Ars praesagiendi de exitu aegrotantium : praesertim in acutis

발행: 1795년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

porro tutissimae sunt; si vero initio febris conis nuae , sive ea putrida , si Ve inflammatoria sit, appareat, malo indicio est: ostendit enim magnam adesse materiae peccantis copiam , quae a viribus naturae disscite vinci potest. Si rigor labri acutae snperveniat, dei de calor , tandem sudor copiosus subsequatur , febrem , aut tollit omnino , aut plurimum imminuit : ut in uxore Epicratis , & Larissa virgine observavit Hippocrates . Si acute aegrotanti rigor superveniat , febrisque rec desit, nee minuatur; aeger ut plurimum, in- leuit et si minus; morbus in longum certe pro ducitur . Rigor bene praesagit, si ab eo sequatur aliqua evacuatio sensibilis cum levamine aegrotantis iviriumque restitutione; indicat enim motum Da . tiarae salutarem esse , materiemque sanitati adversam jam e corpore eXpul Sam eSSe .

Si vero post aliquam evacuationem rigor, aut horror superveniat aeger in vitae discrimine ve sabitur; nam non levi est argumento, irritos fuisseraturae conatus , materiemque peccantem minime caepuls un fuis Se . A rigore , vel horrore corpus plutimum incalescere bonum est ; parum vero , malum: qUOniam

ianum

82쪽

unum naturam validam , atque robustam ; alterum debilem, atque praelanguidam ostendit. Si rigor incidat , febri non deficiente , aegro am debili, perniciosum est : perniciem quoque

minatur, si post eum sequatur extremitatum refrigeratio ; cum utrum que summam naturae imbe.

cillitatem denuntiet. Rigor bonus est, si febris quae lenta, aut habitualis erat , post eum intermittere incipiat; quoniam

ita facilius poterit , ut ait Cel Sus , curationem accipere . Rigor, aut horror malus est, qui purulentos, aut tabidos excipit , refusionem enim puris per Vasa sanguifera, quae semper funesta est, denuntiare videtur .

Malus quoque est , qui delirium , oculorum

perversiones , conVulsiones, spasmos , aliave mala symptomata , aliquamve malam evacuationem excitat, aut comitatur.

Μalus item , qui frequenter recurrit in acutis , irritos enim esse naturae conatus manifeste deis ςlarat . Rigor, vel horror multus cum febre continua,

tussiendi stimulo , & respirandi dissicultate pus in ' pulmonibus confici certo denuntiat ; unde tabes subsequi solet. Rigores multi , aut horrores torporem inducentes s

83쪽

tas, ut funesti semper haberi debent ; copiam enim lentescentium , fereque stagnantium humo rum prataeferunt, qui gravium morborum Secunda semper causa sunt. Ex multa potatione si rigor , & horror, cum desipientia subsequantur, malum; quod iam calor raturalis, copia, & multitudine humorum jam extingui videtur. Rigor , aut horror alternatim decurrens in feminis utero plenis, cum aliquo lumborum pondere , imique ventris doloribus, abortum proxi

mum esse ostendit.

Rigores tandem , & horrores in hystemicis fe- , minis , virisque hypochondriacis frequentes sunt sed nullum ex ipsis grave malum Medici timere dolent; quia morbus magis molestus, quam peri

De rigore, & horrore cum satis pro nostri instituti scopo dictum esse videatur 3 proXimo capitulo de insensibilitate , miniaque aegrorum Sen' sibilitate dicendum,

84쪽

, nimi 1 aegroνum sensibilitate praesagia .atura sensibus corpus sepsit nostrum , atque munivit, ut eorum usu blande fraeretur ;& voluptatem in rebus , atque blanditias , non fastidium , non nocumentum sentiret : Si vero rerum externarum impressiones etsi blandae, &Consuetae Sint , molestiam tamen, atque insolitum sensum, & ingratum per totum corpuS recurrentem inferant , tunc nimia sensibilitas praeterque naturae ordinem , in corpore est: quod sumpto-ma , cum aegros adoritur , funesti ominis non immerito habetur . Hac de causa funestum existimatur , si vel modica lux oculos , non ex alio morbo affecto S , ita offendat, ut ipsam effugiant , & aversentur rsi a levi strepitu aegri excitentur . tremant , Ω inhorrescant; si modicus motus , magnum metum

excitet, & perturbationem ; denique si quid aliud

quod nulla irritandi systema nerVOSum Vi praeditum est , aegrum insigni quadam ratione ita afficiat , ut corpore, menteque turbet: δc ratio funesti ominis est , quia nequit diu esse corpus in tanta nervorum tensione , tantaque sensibilitate,

