Ars praesagiendi de exitu aegrotantium : praesertim in acutis

발행: 1795년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

aut retentus intra cavum , aegrum eaetemplo ruffocare potest.

Si eum tussi , & per inter Valla , parumque copiose defluat , non gravis periculi index

est; si vero mixtus cum pure appareat, horrendus merito est : Ulcus enim insanabile jam in pulmonibus apertum esse demonstratur , a quo mors brevi spatio temporis sequi debet; sed de iis fusius egi , cum de sputo singillatim dixi , ad reliquos ergo sanguinis fluxus sermonem

convertam .

Cum feminae ad quartum , & decimum aetatis annum perveniunt sanguinem per singulos menses ex venis in utero apertis periodice reddunt ; qui si praeter aetatem , quantitatem , &modum retineatur , gravissimarum mines aegritudinum fieri solet: si vero copiosius fuat, quam par est , nedum graVissimum Vitium, sed horrendum fit; totum enim corpus Virium prostratione laborat; animus tristitia , metu, maeroreque confici lux ; Vultus colorem , decoremque suum amittit; cibi cupiditas labescit; assumptorum coctio, & digestio deficit; pedes intume- cunt , faciesque turgida praesertim circa palpebras apparet; lenta, febricula vexat aegram ; tandemque aqua intercus occidit. Si compressis mensibus sputum sanguinis Su-

152쪽

perveniat non nimis terrere debet; nam iterum patefactis sistitur , quin pulmones eX eo quidquam patiantur; sanguinis enim menstrualis refluxu ad praecordia , vincula vasorum pulmonalium aperiuntur tantum , dc dilatantur , non rumpuntur. Si compressis mensibus, sanguis e naribus Copiose profluat , incommoda , quae a retention zoriuntur, mittescunt, aut desinunt. Si sanguis a partu copiose fluat , tutum es grsolet, ita enim uterus a superfluis humoribus re purgatur ; si vero post abortum nimis copiosus sit , exitium afferre potest ; id enim a magno aliquo vase disrupto ut plurimum oriri solet. Si sanguis guttatim ex utero manat , sed usque odore sit, & cum sensu doloris erumpat, pureque, aut icore mixtus fellatur, feminas consumit, & ad tumulum usque comitatur et acris

enim homor , qui distillat , fere cancerosus est, unde ulcus insanabile intra vulvae claustra facile fit.

Sanguis copiose fluens in utero plenis, se tum in oportune elidere solet; vel ipsum , si feminae suo tempore reddunt, infirmum, & imb cillem facit. Sanguini ex utero, proximus est, qui ex ha morrhoidibus profluit, de hoc ergo modo pauca dicamus.

153쪽

Ex oris venarum, quas circa podicem posuit,& collocavit natura , sanguis aliquando dilabi

tur , qui si intra modum est , iustosque naturos limites , non morbus , sed purgatio esse solet: hac enim via natura custos , conserVatrixque sω ,

corpus a plurimis malis dessendit , & liberat . Ubi vero nimis ccpiose decurrit, hominem infir mum, imbecillemque facit , unde malorum ilia des, sons, & origo est: nam primum vividus faciei color deflorescit; pedes deinde intumescunt, magnaque graVitas , & imbecillitas in femoribus , cruribusque persentitur'; tandem , si vetuqvitium esse caepit , cachexiae , & dici hydropis

gravissimis morbis Viam sternit. Neque aperta Venarum Ora claudere tutum est, sanguine enim omnino supresso, aeger in phthi- sim delabi visus est , defectu enim consuetae evacuationis superfluuS humor ad pectora refluit,

vasaque distendit, & rumpit; qui si simul acers t, ea corrodit , & exedit: itaque non immerito Hippocratem praecepisse existimo ; sic curandos

haemorrhoides esse , ut eX multis una maneat aperta

Jam de fluxu sanguinis ex alvo , qui tum in Viris , tum quoque in feminis accidere solet , dicendi locus erat, nisi jam satis de eo dixissem , cum de alvi profluviis verba feci ; itaque de san

i a guine

154쪽

guine, non qui sponte sust, sed qui manu edu.citur , ut morbis auxilio sit , proximo capitul cloquar, eX eo enim aliqua quoque indicia disci

possunt , ut de morborum eventu , recte pra-οagiatur.

