장음표시 사용
91쪽
Eo, diversa qlioque ex ipso prognosis desumi Potest, ut sana Ostendere incipiam. Dolor, qui eXtimas tantum corporis partes cruciat , & sine febre offendit , licet gravissimus , molestissimusque sit , Vix umquam Vero periculosus est , ut in podagra , arthritide , ace bisque dentium doloribus quotidie observatur rQui vero internas corporis partes assicit, licet gravis molestiae vacuus sit , periculi tamen plenus 'st , ut in pleurae , pulmonum, hepatisque infamnationibus accidit: magis periculosus est , qui mentem laedit; nec non qui convulsiones , spasmos frigidosque sudores agit , ut in stomachi, Vesicae, acerbisque coli doloribus quotidiana eXperientia demonstrat .
Si dolor aliquis vehemens , atque mole Stus nulla de causa defecerit, sine ulla videlicet sensi bili corporis evacuatione , & praeter aegri levamen , malo omine est : indicat enim curriculum vitae ibidem omnino oppressum esse , senSUmque omnem abolitum , si vero, post aliquam sensibilem evacuationem dolor omnino recedat, Vela violentia sua plurimum remittat , aegerque leVetur, bono omine est : indicat enim materiem peccantem , corporique infestam , vel dissipatam, vel expulsam iam eSSe . Dolores circa coxas, & inferiores partes orti s
92쪽
si ad viscera praeco rdiave transierint , mortere subesse testantur, praesertim si alia quoque mala
Signa accesserint: contrarium vero sperandum e St,
si , qui intus sunt, ad eaetra venerint; transit enim morbu , vique naturae transfertur a nobilioribus ad partes minus nobiles, usuique vitae minus necessariaS.
Qui causam doloris habent , neque eum Sentiunt , aut pars sphacelo afficitur, aut ipsi mente laborant, ut multo ante docuit Hippocrates. Quibus aliqua in parte dolor acutus est, Curi rubore, calore , pulsatione, Sensuque pungenti aculei aliquando recurrente, ibi pus conficitur . Si instante crisi, cum coctionis signis , dolo. res contingant ex turgescentia humorum , non adeo pertimescendi sunt, nam facta crisi recedunt: qui vero sine ulla crisis spe, sed cum aliis signis perniciosis magis, & magis urgeant, timore pleni sunt, praesertim si internae , nobilesque corporis partes simul assectae sint , quoniam in iis aliquid cum vitae discrimine ad suppurationem
tendit . In acutis febribus circa viscera acuti dolores, m lum ; teste Hippocrate : quoniam magnam i Ite nam tu flammationem ostendunt , quae semper periculosa est, quod facile in pus verti, corrumpique solet. Fauce'
93쪽
Fauces dolentes absque tumore , voce oppressae strangulantesque perniciosae admodum sunt; quo niam, ut ait Galenus , gravissima inflammatio nolaborant, quae in profundioribus laryngis musculis , aut in asperae arteriae ductu, qui sulis non patet ,
Si vesica magno dolore ab Urina detenta , SI-mulque acuta febre laborat , facile aegrum interimit : vel enim nimis aucta mole distrumpitur, ve Iinfammatur , & facile gangrenescit. Si aures dolore acuto, febrique ardente vexentur, perniciosum est; delirium enim, δc convulsiones
ethales ex ipso subsequuntur .
Si dolores ad humeros, & ad scapulam pleurbii de laborantibus superveniant , morbum critice solvi denotant: nullumque, vel gravissime decumbentem , cui id accideret , mortuum se vidisse testatur Quarin t Trillerusque jam apposite animadverterat, Omnem pleurit idem sine vitae periculo esse, si dolor lateris punctorius ad clavicu. las distendatur Dolor capitis , qui continenter cruciat , de somnum tollit, malus est; si vero ei accedat vomitus aeruginosus , insania ; si convulsis , aut 6ubversio oculorum , exitium in promptu est. Si capitis dolori vertigo accedat , sonitusque purium sine febre, manuumque torpor, imminere
94쪽
attonitum morbum, praesagire possumus . Si in gravi, veterique capitis dolore , aut pus , aut aqua , aut sanguis e naribus, auribus , Vel faucibus essiuat, morbus Solvitur. Dolor capitis qui post casum , ictum , aut: ravem percussionem diu ue longeque durat, malus: cum enim vitium intus lateat , quod facile in pus verti potest , eXitium minatur . Tandem , ut multa paucis de doloribus dicam,
statuendum eYistim O r Omnes dolores acutos, aS-siduos , & vehementes , qui curri febre acuta aliquam partem praestantem, & nobilem , usuique vitae necessariam ,' caput scilicet, pectu S , ventrem, fauces, aures, Vesicarii assiciant , & crucient, Omnes sane eXitium in serre, praesertimque si a principio morbi steterint; quod si decursu insurgant , peiora denuntiant , nOVum enim morabum veteri superaddi signum est ; qui naturam iam debilem, graviterque Vexatam inveniens , L.
