Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

Am uitatum exestrarum Fascisulus III sa

passi ume tellure prominens, fibris, setarum instar, surrectis, ex fusco rufis, rigidis, confertim stipatii velut in Peucedone. Cortex ei pinguis est, succosusu facile, dum radicem solo extrahis, abscedens, concavitate glabra &humida; substantiam obtinet ponderosam,instar rapae solidam candidissimamque, plenam succi pinguis, albissimi, faetidissimi, porraceo odore nares horride ferientis; qui eX ea collectus, Persis Indisque gh, Europaeis Asa foetida appellatur. Folia sero autumno eX Vertice proge minant, seX, septem, dc pro radicis magnitudine plura vel pauciora: quae per brumam luXuriose vigent,aaultoque vere eXarescunt. Folium autem est ramosum, planum, longitudinis cubitalis, lii Paeoniae ut plurimum figuram, Levistici substantiam, colorem &laevitatem exhibens; odorem obtinet succi odore remissiorem, saporem cum amaritie dc aromatica acredine hircosum. Structura constat ex scapo & ramo: Scapus spithamalis & amplius longitudinis est, humano digito tenuior, quadantenus striatus, nervosus, coloris herbacet, circa basim eX m

tuo complexu canaliculatus, cetera teres; ramus alas refert impariter adversas quinque, rarius septem, palmaris di amplius longitudinis, oblique larrectas, imas superioribus longiores; Alae utrinc, in Iobos dividuntur incerto numero plures, inaequalis magnitudinis, oblongos dc quadantenus ovatos; in aliis plantis perangustos, longiores, ad costam us & largiori intervallo distinctos, adeo-9ue pauciores & solitarios, quasi singula folia referant; in aliis vero latiores, breviores, Sob parciorem divisionem continuos; si1nibus sive incisuris, plerumque ovatis vel orbiculatis, pro Vario naturae ludentis genio: qui λ-pe in foliis numero disserentis plantae adeo discrepat, ut ejusdem speciei solia esse vix appareat. Lobi autem obiraque surrecti sunt, subtus angusto ductu per costae latera demissi, coloris ex glauco virentis, laeves exsucci, rigi-

582쪽

Amaenisatum exotisar di, fragiles , prona facie subconcavi , nervo donati urisco tenui, qui a costa per longitudinem inaequaliter decurrit, raro latexalibus aliis sociatus ; Magnitudo incerta est, quam reducere ad longitudinem triuncialem, latitudinem plus minus pollicarem liceat. Ante radicis inter,

tum, qui ut plurimum sera aetate evenit, una cum foliorum fasciculo emergito simpleX, rectus, teres, quodammodo striatus, glaber, herbacetis, in orgyiae, sesquior iae vel maiorem longitudiuem luXuriose eXsurgens,

cramite in imo quanta manus compleXum superat; . ex qua paulatim factus tenuior, in ramos, paucos, hi vero in umbellas, Ferulacearum lege, divelluntur ; Foliorum vestitur rudimentis per intervalla palmaria alternatim consitis, quorum bases latae, membranosae, turgidae, caulem inaequaliter dc utcunque decussatim ampleXantur, dila-ptaque impressis signant vestigiis, genicula mentientibus. Medulla farcitur geniculis haud intercepta, copio sissima, candidissima,fungosa, paucis permixta fibris dre-Vibus, vagis, in longum exporrectis. Umbesiae, pedali, aliae spithamali vel breviori stylo nixi, in radios explicam tur plusculos io, is , eto) in orbem dispersos: qui singuli, quasi sub alternas umbellas reddituri, in radiolos paucos alios s, O biuncialis longitudinis terminant, agillis brevibus tenuissimisqi sustentantes semina nuda ac surrecta. Semen est planum, foliaceum, ex fusco rufum,figurae oVDtae, Sphondylii, vel Pastinacae hortensis, semini non absila mile, hoc tamen paulo majus dc nigrius, quadantenus pi losum sive asperum, tribus notatum striis, una per me' diam longitudinem, reliquis per fimbriam arcuato ductu ad apices utrinque productis ue odore maritatur eXiguo

porraceo, sapore gravi, acute amarescente; medullam, ceu Verum semen, in medio fovet atram, compressam, figurae ex oVato mucronatae. Hlores non vidi; praepar

vos dicunt & in a Ibiduin pallentes ; pentapetalos esse non dubitaverim. g. A.

