tribunali & experientiae. Experimentum igitur in Gallinis instituo, non semel, sed quoties Mumiae particUlam pretio vel dono obtinere conti it,& in applicatione omnia ad praescriptum eXequor. De Mumia autem primaria consequenda, cum frustra laborassem; Secundariam substituo, Vel eam, quae pro primaria falsib venditabatur. Pollere enim eadem Virtute dicitur, sed segniori saltem j id tumi successit aliquas semper effectus non illauda' lis, versim longe infra desiderium nostrum & spons0'rium jactantiam, ut vel sine bitumine obligata p ullorum
567쪽
crura solidari non multo tardius, comperiverimuS. Ac cidit postea, ut cum forte fortuna in nobilium corona e
probrarem ultra vires jactatam Mumiam; diffidentiae e templo vindex me adorixetur quidam domesticus Gubernatoris Larensiis: virtutem Regiae Munatae, cujus particula gaudebat,in consolidando osse probaturuS,antequam me, ut aiebat, dimissurus sit. Rem magna fiducia aggreditur, turba hominum spectante, cujus hic integram rem sistam Lectoris censurae. Recipiebat Darabensis Mumiae pretios, quantitatem cicerculae, id est, grana duo et tria cui de secundaria pro majori corpore addebat quantitatem triplam; iunctas liquari iubet cum butyri modico circiter drachma una in cochleari argenteo,quod illi negotio exhibui utensile meum. Hoc dum fieret, producitur in scenam pullus gallinaceus semestris, cui frangi crus alterum mihi committitur. Fregi penitus, ita ut festucae cute pertusa promineret; reduxi,&ligulam balsi mo nostro inunctam fracturae calidam circumposui, spleniolisque firmatam obligavi: quod balsami liquetam supererat, gulae ejusdem infudi deglutiendum ; sic servavigallinam loco angusto tenebricoso: omnia sic jubente,qui Mumiae susceperat patrocinium. Postero die convocatis in idem tempus,qui pridie sponsores & spestatores adfuerant, gallina e tenebris producitur, solvitur ligulis & dimittitur. Qine tunc eXpansis alis quatiens, suae applaum dit libertati, & expedite discurrit, ut escam quaerat; tan tilla cum claudicatione tamen, quantula vel in sano pede inferri oflensia potuisset ex spleniorum pressura. MOX sparsiis granis assiliens, doloris se amplius expertem, vel hoc ipso testata est, quod ceteras gallinas audacter impetiverit, dc ab esca depellere conata sit. Mirabundi stetimus, quicunque de Mumiae dotibus dubitabamus. Postulatus ego, sponsorum sententiis ut subscriberem: Missi, o, scriniariorum arte stacturas quis conglutinaVerit,
568쪽
naturali certe nondum combinari: quippe licet Miamia eximiam virtutem videam & praedicem, neuti illam tamen me credere, naturam quocunque etiam fortissimo remedio Jutam, uno Vertente die tantum praestitisse opus in eXs angui crure, secreviise calli materiam, glutinasse, indurasse. Nec moror, crure dissecto, fracturam oculato examini subjicere: in quo offendimus externam cutem,
sub balsami litura, plus mitto crassiorem, ossis fra, turas firmiter stringentem : qua ipsa scalpello remota, perio-steum prodit mire quoque conspissatum, quod fracturam
fasciae instar obvolvens, festucas logo suo retinebat &firmabat : abrassia vero ea membranula, tantum abest, ut ii termedio callo, quod credebant, fracturae cohaeserint, ut potius levi attactu disjungerentur: comparente in oris fracturarum cruore eXiguo, pro ferramenti primordio: Ex quo constabat, naturam opus suum laudabiliter inchoasse quidem, neutiquam perfecisse. Hujus experimenti fiducia cum deinde virtutem Secundariae in subjecto humano eXplorarem, nam ejus copiam per natalem Iocum peregrinatus coemera callum quoque celerius, quam quoViS medicamento porotico Obtinui, excrescentem plerumque ultra desa derium.