85쪽

quin tandem non convellatur , Vel vehementi deliratione afficiatur a Neque solum nimia sensibilitas funesta in ac tis est; ipsa etiam aliquando cum periculo morbum constituit, ut in hystericis , hypocondri, cis , & hydrophobis observare aliquando datum fuit. Quid enim suavius rosae Odore sensibus nostris , olfactuique offerri potest Θ is nihilominus nonnullas feminas in vitae pericula saepe constituit. Quid aqua gratius oculis , palatoque suavius 8

tamen a cane rabido morsi, ejus aspectu , imo saepe vel sola recordatione in lethales convulsiones incidunt; & cum nihil magis , quam siti conficientur , nihil aeque magis, quam aquae aspectum reformidant, & aversantur . Si vero tanta in aegris mala nimia sensibilitas excitat, majora profectoux nimia i a sensibilitate timenda sunt. i nimia sensibilitas malo indicio est , ut nuper eXposuimus, tum in acutis, tum in chronicis affectionibus; pejor est, nimia in quibuscumque morbis corporis insensibilitas: illa enim systematis nervosi nimis auctas, ' vividasque functiQ-

β. XIII A nimia aegrorum insensibilitate praesagia.

86쪽

rei esse; Ista, vel impeditas, Vel imminutas', Vel omnino deperditas ostendit i in illa petri nimio spiritu agitantur, totoque corpore oscillant; in ista sine viribus jacent , & tamquam exanimes sunt; ipsaque imens a frigidis, crassis, lentis , viscidisque humoribus ita obscuratur , ut aqua luto, ait Alpinus , & aer purissimus nubibus obscurari solet. In sensibilitas magis, vel minus pernicissa est, prout magis, vel minus per corpus diffunditur prout longius , aut brevius in spatium protrahitur; prout nobiliores , aut minus nobiles par. tes offendit. Primus insensibilitatis gradus torpor vel manuum i Vel pedum est, qui si diu , longeque durat, accedente Vertigine, aurium tinnitu, levique surditate impendentis apoplexiae prodro

Ipse torpor in febribus acutis, & corporis, Scmentis perniciosus est, cum Vel a cerebro humorum copia oppresso , Vel a retardato, & impedito Spirituum animalium motu , vel a debili fibrae oscillantis vi, oriatur,

Alter gradus insensibilitatis coma est, in qua aeger profundo somno sine febre ita indulget ,

ut excitatus rcspondeat, sed iterum ad somnum

repente delabatur, demissaque inferiori mandibu , la

87쪽

sa obdormiscit ς' gravis quidem haec insensibilitas est; sed gravior erit, si ad somni proclivitatem& febris, & vigilia accedant ; aut si homo alto sopore captus Vigilantis instar agat , & vociferetur , & inconcinna loquatur; nam men S, Sen SuS-que omneS Sopitam omnem actionem in magno spirituum tumultu, & concitatione habere videntur .

Si vero adeo insensibilitas grandi et fiat , ut lethargo , sive inexpugnabili dormiendi necessitate

zeger corripiatur , cum dementia , eaque rerum omnium oblivione, ut si metendi causa matulam petat, manibusque teneat, metendi obliviscatur; talisque sensuum torpor, aliquando pccedat, ut vel avulsis capillis non doleat, vel alta Voce compellatus vix respondeat, sed totuS Stupore oppres-zus , Veluti truncus iaceat , & dormitet ; talis porro insensibilitas funestissima est ; & cum parum in tempore succurritur, prompte interficit ivix enim gradu a nervorum resolutione , quam