583쪽

Fasciculus In g. H. Planta Ata foetidae, ab Avicenna vocatur An dfu an & Hiritis' quod vocabulum Dioscorides σίλφιον, Matthiolus Lofergilium interpretatur. In patria eius, cum ipsa stirps, tum ex ea collectum gummi Ungiseb, dc per Indiam met salutatur: usitatius tamen est, vocabulo Hingi h Plantam, Hiiet ipsam exprimere lacrymam; quod & mihi in praesenti descriptione receptum est. Unde lae nomen ortum vel detortum sit, non anquiro. Germani ob atrocem foetorem appellant Teumeis Drealid est, stercus diaboli. Huius plantae,

conjecturis bolanicorum ad varias species distractae, a clarissimis vero literatoribus Scaligero ac Salmasio notis ac nominibus illustratae, genuinam hiς trado historiam, diligenti inspectione a me observata instituta eum in finem ex Gamrono urbe ad solum ejus natale, laboriosa profectione. Patria eius sola est Persia, non Media, Lybia, Syri aut Cyreniaca regio; unde ex hoc capite facta succi apud auctores distinctio, est inanis. In Sina prope muroS plantam crescere, lacrymamque impertiri colle- ct ibus , accepi ex duobus ejus terrae aromatariis; sed, quod plantam in Herbario Sinensi non inveniam, incertus de veritate haereo; quia per muri viam inductum gummi,apud ignaros genuisse errorem potuit. In Persia plantam hodie alunt saltem duo locorum tractus, videlicet x campi m tesque circa emporium provinetae Gora saan; & et ) iugum montium inprovincia Laar, quod a flumine Gur ad usque urbem Congo secundum Persici Sinus tractum eXtenditur, duobus, alibi tribus pluribusve parasangis a littore. Utrobique autem succi ferax quocunque loco planta non est;

584쪽

Amoenitatum exoticarum

sed circa Heractum ea sialtem, quae campestre desertum occupat; intractu vero Larensi tantum illa,quae crescit in montibus, vicinis territorio&oppido Du uuii, Vel, ut Vulgo pronunciant, Di uan; quae in his ultra citraque germinat, vel succi inops est, non redditura colligenti operae pretium, vel si redditura fuerit, legulum non habet. Quandoquidem citra Dis unum, accolae Arabes ex transmarino littore coloni collectionem nunquam tentarunt, supini ad novum opus, nec alii quam vitae pastoritiae sueti, quam ducunt sub tentoriis mertem atque tenuem. Ultra vero, herba dulcescere dicitur & ist0Tem pene in tantum eXuisse, ut caprarum greges soliis Vescantur avide & eorum esu mire pinguescant: Qu0d ut succedat, pridie ante admissionem sale montano nee

aliud hic suppetit semel cibandi,admissi verb,primis qua

Miam ni tuordecim diebus ab omni potu arcendi sunt. Crescit

-- promiscue in tesquis & crepidinibus, ubicunque avulsa semina ventus protulerit; uberius vero & cipe ex pedali intervallo in locis, qui quodammodo premuntur in planitiem , quippe semini retinendo & ob meliorem fundi conditionem fovendo, aptioribus. Solum habet rar0udum aut puriori terra tacundum, frequentius intersperso limo sabulosum, saxosum & aridum, &, quem in super' ficie non invenit, altius acta radice, ex profundo hum0' rem allicit. Plantae duplicem Heratenses constituunt specie unam Bivifeh diistam,quam assirmant esse m0γtanam,&sylvestrem Dis unensium; alteram H jebrave campestrem suam. Illam aiunt lacrymam stillare parcam, macriorem & virtutis debilioris; hanc vero Hera' tensem larga manu profundere pinguiorem & tatidi0' rem, adeoque praestantiorem. Ad rei veritatem & dis ferentiae notas evolvendas, plantam Heratensem squam emetam, Gamroni degens, ex Chorasmia obtinueram)cum

