장음표시 사용
101쪽
phragma , ac denique omnes partes respirationi inservientes recte Valere demo Π Strat; contrarium vero docet , si secus fiat; quoniam aliquod o ganum respirationis usui destinatum, non bene va, Jere claro indicio est. Omnis mala respiratio , ait Alpinus , semper mala est, sed non semper lethalis a si vero alia quid ex signis perniciosis simul illuceat , exitium certe portendit. Respiratio magna , & libera tempore cris eos , Hippocratis oraculo , bono indicio est; nam ni hil in arteriis, nec venis stagnari significat, quin potius libere sanguinem per vasa pulmonum suere'. Si respiratio ex mala in bonam permutetur,
fausti praesagii est; infausti vero, Si ex bona mala fiat; illa enim , quod impactum erat in pulmo Mibus , resolvi; ista, quod olutum erat, inhaerere
Respiratio magna , & valida , ea videlicet , in qua plurimus spiritus trahitur , & plurimus
quoque , sed calidus , & fervens , ex ore , & na-TOuS educitur, magnum robur in organis respurationi famulantibus indicat; sed magnum quoquζin humoribus ad libere discurrendum obicem esse clare , & manifeste demonstrat : itaque si diu durat , inflammationes , sanguinis Sputa , suffocationes , A convulsiones prudens Medicus
102쪽
82 praesagire poterit - delirium quoque recte praedicet, si magna simul, & tarda sit respiratio . Respiratio vero parva pejora indicat, praesertim si post magnam , & validam superveniat ;nam aut naturam resolutam esse denotat , aut principem aliquam partem graViter laesam , magnaque inflammatione , acutoque dolore vexari ;quod magis certum erit, si simul parva , & frequentissima sit. Pariter admodum lethalis est respiratio obscura, ea videlicet ubi Vix aliquid spiritus ex ore ,& naribus educitur ; cum emoriente jam corde, ejusque Viribus resolutis , respirandi quoque facultas sensim evanescit, & perit. Respiratio apparens, ea nempe, ubi scapulae, thorax , nariumque pinnae ad spiritum moventur, etiamsi paucissimus spiritus reddatur, exitium portendit; quoniam aut maximam angustiam in-ptrumentorum respirationi inservientium demon-dtrat , aut maximam humorum circumeuntium congestionem , & immeabilitatem. Sterto rosa respiratio, ea Videlicet, quae cumstrepitu sit , atque in gutture , imoque pecto ris cavo quaedam veluti materiae ebullitio sentitur, quae expelli minime potest, exitialis admodum est; promptam enim suffocationem in insatur, ut in pleuriticis, peripneumoniacis, omnibbusque
103쪽
sque suppuratis ante mortem per unum , aut alterum diem quotidie observatur. Aliquando Vero evenire solet, quod stertos
respiratio asthmate, distillationibus laborantes vel a morbi principio occupet , quin exitium
asserat; sed potius sensim evanescit, materia: Videlicet peccantis resolutione , coctione , & eXpulsione . Si vero interposito spatio ς rescat , &augeatur, praesertim si alia symptomata pessima accedant, poterit aegrum extemplo suffocare. Luctuosa res p ratio , & interrupta , ea videlicet quae suspiria elidit , infantiumque plorantium Similis est, atque tempore inspirationi, interrumpitur, velut stante thorace, & rursus id, quod deest, adjicitur, tremenda admodum eSt : Sum. mam enim potentiae vitalis imbecillitatem, maYimam Vasorum angustiam , nervosique Systematis conVulsionem gravissimam ostendit'.