cile prosternet, & vincet . Neque sol uni si nobiles partes, gravi, & acri doloris sensti vexantur, aegri de vita periclitare
solent etiam in doloribus partium ignobilium, nempe manuum , pedum , coxendicis , & digit rum magnum vitae periculum Saepe recurret ; si febris acuta , anxietas , desipientia , convulsio , pustulae nigrae , aliaque huiusmodi ipsos comi.
95쪽
tenturi ut In Critose, & Larissae calvo se vidisse testatur Hippocrates , quibus porro dolo s p dum , & coxendicis perniciem attulerunt .mnis corporis motus ι qui praeternaturalis
est in morbis , & sine voluntatis arbitrio sit , cum assidentium admirationem moveat ς' aegrisque non parum terroris faciat, Medici quo que considerationem meretur , ut ex eo praesagia opportuna desumat . Scire ergo licet , si totum corpus, aut alia qua tantum pars, Vel in Vite moVeatur, Vel ptaeternaturaliter distendatur, iam vulgo convulsionem dici; sed pro vario intensitatis gradu, quem obtinet, pro diversitate partis, quae convellitur, pro maiori, vel
minori spatio, quod durat proque multiplici
Symplomatum caterva , quibus stipatur, varium nomen apud Sapientes sortita est , Variumque praesagium ostendit. Convulsionis causas in systemate nervoso Medici quaerunt, & a liquoris nervet motu nimia, & inordinata distributione per fibrosos musculo.
rum fasciculos, oriri existimant: ad id non pa- f. XV. I spasmis, o tonetulsionibus praesagia ἐ
96쪽
Iuni concurrente ex HIppocratis oraculo, vel maxima humorum repletione , vel nimia eXaninatione, vel aliquo acri, quod nervos pungat , Vicesque stimuli agat . Licet omnis con Vulsio plena terroris sit, non tamen periculi plena est; convulsio enim levis, brevis , partialis, sine ullo symptomate funesto , & nulla sui crisis commovetur , vel febris sub-εequatur, ViX unquam periculosa est; motus enim videtur naturae ad morbosae materiae expulsionem
quae Vero graVis est, universalis, diu , & pe tinaciter durans, & praeter Omnem cri Seos spem, maxime si accedant summa virium imbecillitas , aliaque graviora symptomata , periculosissima quidem est; itaque non immerito Hippocrates dixisse videtur ,, In acutis febribus , cum gravibus ad viscera doloribus , conVulsiones e Xitium portendunt . Ubi sanguis multum fluxerit, convulsio superveniens pestifera est.
Ab ileo, & vomitu praesertim nigro, & forti do, qualem vidit ipse Hippocrates in muliere ad
Mendacium furum aegrotante , convulsio Iethalis. In febre acuta post oculorum perversionem, rigor supervenien , mortem proximam esse ostendit.
97쪽
In phreniti de , si conVulsione φ suscitentur , mors pne foribus eSt. Si tremores eae convulsionibus , aut convulsiones ex tremoribus fiant , β mme pernicio
A doloribus quoque, et continuis vigiliis quaesu Scitantur convulsiones , gr*Vis certe periculi indices sunt . Post abortum, partumve laboriosum , si convub siones accedant, de vitae peric*lo monent. Deiectionibus quoque spontaneis , & pursationibus violentis a pharmaco propinato, & coplis sis quibuScumque aliis evacuationibus , si conmvulsio accesseri , vitae periculum sube St. Convulsionea a vulneribus plerumque lethales
sunt; quales in filio Carpsi , in quodam magna: Mavis guvernatore, & in pulchra Nerei virgine,
aliisque in multis se vidisse testatur Hippocrates. Singultus , qui quoddam quoque est con Vulsionis genus, licet pertinaciter duret, tamen nullius terroris est, maxime si febris eum non comitatur; si vero cum febre sit, maxime timendus est; graVem enim vel cerebri, vel stoma
chi , vel diaphrasmatis , vel hepatis , vel alicujus nobilis partis inflammationem indicat; actum fere lethalis esse solet, si cum morbo acuto m/ga λ cum virium destitutione superveuit.