585쪽

cum Dis tinensi diligenter contuli; sed mentiar, si ullum

in figura discrimen viderim. Tum etiam Vectoribus He- ratensis Ata quam Gamronum fere annuatim deferunt) plantam Dis unensem quam primum monstrarem, nesciis unde acceperim: suam esse, illico affrmarunt, plantam Husjeb, veram & legitimae Asiae genitricem. Ex quo insero: non differre Aeratensium plantam a Dis unensi, nisi ratione soli natalis; quod in campis Chorasanensibus fortasse pinguius est,adeoque radicem maiori succi apparatu instruit; id quod sterile iugum Larense tanta ubertate non poteri Ut nihil hic dicam de ipsis utriusque

Provinciae lacrymis, quae, inter se collatae, nulla praebent vestigia diversae speciei, nec differentias,nisi quas eX adulterio , vel diversitate temporis & ordinis, quo collectae sunt,obtinent; prout latius patebit in sequentibus. D u- σι λplicem sexum Dis unense vulgus constituit: mares appellans plantas succi expertes, quae caulem dc in eo semen gignant, a cuius productione radicitus moriantur; foeminas vero succo dotatas, sed sine caule. Verum, erronea distinctio & sine attentione inducta. Nulla enim non tradiX invenitur, quae ante ferulae productionem laesa succum non fundat; aut quae suo relicta fato, in caulem seri US OcyuS non eXsurgat: quo pho ducto, exhausta vitali liquore, arescit atque Jnterit; quod ei cum umbelliferis plerisque aliis commune est. Longaevitatem, radici miram esse, & aemulam vitae humanae : ex quo monstrosam aliquando magnitudinem consequi, non es peregrinum. Si loci conditio ferat, nee in ferulam quod aliquando evenit) prima aetate efferatur, longitudinem ac perae humanae crassitiem assequi affrmant; cum mediae aetatis est, surae vel brachii, annuam vero pollicis crassitiem exhibere; cui longitudo proportione semper respondeat. Hirsutum fibris caput, aetatiS quin d0que index est: credo eas esse reliquias ex scapis folio-

586쪽

Amaevitatum exoticarum

Asiae attria

buta.

origo.

rum dissolutis, quas nescit edaX tempus ob nervosam firmitatem destruere. g. III. Omnis Asa foetida ex radice manat sauciata, nulla ex caulibus ves sponte fluit, vel arte exprimitur: unde facessit Asiae in scapariam & radicariam distinctio, quam induxit Cl. Mormius. Radix quadriennio minor, parum Iactescit, & nunquam secatur; quo autem vetustior 2 major est, eo majorem impertitur lacrymae copiam. Εxemta tellure, si vel postridie secetur, lacte tamen stillobit: adeo nimirum succo diffluit, a quo insolens pondus obtinet. In tr nsversum dissecta summum discum perfundit lacteo suo succo,qui in continuas spiras argute circumduεtus pullulat : prout videre ea in Icone. Inspecta attentius duplicem prodit substantiam: aliam firmiorem& fibratam, fibris per longitudinem vago positu discurrentibus; aliam magis spongiosam, congenerem dc m0lliorem. Haec ad liquorem retinendum,& in utriculis suis eXcoquendum nata esse videtur; illa ad fundendum, ocpro nutrienda stirpe transferendum: addo & symbolam conferre ad firmitatem quandam radici fragilimae conciliandam. Exiccatae radici perit omnis mollior substan tia, fibrata remanet, & in stupeam quasi medullam c0n trahitur ; dum rugosia cortex de amplituesne sua par mamittit. Succus ex utriculis suis recens emanans, can

didissimus,liquidus & pinguis est,ssori lactis dulcis exact

simili mus,adeo tomnis exsors lentoris; ad aeris Ver0s0'lisve contactum,colorem subfuscum induit, & coalesces , lentorem quoque. Fceto virtutis index,quo major est, eo meliorem Asiam testatur. At ille in recenti lacryma ye hementissimus est,cum eo,quem concreta & antiquior re dolet, qualem Europa recipit, nullo modo comparandui Assirmare ausim, unam drachmam recens effusam,

