장음표시 사용
121쪽
IO cestim , tandem que mortem ipsam subsequi facile eSta
Et cum de alvi dejectionibus nCn pauca dixerim , de urinis quoque aliqua dicere modo incipiam , cum aeque ad prognostin istae conserant a
AVA Iitates telluris , per culus Viscera per meant , ut claris notis aperiunt , ita quoque urinae indolem , & affectiones humani corporis per cujus interna perstiunt , claris indiciis demonstrant; quae nisi Medicus discernere sciat , non immerito ab Hippocrate artis imperitus de claratur: inde ab antiquissimis temporibus Medici omnes, sive empirici tantum , sive dogmatici & rationales fuerint , accurato eaeamini urinas subiecere : de quibus BOS quoque , Ut nostrum scopum adimpleamus, breve eXamen instituemuS .
Nullus porro medicorum est , qui ignoret , quid , & quantum pro aetatis , Sexus , temperamenti , victus, potus, tempestatis anni , δέ exercitii varietate variari possint urinae et infan-
122쪽
tium porro urina blanda est. & coloris, odorisque expers apparet ; non ita est adultorum , quae coloratior, & acrior semper deprehenditur, ob maiorem videlicet salium , olei , & terrae copiam , qua imbuitur . Discrimen idem penes est inter hominem, qui blando otio vitam agit, ct eum , qui corpus , nervosque omnes Uiolento exercitio indurat ; quo magis enim homo duris laboribus, se eXercet, eo m2gis urina colaetior, &acrior fit, ob partes videlicet volatiliores, pureque lymphaticas , quae facile avolant , dum maiori salium , olei , & terrae copia cimcumeuntia fluida saturantur , intimeque permiscentur . 2Estivo quoque tempore urina assumptis liquidis parcior redditur, hyemali vero ipsis fere aequalis est; illo enim per cutis spiracula nimio ardore solis rarefacta , maior pars liquidi assumpti sensibiliter emat , formaque sud pris dissipatur; isto vero , ob imminutum solis ardorem , paucissima, & insensibili tantum modo perspiratur. Etiam, qui potu aquae se large proluunt , uricam copiosissimam, & limpidissimam mingunt, non ita vero, qui parce , & moderate bibunt . Qui rheobarbaro , pro pharmoco uti solent ad
ventrem exonerandum , sanguineo colore infectam non raro urinam effundunt; & qui cassia utuntur,
nigre mingunt. Tandem qui alia , & asparagssedund
123쪽
edunt , graveolentem urinam , qui vero terebin thi resinam deglutiunt, suaVe Olentem eliciunt :violas enim lotium redolet. 1 inc clare patet quanta prudentia , cautionibusque opus sit, in iudicio ab urinae inspectione proferendo , cum multis fallaciis, & erroribus locus sit , nisi quae iam diximus , recte prius perpendantur. Quibus generatim animadversis, ad nonnulla particularia praesagi descendasnus . Urina porro hominis sani limpida est, colorem vini renani ut plurimum refert , & ad quantita tem assumpti potus maxime accedit, neque in ea aliquid aut subsidet, aut fundum petit ; quae ab
iis notis recedit, mala: valetudinis , aegrotanti Sinque corporis indicio esse solet. Itaque, si urina colore nimis rubiciinda sit , magnum aestum, maximamque iri fluidis triturationem esse indicat: quae si simul tenuis sit, & fam- ea perniciosa esse solet; quia sanguinis inqui-Iamenta, cum per lotium non secernantur, fieri facile potest , ut ad nobiliora viscera cum aegri exitio transferantur: si vero turbida fiat, & post aliquod spatium temporis facile in sedimentum acuminatum praecipitetur, vel nubeculam in medio auSpensam ostendat, salutaris esse consuevit; quoniam carporis impuritates per lotium ita secer 'ni videntur .
124쪽
Quae vero nigra , aut livida funditur, rubra,& sana mea peior est; sub iis enim corpus liquescit, atque corrumpitur: potest tamen ali. quando utilis esse, si in morbo aliquo critice
fuat, ut fieri solet in longo hepatis tumore, in quartana Obstinata, in nephritide, & n affectiose, quam Hypochondriacam dicimus.