Respiratio abdominalis , ea nimirum , quae abdominis potius, quam thoracis musculis fieri videtur , cum per linteola motus ipse abdominis conspicue appareat , lethalis admodum , & pe niciosa est ἴ magnam enim pulmonum debilitatem, & ingentem viscerum . abdominalium laborem adesse palam facit. Respiratio suffocativa , ea scilicet , in qu agit ad aerem Iberiorem ducendum in ipso
104쪽
morbi Impetu, stacti; lue tam viribus, electo
surgunt, neque nisi erecti respirare possunt, fu, vesti exitus semper est: angustiam enim Veh mentem pulmonum a maXima humorum stagn2ntium copia, aperte declarat. Feminae vero hystericae , virique hypocondriaci licet suffocari videantur, Vix unquam pereunt, talis enim Su&ςativa respiratio , spasmodica est, non humoralis, & cum ad extrema eos sere deducit, soluto spasmo a virium debilitate superveniente , ip- ea quoque Solvitur, aegrotantesque a vitae discri inine, molestiisque morbi extemplo liberat. Respiratio frigida lethalis est ; vires enim naturae omnino resolutas, vitalemque calorem fere eX tinctum esse facile significat, Si aeger acuta febre laborans , magno dolore versus priora , & posteriora pectoris hinc inde vexetur , facie, & Oculis rubeat, paresque inter respirandum aperiat, veluti equus a cursu de-Iassatus , aut instar canis syrio ardore calefacti linguam protrudat, forasque exerat, septima die ut plurimum moritur i quia erisipelate , Sive gra vissima pulmonum infammatione laborat. Si respiratio ita dolorosa sit,& molesta , ut aeget satius suffocari, quam celeriter, & libere respirare malit, infausto omine eat ἰ magnam enim
infammationem in pulmonibus .dnuntiati omni ε
105쪽
autem inhammatio Si mala est , in iis ver6 paratibus , quae principes Vita Sunt, pessima est . Si hydropicis magna respirandi difficultas sua perveniat, mors certo bellicum canit; superflui enim fui di copia, & per universam telam cellulosam diffusa , iam thoracis cavum, ipsiusque cordis thalamum inundari, & obrui, certo indi
si feminis utero gravibus dissicultas respirandi sit, insolita laetus moles ; si tibii fortis, fu-xus mensium defectus, causa esse solet: nam maior sanguinis copia circa praecordia retenta, ob interceptum, aut retardatum sanguinis circuitum per
uterina vasa , libere respirandi pulmonum facultati , & viribus obstat. Qui dissiculter respirant ob nimiam corporis
obesitatem, non raro extemplo moriuntur; nimia enim pinguedo vasa respirationis Ob Struens,
fibrasque relaxans, spiritum, quo vita ducitur , facile elidit. A qua immersi, carbonum, vinique Vaporibu oppressi, feminaeque hysterica passione laborantes, licet aliquando spiritu laterclusi, & sine ut lo respirationis usu sint, non ideo protinus mo tui putandi sunt, aut fato suo relinquendi: nam spiritus intus alit, di opportunis adhibitis avx.
106쪽
liis , cum vita ad usum respirationis facile' rs
Si respiratio ad motum omnem vel levisissimum impedita , ceterque sit, cum pulsatione praesertim ad iugulum. & circa cordis regionem solito vehementiori , una cum pulsu dux , elato, vibranti , intermittenti, & cum dissicili ad aliquod latus decubitu, cum tussi sicca identidem recurrente, quae aliquid sanguine pera
mixtum e cavo pectore extundat , aortae certo
expantionem denuntiat , quam Graeci an eurysma dicunt, ex qua prudens Medicus, in arteque ve satus, timere merito debet , ne aeger inoponanter, disrupto scilicet arterioso ductu pereat. Si crebra quoque, & ingens respiratio sit , ne que aeger libere cubare Valeat, neque in faciem iacere , sed Varie , & praeter Valentium morem
lecto decumbat , cum Venae cavae varicis nota Sit , mors etiam repentina accidere potest , a vase nimirum venos O, Sanguine multo, & crasso tu
gido , tandemque disrupto . Respiratio cum anehelatione , & quodam veluti sibilo , maxime si cordis palpitatio , dissicilis deglutitio, frequentesque animi defectus accedant, mortem intra paucos dies aegrum subiturum de. On Etrat 3 Cor enim hydrope nullis arcis auxiliis
107쪽
superando laborare, diriterque vexari, non dubio indicio est . Diesi de respiratione id morbis , dicam modo de anxietate , quae non minus quam illa exitum aegrotantium ostendit , & torquendi modo , licet aliquanto molestiuis sit, non vero adeo dissimilis vi letur .