587쪽

jorem spargere foetorem, quam centum libras vetustioris, quem siccum venundant aromatarii nostrates. Ex monte reduX, cum radicum copiam asportarem domum,

in amplum palatium impluvio distentum) adeo cubilia

foetore repleta sunt, ut eas actutum eliminare debuerim. Ex Chorasiano cum Asa appellens cita Vocatur armentorum onusta multitudo, ductoribus comitata) in campum longe eXtra portam hoc mercium genuS eXonerat: quod ipsum vento illinc spirante, omnem civitatis auram halitu suo inquinat. Devehenda est in Indiam si gulari navigio, mercibus corruptioni obnoxiis vacuor cum eas inficere, & liquores, praesertim potulentoS, corrumpere eXperientia docuerit. NaViS mea, qua transfretavi in Arabiam, unicum ex puppi pendentem ferebat saccum Heratensis Ata, quae per corium tranSmeans, naribus nostris magnam facessebat molestiam; metuente nauta, ne aqua rosarum, Mirasense vinum, merces* edu-les, etiam tam brevi via noXam caperent. Virtutem Asae medicam, longo catalogo recenset Dro- ncul aus.

scorides L. 3. c. 78, nec minus in laudanda effusus est Gar-zias, Arom. Us. L. 1. c. 3. Persici medici ob delicatum nationis genium ab usu fere abstinent; rusticis saltem L rensibus in colicis torminibus & hydrope, praesertim in tympanitide curanda usus innotuit ex consilio Berianorum. Retulit mihi civis Dis nensis, se hoc morbo tumiadum, omni mane per sex hebdomades devorasse aste bolum seu pilulam maiusculam, donec convaluerit: eX eo subinde sibi flatus sursum & deorsum secessisse, adeo foetentes, ut ab hominum consortio toto tempore jussus sit exulare. Semen, idem, sed minus valide praestat; proii de ab Indis in usum medicum hinc avehitur. Vulnera, ex imposito recenti succo coalescere dicuntur ad miraculum. Planta imposita sulcis, per quos aqua ad hortos &palmeta denuit, vermiculos stirpium quarumcunt enecat.

588쪽

344 Amoenitatum exoticarum cat. Indis, praesertim Berianis, creber ais usus est,etiam in cibis pro condimento. Hoc referenti Garaiae aegre Cl. Renodaeus; nam: f hoc, at fabula non est, ex duabus alterum conjecto: aut a sam foetidam in India noufoetere , aut Indos aeneum habere guttur. Mat. Med. Lib. r. S. VIII. c. 8. Degustavi hoc succo imbuta crustula, quae mihi non adeo sapiebant teterrime,ac putaveram. Familiare est Berianis, oras craterum 'dem lacryma perfricare , pro appetitu eXcitando male habentium. Magna est inter Heratanos & Dis unenses de bonitate Asiae disssensio; dum quique suam praeferunt,obtrectant alienam:

Ηeratani macram, eX succam & spuriam vocant Dis unensium montanam, &campestrem suam praedicant multo esse pinguiorem, molliorem & foetidiorem. Reponunt

Di unenlas: Quicquid Heratensis asia pinguedinis obtineat, id omne esse adscititium; quippe cui recens collecte admisceant faciunt id, ne indurescat l) florem camelini, alii caprini lactis, haud suariet virtute duraturae, nisi. tu hujus mangonii: hoc illos nequiter fallere emptorem, qui adulterii ignarus peregrinam pinguedinem pr0 ge nuina habeat. Rixam invidia δc aemula lucri cupiditas

peperit, non tantopere attendendam, ut inde differentes apocle plantas & lacrymas conjiciamus: ex quo lituram inducentes huic dc ceteris aromatariorum. distincti0Abbus, omnem nostri temporis tum Plantam, tum Asiam δε-tidam, ratione saltem loci distinguimiis in Campestrem 2 Montanam, sive in Heratanam&Dis unensem, vel sino men provinciae placet, in Chorasianensem dc Larensem:

illa, ut plurimum pinguior & mollior, pellibus caprinis LOVinis involuta; haec aridior,saccis ex foliis sylvestris pal mae teXtiS, transmittitur. De posteriori, uti facta est me observatio, ita hoc loco de eius collectione differam, nihil differente a collectione Asa Heratensis, nisi paucii circumstantiis.

