Ars praesagiendi de exitu aegrotantium : praesertim in acutis

발행: 1795년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

en suum externorum defectu; a somno , & insom.

niis ; a vigiliis; a lingua , dentibus, & faucibus; ab hypochondriis , & abdomine ; a cutis vitiis; ab

oculis ; a facie aegrotantis; a pulsu; tandemque a febre, quae cum omni sexui , & aetati communis sit, & omnis fere morbi, sive in principio , sive in augmento , sive saltem in sine tamquam comes individuus habeatur, diligentiori quoque cura contemplari, perpendique meretur . Quibus in exponendis si crambem aliquando iterum apponam, multaque ingeminem, non prorsus inutile videri debet; satius enim duco his, quae superflua videntur , saepius haerere , quam vel semel praetermittere , quod in re adeo obscura, & tantae utilitatis perspicuitatem osten-θat .

q. IX.

calore praesagia petenda . Inter symptomata multa, quae morbos comitari solent, cum calor praeternaturalis omnium primus, & praecipuus sit , praesagia vitae, &mortis in aegrotantibus ab eo suscipere non immerito proposuimus. Calor praeternaturalis in aucto ductuum mo- Da tu

72쪽

cu consistere videtur ; id m1nifestum esse clara demonstrant, arteriarum validior, frequentiorque pulsatio, faciei color rubicundior, potus immoderata cupido , cutis uni Versae siccitas, aliaque huiusmodi , quae calorem immoderatum comitantur; & quae a solo Va Orum motu, sanguinem inusitata quadam celeritate propellen e de duci facile possunt .

Calor omni praeternaturalis diu , multumque durans, ipdividuus comes febris est , & licet semper malus sit, quia nulla febris sine pe. riculo est, nihilominus non semper idem minatur, neque pari modo terrere nos debet. Calor mitis, & mollis, per universas comporis partes aequaliter diffusus, qui bene valentium calori non multum dissimilis sit , testimo,

ni o Hippocratis , bonus e St. Calor vero nimis a*ptus , cum pulsu forti,

siti , & facie rubicunda in fanimatorias ; cum pulsu debili, virium imbecillitatς , nausea, &vultu pallido putridas febres comitatur: ille incendium , iste sensum acris stimuli in eXplorantis pulsum manu excitat : uterque mali ominiae t; sed putridus ardente peior eSt. Calor , qui per Vices cum frigore accedit i& cum sudore recedit, non malus est ; proprius

73쪽

pnus enim esse Solet febrium intermittentium;

cuae omnium tutissimae sunt .

Calor, qui repente supervenit , atque ictu temporis emicat , incendiumque facit, sed sine siti, & sine pulsus vehementiori motu, minime terrere nos debet, praesertim si urina instar aquae e rupe salientis clara , limpidaque simul fuit; nam ignis . qui calorem movet, fatuus est, propriusque feminarum est , ouae hysterica passione laborant; nec non est hontinusti, qui hypocondriaco accessu affecti sunt . Calor, qui diu multumque durat, atque involis manuum, plantisque pedum sedem praecipue habet, & sitim excitat, genascue purpureo colore tingit , praesertim post assumptum cibum , mali ominis , certique excitii index est; febrim enim hecticam , sive habitualem comitatur, quae aegrum sensim con Sumens, e vivis

tandem tollit. Si ex calore frigus, & calor ex frigore subinde oriatur οῦ aut convulsio in promptu est, aut morbi longitudo timeri debet. Calor, qui interiora adurit, dum externa cor .poris superficies instar marmoris frigida est, cum gravi inflammatione viscera laborent, in

promptu exitium minatur. Calor aestuans circa ventrem, & praecordia ,

dum manus, & pedes frigidi, algidique sunt,

74쪽

, mali ominis est, iam enim spiritum vitalem stiextrem: s partibus extinctum esse denotat, dum vorax ignis interna , nobilioraque viscera ad urit, donec consumat, I destruat . Ubi calor maximus est, ibi morbi sedes est, ut in loco, ubi inflammatis adest , Ob Sel Vatur, qui reliquis corporis partibus multo semper calidior est. Si corpus valido calore assectum fortiter convellatur , exitium praenunciat ; semper enim ab aestibus fortes convulsiones ortas lethales evasisse observavit Hippocrates. Nimius faciei calor solet delirium praecedere, & nimius Ventris , & hypocondriorum aestus inflammationem in praecordiis , visceribusque eo. mitari : quod utrumque discrimine plenum est. Corpus intus calidum repente refrigerari cum

virium destitutione perniciosum est: contra sis

Iutare si gravi frigore assectum paulatim incalescat , viresque insurgant et in illo enim famma vitalis cxtingui , in hoc reviviscere videtur a