Quae uvae passae colorem refert, tostae , combustaeque bilis praesaga est; quae rusti apparet, aut crocea , favam ; quae Atridis , atram bilem mixtam cum sanguine esse ab hepate infracto denuntiat ; haecque magis altera terrere nos debet, quia corrupti humoris soboles est. Viridis quoque urina post veneni potum fundi visa est di nec non in Variolarum recessu , cum gravi vitae discrimine mingi solet. Quae instar aquae ex rupe prosilientis clarissima, & limpidissima fluit, in morbis cum febri ardenti delirium , ipsumque exitium portendit; id enim quod urinam tingit, & acre est, in cerebrum petit; Sine febre vero, si limpida sit, in feminis hystericam passionem, in viris hypo,
chondriacam adesse palam facit . Si pueri, adolescentuli, & viri diu multumque sine febre urinam limpi iam instar aquae clarissimae fundant , in frigidos , longosque mota bos, ut vertiginem , epilepsiam, dolores circa
125쪽
articulos, nervorumque resolutionem facile ist-cidunt.
Pallida quoque , A aquosa urina cum magnae cruditatis nota sit, in febribus levioribus mali longitudinem , in gravioribus exitium praecepa adpuntiat; cum emtas iraturae vires declaret. Si lactea urina sit , subdulcis , assumptisque copiosior , mali ominis semper est; quoniam chilum in sanguinem non permutari indicat , itaque nutritio, assimilatio , & perditi reparatio deficere incipiet, donec tandem corpus liquescat,
atqlle marcore consumptum pereat .
Urinae fluxus, qui a potione assumpta non dissimilis sit, sed majori copia assumpto potu reddatur, ingenti siti interim aegrum vexante, vitium in relaxatis renibus esse denuntiat ; quod ubi incidit, diuturnum es Se solet. Si urina sanguinea sit in morbis pectoris in. 1lammatoriis , pleuritide videlicet , & peri praeumonia, nec non in morbillis , variolis , petec-chiis, aliisque acutis exitiosa est; magnam enim sanguinis triturationem a vi oscitantium solidorum demonstrat . Si mictus cruentus apareat, post graVeS, ingentesque renum dolores, renes calculis vulneratos esse , aperto indicio est .
Urina gravi, foetidoque odore nares ollanden
126쪽
nec id ab assumptis vel cibo, vel potione, vel
medicamento oriatur, innuit semper pestiferum morbum, ab oleis enim, & salibus solutis , attenuatis , & quo dummodo putrefactis , morbus oritur. Solet autem malus Odor ab abscessu ape to nasci, Vel ab ulcere, quod in renibus, vel in vesica sit; sed tunc mixta cum pure urina
funditur, quae licet pestifera non sit, periculo
tamen non omnino vacua est. Neque solum ex urinae colore, Sc Odore recte praesagiendi ratio institui debet , ex eius quoque quantitate, & qualitate opportuna praesagia desumuntur: Si enim urina assumptum liquidum longe superet, in hydropicis, & nephriticis salutem promittit ; reserari enim obstructa vasa enuntiat, itaque quod tenaciter haerebat ineorpore , utiliter effunditur . bi vero talis sit in tabidis , exhaustisque corporibus exitium portendit; liquescit enim corpus, & sanguinis compages omnino dilabatur.
Si urina multo minor assumptis Sit, consuetaque suit parcior, vel maximum aestum Visceribus esse , vel aliquam copiosam evacuationem per cutem , sputum , aut alvum fieri deno tat ; si autem urinae suxus omni Eo deficiat, vitium in renibus, vel in Vesica est; quod ubi evenit , diu ferri non potest, quin post graves
127쪽
- Io' cruciatus exitium sequatur; ad cerebrum enim, vel ad thoracis cavum redus dans humor transfer tur, in hocque spiritum paulatim elidit, in illo extemplo suffocat: aliquando quoque ad ima viscera defuit', & intra cellulosae telae interstitia inhaerens , tenaciterque stagnans, hydropis causa sit .