Dracunculus Persiarum, in littore
Haec vita est Ormus1ensium, imo civium totius littoris Persici, ut perpetuas in corpore calamitateS se rant eX caeli intemperie : modo sudore diffluunt; modo VeXantur furunculis; nunc cibi sunt, moX a illae inspes; saepe ventis urenti is semper sole torrente, siqua
569쪽
ient; & quis omnia recenseat i Unum ex aerumnis graUiOribus induco: nimirum Lumbricorum singulare gemiS, quod non in intestinis, sed in musculis per corporiS ambitum natales invenit. Latini medici vermem illum nomine donant ας f. Dracunculi, est propter aliquem
cum figura colubrae similitudinem; vel quod serpentis more convolutus in musculo hospitetur, vel quod serpentis instar sub cute progredi, credatur Rh i. medico centenario) relatori. Sennertus, Germanorum ille Galenus di ex gregariis scriptoribus non pauci alii Dracunculum
confundunt cum Crisonibus puerorum,i. e. cum pororum excrementis illi' quae,ob lentorem, figuram vermiculorureserunt, Germanice appellatis Avisenna eum
vocat Medin , id est, Nervum Medine sem; seu, it Carmonensis ille vel supinus vel indoctus eius interpres,ex vocabuli ambiguitate perperam reddit, Henam Me deni, Lib. Can. . Fen. y Tr. Σ. c. et T. Per Medinam autem intelligit Arabiae oppidum, quod Arabes ob excellentiam id est, civitatem absolute, veli, e. civitatem prophetae Vocant, quoniam Mecca fugiens Mahhammed, sedem hanc suam constituit. GCineenses nigritae lingua sua Meinens vermes illos vocant Ichon, ut produnt reduces eX aurifero illo Africae littore. Persae, Sinus accolae boreales, alumnos suos pejuvh &Naru nuncupant. Sed quid moramur nomina r de qui bus abunde satis disseruit , multijugae lectionis
2 eruditIOmS Messi clus, Exercitat. d. en. Med. Ego de Dracunculo dc ejus attributis pauca tantum, atque ea trodam, quae autopsia & experientia mea hausi.
570쪽
s 6 Amoenitatum exoticarumque Avicennam, qui de Dracunculi vita animali dubitans,
nervi eundem, Vel venae maluit, quam animalis vocabulo inssignire. Obiter enim inspectus, prout plerum , successu temporis extrahitur, aut frustillatim cum pure egeritur, nervi figuram quandam non obscure exhibet. Verum, felicior ego huic partui obstetricatus mihi videor, cui bis contigit vivum, quod raro evenit, Uno ni Xu eX- trahere o cavo scroti: unum Afro, alterum Perta; uterque in lucem editus spontalem motum Vitamque prodebat, atque ostendebat clarissime spectatoribus, a me in rei fidem advocatis, quibus duo intererant juvenes chirurgi. Notabile erat, quod in aquam calidam injectus actu tum marcidus dc immobilis flacceret; extractus inde, rigebat illico & movebatur, satis obscure tamen; in aquam frigidam vero immissus, valde se huc illuc curvabat, di submersus, algidi humoris impatiens, caput ultra aquae superficiem subinde exerebat, motu, profectis, percepti doloris indice, & alio plane, ac cernitur in chorda aut fil0 duplicato, quae admisib humore gyrantur, ex mechanica partium dispositione & necessitate. Qui igitur aegrotis nostris nunquam credideramus, de subcutanei lumbrici vita & motu, atque inde enascente repentino dolore que rutis, nunc ultro pedibus ab Ebn Sinae discessimus sententia, imposterum credituri, verum animal esse . clum' brici speciem, quam Venam perperam appellaVerat cenna, ille Arabum maximus ut Zacutus Luitanus, Soculatissimus ut Mero istis eum vocat. --. Lumbricus ille coloris est expallido albicantis,longitu dinis incertae, pedalis, cubitalis & amplius; tener dc teres, chordae in eithara crassiori tenuitatem referenS. R0 stello instruitur, quod Persae bruti Rii 1, sive barbam, vo Cant: nam per microscopium conspecta, pilos reserre di