589쪽

Instituitur sit verbo venia) Hingifera haec messis,cum ab accolis quibusdam paganis, tum inprimis a majori parte civium Dis nensium, quos h bet oppidum fere trecentos ; de absolvitur quatiaqs actibus, sive quhd idem est, quatuor excussionibus ad iugum Ηingiferorum montium, qui inde distant duabus, alii tribus Vel quatuor paras angis. Colle sonis actus tradam, prout illi ab oppidanis celebrabantur anno , quo monteS in Vissi, 1687 finiandoquidem ab illo tenore nunquam receditur, nisi forte laborum auspieiis inum desii gnando diem, aut eo, ' lectionibus breviores interponpndo ferias.

Actus I.

Colligentes, antequam opus auspicarentur, de asa, utrum ab exteris desiderata sit,pro more percunctati fuerant: ne gratis profect iones suas & laborum impendia facerent. 'De caritate igitur satis eruditi, ad montes confluebant medio Aprilis; quandoquidem circa illud tempus radix ad fundendam lacrymam se praeparari patitur :cujus signum praebet facies tristior foliorum pallescen tium & a vigore suo in marcorem declinantium. Si paganis vicinis colligere quoque statutum sit, eodem hoe mense ad hunc actum compareant, necesse est. Appulscives per vasta montium spatia secedebant, prisciat sesedishciantes , ita ut qui eX compacto in commUDem censum colligere proposuerant, seu singulae domus seu familiae cognatae, seu vicatim & a pluribus initae societates, alium atque alium occuparent montis tractum, quem ad messem inibi instituendam sibi assignabant. In hoc plantas quisque aemulst alacritate adortus; terram, quae radicem in circuitu proXime ambiebat,compactam videlicet, fabulosam vel lapidosiam, ope ligonis, quo armabatur, ad palmi spithamaeve profunditatem eruebat, ita ut ZZZ modi-

Messis Illa, sisera.

590쪽

346 Amarisitatum exoticarum modica longitudine radi X nudam se proderet. SecunR, scapos foliorum, transversa manu apprehens S, intorquendo, d radice avellebat, nullo negotio hac tempestate abscedentes ; ab impedimento quom fibrarum, quae hirsutam mitram referunt, fastigium repurgabat; quo remoto, rugosam calvariam eXhibet. Tertio, terram, manu vel ligone rarefactam , radici rursus ad Usque verticem circumponebat; tum avulsa folia,&si quod aliud herbae genus adesset, in fasciculos aptata imponebat; superaddito lapide, ne a vento, hic cipe vehementissimo, dis

fluerent : eodem signo locum, cum redierint, agniturugi La r tegumento hoc opus esse, quo a radiis solaribus radi X nuda tueatur; quia ab iis semel percussa, intra diem naruralem putrescit, nullum legulo collatura beneficium. Postquam hoc modo cives radicum myriades aliquot prae

parassent, futurae collectioni subjiciendas , solet societas quatuor vel quinque hominum, sibi vindicare circiter bis mille relictis montibus, lares repetebant, absoluto se

re intra triduum messas inae actu primo, quem sten, i. e. occidere, quasi actum nuncupant; quia in eodem plantae internecioni damnantur, inposterum, danec pereant, Vitali succo emulgendae.

Ab intervallo quadraginta dierum, hoc anno, quam par erat longiori) turba colligentium ad montes reditura, vesperi iter inibat, dc prima luce diei 1s Maji st. v. ppulsa, socialiter secedabat in loca quaeque sua, ut e radicibus, priori actu praeparatis, tributum eXigeret liqu0 xis ; qui admissus pro foliis nutriendis , nunc omnis sta' gnabat ia fastigio. Instrumenta colligentibus erant culter acutissimus, pro radice decurtania, b athula pugillarjs, ferrea, lato fronte, ad abradendam lacrymam, Iatet seu caliculus femori affixus, qui ablatamsortionem stib

SEARCH

MENU NAVIGATION