98쪽
Ab il eo quoque, & vomitu, praesertim diti- Eo , & nigro singultus exitialis: idem post citam alvum, sanguinisque profusionem, & post quamcumque gravem inanitionem exitii discris
Dentium stridor, sive eorum invita collisis atque concussio in febricitantibus , perniciem ostendit; convulsio enim musculorum utriusque mandibulae violentissima est. Si convellantur pudenda, ipsique testes retra agantur cum febre acuta perniciosum est; sine febre Vero non ita. Convulsio illa epileptica dicta, ex qua homi-ires mente privantur, & velut attoniti in terram concidunt, motusque violenter agunt, & multa spuma os impletur, plena quidem terroris, sed non periculi est, aegrosque saepe interposito Spatio fatigans ad senium usque comitari solet, Non ita vero est convulsio illa tonica , in qua totum corpus riget, ipsaque cervix praesertim ita intenditur, ut secti non possit; aut versus do sum ita contrahitur , ut scapulis connecti vide tur; aut versus anteriora ita inclinet, ut mentum pectori firmiter inhaereat ; haec enim convulsio cum acutissima sit aegrum intra quata Ar dies occidit, quos si evaserit, aliqua spes salutis essu
99쪽
pIus, in Eure pae vero regionibus rarius Ipse vi 1 Convulsio facilias pueros , & feminas , qu nviros, & senes Occupat ; & viri , & senes facilius , quam pueri , & femina: in ipsa convulsione
pereunt: quod illi, cum systema nervosum robustius habeant, non nisi a magna cauSa , magnoque morbo convelluntur, cui natura devincendo saepe impar est. Convulsio ex inanitione perniciosior est, quam quae a repletione gignitur; in illa enim , quod deest , dissicile restitui; in ista , quod superest , facile a natura expelli , & evacuari solet . Si convulsiones suscitentur , dum variolae accedunt , facta eruptione quiescunt; materia enim acris, nervosque irritans ad exteriora deducitur rsi vero cum recedunt variolae , convulsione S accesserint , perniciem minantur materia enim Variolosa , a cute ad interiora transfertur
Quid plura Θ Multa alia de convulsionibus, &spasmis afferre possem ad praesagiendum indicta , quorum veritas constanti eXperimentorum evela in , validissimis rationibus , multisque Medicorum ententiis comprobari facile esset , sed cum praecipua protulerim, ex quibus reliqua deducere facile est, ne ultra quam oportet sim longior , ad alia sermonem convertam .
100쪽
a respiratione praesagia, ethil porro praestantius est, neque magis He-
dico necessarium , ad assequendam certam de exitu morborum notitiam, quam respiratio in aegrotis ; hinc Hippocrates sedulus naturae scrutator , multa de ea accurate tradidisse videtur : &Medici sapientiores eamdem in morbis , tamquam primum Vitae indicem , nunciumque Veracissimum exitus aegrotantium , sedulo contemplantur : in ea enim tamquam in exemplari fidelissimo omnes fere corporis affectiones adamussim describuntur .
Respir tionis usus , vix unum inveniri posse existimo , vel ex agresti familia , cui penitus latet ; & quomodo ea fiat in pulmonibus, quibusque instrumentis perficiatur , quisnam est , Vel ex tonsorum amplissimo choro , cui ignotum penitus sit 8 itaque de his modo agere cum inutile prorsus existimem , agam tantum de indiciis , quae ab eo desumuntur. Itaque si respiratio fiat in aegrotantibus , quemadmodum in sanis fieri solet , lenis videlicet , facilis, & sine ullo doloris, aut molestiae sensu, hono indicio est ; quoniam , ut ait Galenus , pulmones , Septum transversum , pleuram , di phracm λο