poplex iam iam dicimus, distat. In sensibilitatum omnium maxima , apoplexi a fortis est, morbus curatu fere impossibilis, qui aegros ut plurimum instar fui nis inopinanter percutit, brevique , ablato omni mentis, & co Poris sensu stertentes , & alto somno oppresso.s vivis tollit : & si nonnulli fortasse e Uadunt ,

si a

88쪽

es reos paralysis , sive resolutio alicuius corporis Pδrtis, vitaque miserrima excipit. Est quoque altera insensibilitatis spectes, quam talepsim Graeci dicunt, Latini autem detentionem interprae tantur; rarissimus quidem morbus, sed acutissimis est , Sc qui eo abripitur , rigidus instar statuae manet, atque in eodem Si tu, sive sedat , sive cubet , quo deprehenditur, detinetur; neque audit, neque videt, neque, nisi Compulsus , movetur ; Stupidus tandem , atque quodammodo frigidus, & congelatus e vivis recedit. Etiam qui epilepsia corripitur, licet membra ,

8rtUSque omnes quaquaversum moveat, violentaque eonvulsione distendat , insensibilitate maxima laborat; nam saepe, Sine usu sensuum Subito concidit, spumae eae ore moventur , saepeque etiam itercus, semen , & urina in ipsa accessione praeter arbitrium ejicitur ; convellitur tandem aeger , sed interposito spatio, velut a somno gravi discutitur, stupidusque consurgite morbus vita hominem non privat, sed frequenter rediens privat eum vitae dulcedine . Quid tandem p hystericae feminae tanta aliquando insensibilitate laborant, ut per plures dies sine ullo sensus indicio exanimes sint,& pro mortuis non raro habeantur a sed interposito tempore ad se re de ud ta

89쪽

deunt, , & sine graVi corporis detrimento resue gunt , ad consuetaque munia Se reserunt . Temulenti quoque , Vinoque madidi , durn alto somno capiuntur, sensuum stupore, totiusque corporis insensibilitate laborant ; qui si intra spatium, quo crapulae solvi solent , ad linguae , sensuumque usum non redeant , vita pericli.

tantur .

Sed in iis , simillimisque insensibilitatis at -ctionibus , cum gravi timore aliqua est salutis spes; omnino Vero deficit, Aippocratis oraculo ,

si graviter aegrotantes , Viribus iam exsolutis , neque Videant, neque audiant, neque sentiant: sed de iis fusius, cum de praesagiis a sensuum aboliticia ne sermonem instituemus.

q. XIV. M doloribus praesagia. Triolor quoque in aegrotantibus multa & agit,& certo indicio est; fereque omnibuS mo Dbis sese immisceti sed cum sensibilitate nimia, de qua egimus, ininime confundendus est; eλenim in toto corpore molestiam excitat; dolor Vero partes singulatim afficit: illa vel a blandis, consuetisque rebus suscitatur; iste non nisi ab

90쪽

Vo ingratis, inconsuetis , vimque & iniuriam corapori quodammodo inferentibus gignitur.

Doloris causa nulla alia verisimilior esse videtur, quam fibrae sensibilis , & animatae quaedam praeternaturalis tensio , atque distractio , quae sensum nimium excitans , ope fluidi ner. vel agilissimi, sensibusque nostris fere imperceptibilis , mentem monet, corpori inesse materiem hostilem, ipsique infestam, quam effug're, ct debellare, ne Vita, dulce que commercium in ter animam, & corpus pereat, oportet. Dolor aliquis ut plurimum omnes morbos comitatur, & eorum indolem, atque naturam si non detegit, sedem certe ostendit: quare non

immerito in proverbio est ubi dolor, ibi mora

Quo magis dolor corpus offendst, eo magis aegrum in vitae discrimine ponit, si prompte

non succurratur: nequit enim vehemens esse dolor, quin in mente anxietatem, laborem, per iis gilium , vitaeque taedium non gignat; in corpore autem solidorum oscillationes Violentae, tr mulae vibrationes, tensiones, spasmi , humorulta acrium assiuaeus , congestiones , abscessus , gangraenae , & sphaceli ex eo facile sequuntur. To malorum causa dolor est, sed cum diversa esse

possit ejus sedes , diversusque gradus , & inten

SEARCH

MENU NAVIGATION