Verum ma)ores adhuc notas ad recte praesagienis
dum exhibebit urina , si eiusdem substantia , S:
quae in ea continentur, sedulo attendantur, ita. que haec quoque ad examen revocemus . Urina pure mixta, renum, Vesicae, vel prost,tae ulcus, & eXulcerationem ostendit; quae si tan. tum muco glutinoso plena sit, vesicam a calculo ,
vel ab alia acri materie convelli, & irritari indicio est: si eadem arentilis referta sit, seminarium calculosum in sanguine est, quod saepe cum Vomitu, & ingenti renum dolore, aliisque cruci tibiis patefit. Urina pure mlata, si neque a renibus male assectis , neque a vesica exit , a disrupto abscessu in aliquo superiori loco exire debet, qui in renes refundi, & per urinas expurgari solet, Si urina fuere desinat, sive a calculo , Sive a sanguine concreto , sive ab aliquo crassamento, aeger in vitae discrimine versatur; febris enim in. Iamniatoria facile adoritur . dum acerbis , grλ
128쪽
x o vissimisque doloribus propter obstructum urinae iter aeger torquetur: quod si a naturae vel artis
Ope non reseretur , conVulsu S moritur .
Si urina aliquando pinguis, & oleos a notetur , pinguedinem solVi Vel a nimio vasorum atritu, vel ab acri humore signum est; itaque atrophia ,& phthisis timeri merito debent. Urina sine acrimonia, & sine ullo doloris sensu in pueris , & adolescentibus sponte profluens
difficile curatur; in senibus insanabile cst: imo nullos, supra quinquagesimum aetatis annum iis urinae vitiis affectos, sanatos unquam se Vidisse a firmat Hippocrates; & merito, Vitium enim 'resolutis nervis oritur, qui propter aetatem ad pristinum robur Vix unquam redeunt. Si sponte quoque fuat in acutis, viribus jam reeolutis , aegri ad exitium tendunt . Urina graviter decumbentium , si insulsa omnique sapore penitus destituta sit , propinquam mortem praesagit; clamat enim, ait Boerhavius, effoetas esse naturae vires: Hallerusque testatur quemdam ex urinae Sapore prophetam Amstelo dami fuisse, qui degustando lotium , de vita, Amorte aegrotantium feliciter praecanebat: quando enim illud sapidum, nondum mortis horam adesse;
quam primum vero insipidum inveniebat, instare
129쪽
mortem adnuntiabat et & hac sola arte, seu prae .cagiendi ratione divitias multas sibi comparavit. Quas modo exposui , si milesque notas ad prae sagiendum de aegrorum eventu urina suppeditat; itaque inutile videri non debet , si eam Medici
attente inspicere ex monitu Hippocratis , sedulo' que contemplari debeant, cum ViX ad aegrum ac cesserint. Nolumus tamen Medicos ex sola urisae inspectione mira posse conjicere, aut Vatic nari , ut aegri sexum , aetatem , habitum , & te
peramentum ; diem, & horam, in quibus morinhus incepit, & quibus decessurus sit; faustum, vel sinistrum eventum; virginitatem, Vel gr viditatem in feminis; & an sit secuturus ab ortus , an Vero marem, aut feminam utero plena eniXura sit ; r aliaque hujusmodi vanae, ne dicam falsae ostentationis portenta , quae nonnulli lucrum potius , & gloriam , quam veritatem', aut aegrorum Salutem aucupantes , in urina se
inspicere gloriati sunt. Itaque iure meritoque Hippocrates dixisse videtur : Multae enarrantur praeclarae, & admirandae praedictiones ex sola urinarum inspectione, quas ego quidem nec ipse praedixi, neque alium Medicum praedicentem Vidi . Si autem Hippocrates, princeps, inquam Medicorum , sedulusque naturae perscrutator , qui in facienda medicina ultra centesimum cos senuit
130쪽
IIo senuit nunquam talia se praesagia se satetur quis erit, nisi vilis circulator , pseudove Medicus,
raeter alvi, & vesicae recrementa , sudores quoque sunt, qui ad rectam progno sim assequendam magi me conserunt, tum quod pedcutis meatus sensibiliter effunduntur, tum quod facilius , sine stomachi fastidio a Medicis observantur : de iis ergo quoque, quae scitu dignora nobis videntur, in medium proferamus . Sudores omnes boni sunt, qui morbum tollunt, aut minuunt: si Vero eum nec Omnino finiunt, nec saltem diminuunt, mali esse solent; morbum enim, si levis sit, in longum; si gravis in ruinam ducunt: sudores vero, qui aegrum laedunt, pessimi omnium habentur i quia ex fonte ubi desinunt mala, salusque decurrit, aegritudo augescere, viresque acquirere videtur. Sudores similiter initio morbi profluenteS , cum Omnia adhuc cruda sunt, neque humor pravus Subactus , ad exitumque paratus est, aut mali, aut inutiles sunt; profusis enim sudoribus, nondum