I. XXV.

A sanguine per venam detracto praesagia

um medici saepe viderint aegros vehementi Sc acuto morbo laborantes pristinae sanitati restitutos facile fuisse a sola spontanea , & cG-piosa sanguinis eruptione , sive e naribus ea ,sive ex apertis venarum vulvae, vel podicis oris fluxerit, naturam imitari coeperunt , audacter in morbis praesortim acutis , nunc per hirudines , nunc per sanguinis missionem, nunc ope cucu bitularum emittendo; ipse que Hippocrates artis in edendi magister , & parens iuremerito appellatus , sanguinis detractione usus esse Videtur, cum ea opportune uti, saepius pretes cripse-xit, & commendaverit i In acutis morbis , ait enim , sanguinem detrahes , si vehemens mombus fuerit, florens aegrotantis aetas , & Virium adfuerit robur. Cum ergo nullum aliud in unia

155쪽

versa medies' a praesidium sit, nostris praesertim temporibus, quod frequentius adhibeatur in aegro rum levamen ; nec aliud Medici , vel diligenatius inspiciant , vel accuratiori examini subit Aciant, quam ipsum sanguinem e venis nuper elicitum, scopo nostro minime alienum esse putamus, quin imo maxime deberi sentio , si sanguinis extracti notas modo quoque proponam , eX quibus non magis, quam ex fluxibus sanguinis, qui

Oponte succedunt, aliquid ad praesagiendum de- sumi facile poteSt. Jam olim praestantissimus Eaglivius Medicos

animadverterat, quod nemo eorum , neque cli

rationem , neque prognostin recte instituet in acritis , nisi antea statum sanguinis cognoverit , diligenterque examinaverit , an scilicet tenuis , vel coagulabilis ; lentus , vel viscidus ; ruber . aut pallidus sit . Quam sententiam tanti forte se. cit clarissimus Lancrisius , ut non solum fideli oculorum inspectioni , aliisque accuratissimis experimentis , sed etiam chimico Anali si sanguinem incisa vena emissum saepe , frequenterque sucisceret i sed cum haec pericula tentare ad de tegendam sanguinis naturam , neque prorsus ne cessarium , neque omnibus facile sit , eas tantummodo rotas medicis observandas proponam , ctuas nece .sarias existimo, & quae sine ullo cli

156쪽

mico apparatu , 'alit vana sapientiae ostentatione , sub sensus facile cadunt.

Sanguis ergo , sive liquor ille fluidus , &1 ubicundus, qui dum Vivit homo, in motum continuo agitur , si e Venis eliciatur , idoneo vase receptus , in duas partes segregari solet , in partem videlicet fui dissimam , & leviter flavescentem , quae serum dicitur; ct in crassamentum, partem videlicet rubram , & coagulatam , quae fundum petit, & sero instar insulae undique cingitur; est quoque in sanguine alia pars subtilissima , quae in auras avolat , & aciem oculorum eludit; nares tantum odore urinoso leviter ferit,& si speculum , ipsi opponatur , halitu quodam

obnubilat, vaporeque obducit . Jam ergo si sanguis e venis detractus ita conincrescat in vase , ejusque parietibus ita tenaciter adhaereat , ut pars eius rubra a serosa minime segregetur, neque in ea insulae instar innatet, malo omine est: quoniam nimiam humorum circumeuntium densitatem , tenacitatem , & lentorem denotat , unde inflammationes , congelationes ,

stagnationes , gangraenae, & sphaceli, facile oriri solent, ut frequenti experientia Medicis observa

re datum eSt.

Si contra adeo fluidus sanguis sit , ut post alis quod extractionis tempus minime ia coagulua.

157쪽

concrescat, sed undique suctuet , priori pejor

est nimiam enim humorum dissolutionem . liquescentemque indolem nuntiat , ex qua gravissima vitae pericula demonstrantur; ut in peste,

sebribusque putridis, malignis, & pethechialibus saepe visum est ; imo qui iis febribus correptus

tuterit, etiam in tumulo, propeque funeribus positus, sanguinem saepe fui dissimum vel ex ore, vel eae naribus fundit. Si sanguis elicitus , visui splendescens , &sustatu acer, vel salsus sit, scorbuticam labem a salinarum , & al calescentium particularum prae dominio corpori inesse ostendit, quae prius stagnans , atque consistens in extima cute , & in gingivis, mox intime viscera adoriens , & exedens , cachextam tangem, foedaque ulcera , ex

depravata ejus indole gignit , inter quae magna imbecillitas , praesertim in cruribus oritur , quorum compages labefactatur , A intumescit . Copia rubri humoris si serosum longe superet, sanguinei , inflammatori inue morbi proxime timendi sunt ; si vero serum multum sit , rubri que portione longe copiosior , cachexiam , pedum aedemata , ipsumque hydropem praesagire facile est ; hujus enim indolis , & naturae ianguis debilitatem systematis vascularis, spirituum- sue animalium inopiam. ostendit , unde lymph '

tici

158쪽

tici, serosique humores In eavis maioribus , in partibusque a corde longe dissitis, per cellulosae telae interstitia diffusi , facile consistunt, & inhaere

scunt .