Ab anxietate praesagia iuplex anxietatis species est; una quae Vasorum genus , simul & nervorum ; altera , quae solum istud offendit; & licet utraque aeque molesta sit, non Vero aeque perniciosa e St. Nervina maniacis , hypochondriacis , seminisque hystericis communis est , sed sine gravi vitre periculo aegros diu , rnultumque cruciat ; Altera in gravissimis tantum morbis deprehenditur , certissimique periculi signurn est; itaque in eam cognitionem intendere Medicus debet. AEgris , qui anxietate laborant , nec modus, nec requies est ι situm enim corporis continue mutant , iamque e lecto surgunt, iam in ipsum redeunt; modo in dextrum , modo in sinistrum latus, modo proni, modo supini cubant ; pedes
108쪽
n brachia modo contrahunt, modo quoque es pergunt; & jam contortis, iam divaricatis cruribus jacent; uno verbo sittim identidem mutant, quia qui praesens ipsis Valde molestus videtur . Difficili interim respiratione anguntur ; pulsum debilem , & frequentem habent ; suspiria, Velut gravi pondere oppressi , animique violentis passionibus perturbati, ex imo pectore elidunt ;profusis tandem sudoribus perfunduntur , donec convulsi , & suffocati pereant r Haec est verissima anxietatis imago, in qua miseri aegri semel constituti, adeo quoque animo conficiantur, ut mortem vita praestantiorem existiment; satiusque mori, quam ita torqueri malint . Age vero praeis sagia , quae ex ea derivantur , speciatim videamus
Anxietas, quae ingentem facit respirandi dissicultatem, pulsum debilem , & obscurum , paristiumque extremarum refrigerationem, vitae peri culum minatur; indicio enim certissimo est, in praecordiis majorem sanguinis copiam congestam esse, quam , ut cordis Validissimae vires , per arteriosos ductus propellere valeant , adeoque mortem a fatali fluidorum stasi imminere an cuntiat. Anxietas vero , quae corporis iactatione , Sensuque aegritudinis circa ostium ventriculi molesta
109쪽
e, a vitio stomachi, hepatis aut lienis oriri solet , quae licet ac prior , non adeo funesta est , multa tamen eX ea mala metuenda sunt , ut lienis , vel hepatis suppuratio, putrida dia rhoea , sed praesertim icterus , qui , Hel montii sententia, nusquam alibi urget magis , quam in atria stomachi , unde excitat anxietates , & suspiria , designans ibidem tesseram suae ferociae Versari . Anxietas in febribus cum nausea, cibi fastidio .& stomachi morsu , vel a cibo , & potu corruptis , vel ab acri , & venenoso humore in tus genito , nata , si Vomitu superveniente, recedat , critica, & salutaris est; si vero a vomitu magis, & magis augeatur , eXltiosa esse Solet; quoniam materiem , quae intus laedit, anxietatemque gignit , a facultate expultrice naturae, nec corrigi, nec devinci posse denuntiat vomitusque, symptoma , non critica morbi expulsio est. Qui febre exanthematica laborat , si initio morbi anxius sit, materiae peccantis eXpulsione ad cutem, liber ut plurimum ab anxietate evadit; si rursus, cum morbus recedit, exanthema laque exsiccari incipiunt , ad anxietatem redeat,
in vitae periculum facile offendit ; miasmata enim morbi . parti cui aeque venenatae intus pro. pelluntur, quod exitiosum est; nam pasmos, Sc
110쪽
9 convulsiones , nervos vellicando , facile gignunt , & putridam , malignamque febrem in corpore iam debili ; denuo accendunt. Si aliquis in anxietatem ii 'cidat, propter bilem
nerveas stomachi fibras vellicantem , di icterus tandem fiat, urina Videlicet crocea appareat, to-ttimque corpus favo colore inficiatur , ab anxietate ut plurimum liberatur ; bilis enim , ab hepate obstruto in sanguinem transmissa , & per totum corpus diffusa, minori vi , & impetu si machum, ipsumque jecur offendit. Qui insanimatione aegrotat, Si anxietate UeYatur, graviter , & perniciose aegrotat ; quoniam ignis insammatorius , qui interiora viscera adurit, fluida humani corporis exsiccat, & sanguis quodammodo in vasis exarescit , immeabi isque sit .
Post immodicas evacuationes vel alvi, vel sudoris si anxietas superveniat, exitium portendit; quia a nimis evacuationibus, exaustis naturae Viribus, venenosa morbi mater es non extingui, sed accendi, viresque acquirere Videtur . Si suppuratus, vel pleuriticus , vel peripneumoniacuS anxietate vexetur , mortem prae foribus Iabet: sublato enim respirationis usu , imminu laque expultrici naturae facultate, Vel a puris cm