Tandem scire oportet , ealorem inflammatorium cum vita extingui; putridum vero etiam ad tumulum cadavera insequi: inde optime meritoque iure nonnulli sapientes in ea opinione sunt , calorem inflammatorium in solo aucto vasorum motu ; putridum vero etiam in mota

75쪽

ue s

it testino particularum sanguinis insensibilium ponendum esse. Sed uterque sive in uno, sive in al io ponatur , cum moderatus sit , humores concoquit , attenuat & digerit ι unde salutaris fit; cum ingens est , modumque excedit, lethalieVentu esse solet, solida enim humani corporis siccat, atterit , distendit, & exedit, atque disrumpit I fuida vero turbat, exhalat, dissolvit, acria reddit , vitiat, atque vel in putridas dissolutiones , vel in concretiones inflammatorias adigit:. inde patet qnanta diligentia hoc symptoma per. pendendum sit in acutis, ut funesti eventus, qui ex eo oriri solent, praevideri', & Opportunis artis auxiliis possint praecaveri.

Triesagia a frigore . Iam a calore, modo a frigore praesagia desumtamus; quae ut rectius accipi possint, prius frigoris naturam , & effectus breviter indicabimus .

Frigus a spasmodica vasoruni angustia ortum ducere pro comperto est : id enim satis demonstrare videntur repentinus vultus pallor ; totius cutis contractio , & corrugatio ; fonticulorum, aliorumque ulcerum exsiccatio ; unguium , extremi-

76쪽

tatumque livor; urina , quae tunc redditur , exigua, frequens , limpida ; sitis , an Xietas, Sensus ponderis in ventriculo , aliaque huiusmodi , qum

frigus modo praecedunt, modo comitantur; quae que a sola spasmodica Vasorum angustia deduci ,& egplicari aeque facile , quam recte possunt phinc clare patet, quid frigus designet in acutis, quid ostendat. Frigus, quod acutas sebres praecedit, sive continuae putridae sint, sive inflammatoriae, mali ominis semper est , indicat enim causis febrim excitantibus magnam adesse malignitatem ; prioris ominis est, si in augmento febrium incidat, magnam enim copiam materiae peccantis denotat , quae aut aegrum certo interimit , aut eum in longum morbum protrahet: pessimi tandem esse solet, quod in fine , morbique reces Su apparet , praesertim si jam vires fractae sint, aliaque Symplomata perniciosa illud comitentur. Tutissimum contra frigus est , quod febres praecedit , quae quoquo modo intermittunt: potest vero esse perniciosum in textia uis mali moris , si iis divino Peruvii cortice prompte non succurratur ; aut in aegris iam longa aetate confectis ; fit enim aliquando , ut sanguis , dum ab angustia sanguinis ductuum Versus centrum compellitur, ob deperditas aetate vires , nequeat

77쪽

in girum duci ; itaque cor ipsum insolito pondere oppressum mOVeri desinit, di interit. In magno ventris dolore , stomachi videlicet, coli, aut intestinorum , si extremae corporis par tes ingenti frigore assciantur, malum e St , a Veren OSa enim materie intus latente , viscera depascente , horum que praecipua ussicia funditus fere delente, calorem extingui denotat. Malum quoque est , si deliramentis , aut convulsionibus frigus superveniat ; vitalem enim ignem a vi morbi jam suffocari ; solidarumque partium animatas oscillationes omnino aboleri

denuntiat.

Malum pariter , si post largam , & immodiscam e Vacuationem , sive sponte , Sive artefactam , frigus adeo eYtrema occupet , ut ad calorem , vel opportunis adhibitis auxiliis , minime revocentur e ut in Philisco observavit Hip. socrates , qui eaetremitatibus non recalescentibusserit.