Serum, si luteum, nimisque flavum sit, bilis porro in sanguine abundat , quae in duodenum intestinum , cum ob hepatis , chol elici ve canalis

obstructionem non trasmittatur, sanguine confunditur , turbas in ventriculo ciet, urinas turbidas,& croceas facit , & summum corpus aurigine saeu favescente colore inficit, & deturpat. Serum si turbidum sit, sedimentosum , fere. que lactescens , morbi, qui ex cruditate humorum, malisque coctionibus , & digestionibus ortisti solent timendi sunt . Si sanguis recenter detractus male, faetidesue olet. cum indolis gangraenosae sit, ad putrescendos quodammodo humores cum aegri occubitu tendit, ut in febribus pestilentialibus a viris gra. vissimis observatum esse comperimus, Si multum nigrae substantiae sit in fundo detr eti sanguinis, homoque febri laborat , magnam exustionem humorum , morbique vehementiam indicat: Si non febricitat, atro h umore vexari, certo indicio esse solet . Sanguis, qui in quamdam crustam fere coraceam, colo Asque seVi liquati coalescit, ut plurimum

159쪽

rimum rheumaticas assectiones , sed praesertim acutos lateris dolores comitatur , unde crustae pleuriticae nomen adepta est: haec vero nota non adeo constans , veraque est, ut a vulgi hominibus habetur ; cum in corpore sano aliquando

appareat ; in ipsaque pleuriti de , modo sub prin cipio , modo in ipso morbi augmento penitus deficiat, si sanguini nuper detracto pinguedo permixta videatur, in obesis acute febricitantibus, pinguedinem solvi ; in tabidis, humores omnes indicat liquesci . Si sanguis pallidus sit , nimisque Serosus , qui a solidorum tono deperdito , fuidorumque spiritu evaporato ut plurimum oritur, cachexiae,& impendentis hydropis indicium est: praesertim

si copiose , nimisque diu aperta alVus praecesserit , aut sanguis Sine modo ex ore, ex utero,

aut haemorrhoidibus fluxerit. Sanguis, si adeo rubicurdus sit, & purpureus, ut ad colorem trachelii indici , sive foris Cardinalitii proxime accedat , seroque pauco permixtus sit, aeger de vita periclitatur r ut Stimon Pauli, cum aliis gravissimis viris , saepe

expertus fuit.

Quid plura λ vermines eum sanguine in gyrum gi , & pioieorum varia indole , & natura, V rias

160쪽

rias multiplicesque aegritudines , & vitae discrimῖ- Da facere, multi quondam , & viri alioquin sapientissimi , contenderunt, ob fraudem scilicet, versip'llemque induatriam circulatorum homi- mim , in errorem delapsi et isti enim positam sanguinis nuper eliciti guttulam intra opticum

tubum , astantibus conspiciendam , & contemplandam eYhibebant, qui cum turbam vermiculorum in ea , tamquam in vastissimo lacu innatatium conspicerent , in admirationem rapti , eos morbi causas veras, δc legitimas esse pro aris , & focis contendebant: non Vero Sanguinem , sed putreliquamen . quod miro artificio intra ipsum tubum contegebant, bonis hominibus versuti, & callidi inspiciendum offerebant : Sed tandem , detecta fraude, error evanuit; iamque nullus, vel vulgi Medicus est, qui talia figmenta credat. Plura tamen , nec falsa quidem, nec parvi momenti esse, quae a sanguinis indole, & qualitate desumi possent , diiudico ; sed cum mihi praecipua lateant, altioraque sint , quam ut mei mediocritate ingenii percipere possim , studio veperscrutari, viris doctrina , & ingenio praeditis suadeo , ut publicae utilitatis causa pericula

tentare, ipsis cura sit. Et ne modo ignota, Scobscura me frustra immorentur , ad notiora ,

clarioraque progrediar.

SEARCH

MENU NAVIGATION