Si extrema frigida synt in acutis , simulque rigida, & livida , jam aegri in extremis labor

re solent; partes enim inae vel iam mortuae, vel proximae morti sunt: pariter prae foribus mortem esse testandum est , si cum summo frigore . totum corpus sudore liquescat: neque periculum leve est, si irigus praecedat , vel subsequantur

78쪽

evacuationes aspersae, alienaeque indolis, ut par vae guttae sanguinis e nar bus; urinae turbidae , Seli vescentes ; vomitus Virulenti ; deiectiones nigrae, parvae , faetidae, & nihil conferentes; aliaque huiusmodi. Gravissimi quoque , & imminentis periculi nota est, si magno frigori superveniat aliquod signum funestum, & perniciosum , ut delirium,

convulsio, tremor , caecitas, surditas , coma ,

oblivio, aut si quid huius generis sit, ut in Sileno morti iam proximo ipse Hippocrates obseravavit . Et ratio omnium est, quia ex iis , similibusque notis liquido apparet, gravi , & periculoso morbo aegsos laborare , cui vel coercendo , vel superando impares omnino sunt vi-Ies naturpe, Omniaque artis molimina. Qui totum corpus algidum habent , dum interno vehementi calore uruntur, cito ad interitum tendunt; graVissima enim viscerum inflammatione laborant.

Tabidi, & hydropici iam provimi morti sunt,

si totum corpus adeo frigidum ipsis sit , nullis ut auxiliis, ad calorem revocari possit. Frigoris sensu in capitis vertice si seminae comripiantur, hysterica passione , sine Vitae periculo diu laborare solent; si vero senes ita assicianis tur , praesertim in frigidis regionibus , pest Sua

79쪽

vem soporem ν e vlvIs , cerebro quodammo. do congelato , recedunt . Tandem si extremae partes frigescant in vulneis ratis, graviterve percussis , deinde tremor oriatur, manus nulla de.causa extendantur , tandemque in fronte sudor pariter frigidus appareat, mors iam in proximo est i quippe haec fieri non solent, nisi a nimia sanguinis profusione , vel a viscere aliquo usui vitae maxime necessario male affecto , graviterque percuSSO .

Fraesagia a rigore, O horrore cD prognosim quoque facit sensus rigoris ἐ& horroris , qui acutos morbos excipit videamus ergo quid uterque sit , ut rectius ere anoquoque praesagia Sumamus. Inter rigorem , & horrorem parum discriminis esse videtur , multa enim ipsis communia sunt: uterque per vices decurrit; &modo valida, modo leviori fibrarum concussione , frigorisque sensu corpus offendit; modo cum febre est, modo ea caret ; modo ipsam praecedit , modo sub sequitur, & non raro in ipso morbi incremento , atque inclinatione supervenit : in horrore Vera

sola

80쪽

sola cutis , in rigore totum corpus assici , &contremiscere videtur; itaque merito aliqui horrorem , parVum rigorem nominarunt; multosque apud Medicos i)em usus verborum e St , Cum SI pe videant horrorem paulatim cresc re , donec in rigorem abeat . A simillimis quoque causis uterque ortum ducit , & fere similia in acutis ostendit : itaque quae modo de uno dicemus , de

alio quoque & dici, & intelligi debent ; adeo ut

a sola intensitate symptomatis , vocum , Donmorbi, neque praesagii discrimen percipiatur. Rigoris porro non minus, quam horroris senissus indicat aliquid hostile , Uitaeque adverSum , vel revera corpori inesse , vel animo saltem ita

repraesentari: Videmus enim homines modo rigore , modo horrore corripi, non solum ab aliqua acri, biliosa, aut Venenata materie , quae in sanguine latitet, aut in stomacho , & intestinis nida. letur, eaque stimulet ad excretionem; sed etiam a solo terrore , nec non ab alicujus rei sensibus in gratae aspectu, solaVe recordatione; itaque systema nerve usu in utroque assectum esse clare patet. Si rigor, aut horror periodicus sit, ita ut alternis diebus redeat , periculo alienus e St , SO-let enim febres . quae intermittunt comitari, eas que saepe loco frigoris praecedere, quae omniam por-

SEARCH

MENU NAVIGATION