Ars praesagiendi de exitu aegrotantium : praesertim in acutis

발행: 1795년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

esse , ut 1iquida resolvat, & ' dissipet , humo.rumve inutilium separationem impediat, minuat,

aut retardet. saliva multa circa diem undecimum variola, ium profluens salutem certam pollicetur ; nam eo die ut plurimum corpus aegrotantis squama undique tegitur, praesertim in Variolis confluen. tibus, quae omnium periculosiores sunt , itaque balivatione multa accedente , quod propter occlusos meatus perspirare non potest , per sputum utiliter effunditur: aliter in sanguinem remeans eumque facile corrumpens, nervosque irritans , causa mortis es Se solet . Salivae sputo muci sputum proximum est; huic ergo quoque disquisitio nostra debetur , ut ex eodem opportuna praesagia petamus . Sputum, quod tussi ejicitur, &quo de nobio modo sermo est , saliva aliquanto crassius apparet, glutinisque instar, ovique albuminis muco. sum est; modoque album, modo viride , modo favum , modo rufum est; mim sanguine , nu Iairure permixtum apparet; alias salsum , & anabrum, alias sub dulce gustatu est ; jam saetidum.

iam in odorum est; modoque facile, & copiose, modo parce, & difficulter fluit ; modoque his , odoque aliis potia insignitur, pro quaIitate Vbeeli

142쪽

delicet , & quantitate materiae, quae sputi , morbique causa est. Destillat ex capite humor , qui si intra fauces, Se asperae arteriae limina continetur , sputum porro , sed cum tussicula', levique raucedi. ne movet ; si vero ulterius progrediatur, ipsosque pulmones infestet , febrem , tussim , aliquamque spirandi difficultatem facit, quae nisi excre

dragesimum quiescant , pulmones ad anhelatio nem , quam Asthma Graegi appellant , vel ad

tabem disponunt et ut constanti aegrorum eventu comprobatum comperimus.

Sputum tenue cum tussi frequenti , & molesta humores ad pectus fluentes incoctos esse ;crassum , sed difficile excreatu , concoqui; si vero facile , levique tussi eiiciatur , natura eos jam concoxisse significat . Sputum copiosum . & viscidum multitudinem humorum denotat ; quod si facile excernatur morbum longum , sed per eum sanatum iri , ostendit. Sputum spumosum a pectoris cavo venit , avisci do videlicet humore , aestu nimio pulmonum rarefacto , aerique intime permixto et quod Φicet aeger eopiose excernat in magna pectoris infam

143쪽

is flammatione Inutile omnino esse praedicendum est; nihil enim morbi tollit, aut minuit. Sputum cum tussi sine dolore a pulmone oriatur, quod cum paucis nervis praeditum sit, in.

dolorium fere est; quod vero cum tussi, molestoque dolore excreatur , a pleura , a membrana videlicet pulmones subcingente oritur , quae cum

multis nervis praedita sit , caussa molesti doloris

est .

Sputa rotunda , & instar parvae grandinis globosa, licet sine febre diu proliciantur, hominem ad phthisina tendere annuntiant; ut Alpinus saepius se vidisse testatur et ipseque Galenus jam prius viderat in adolescente , qui nullis auxiliis phthisini declinare potuit. Sputum quoque acre , salsum , & subdulce. si cum tussi diu homines infestet , ad tabem ide- ducit ; quoniam acris humor, qui in pulmones assiduo destillat , iussique vexat , eos tandem rumpit , erodit, & exedit . Nihil omnino spuere in morbis peetoris cum dolore, tussi, febri, spirandique dissicultate exi.

tiale est: quod enim intus remanet, aut suffocat regrum , aut in sphacetum propellit. Sputum in morbis pectoris , varium , morbi longitudinem denuntiat ; viride vero, nigrum silavum, & aeruginosum, breve , & cum periculo

144쪽

2 lo morbum ostendit i a bile enim Vel atra , vel flava, vel alio putrescente humore in pulmontes

recepto morbus oritur, qui intra quartum, & de. cimum diem aegrum occidere solet. Sputum adeo tenax , & Viscidum , ut nullis artis auxiliis , neque Ope naturae Screari possit, exi tium minatur; nimis enim tenaciter pulmonum, meatibus i ahaerens , viam respirationis obstruit, steriorem facit , aegrumque facile in ano gorem , & suffocationem agit. Sputum , quod jam fluere caeperat , si nulla de causa Supprimatur, Summe periculosum est ;id enim fieri solet, aut propter nimiam aegri imbecillitatem , aut propter grandem humorum c piam , & tenacitatem, quae vias respirationis occludendo , spiritum elidunt; aut aegri pessime anguntur, donec iterum Sputum educatur. Omne sputum foetidum , grave que olens cum

Nippocrate Galetrus damnat ; & merito, quoniam ab humoribus intus putrescentibus ipsum

stetere, certum CSt.

In biliosis pectoris inflammationibus sputam ulta , alba , & pituitosa semper inutilia, non raro perniciosa sunt , ut vidit Alpinus in pleuriti de pestilentiali Bassani grassante ; & ratio est, quia nihil humoris inflammationem facientis

per ea repurgatur.

145쪽

Τ23 Sputum nigrum lethale est, ab incendio enim pulmonum Venit, Vel a putrida eorum dissolutione. Sed sputum nigrum saepe ipse vidi , quin

aeger moreretur; nam nigredo non a morbi indule, sed a nigro fumo in pulmones recepto , qui in ipsis haerebat, oriebatur : quod in typoth et

frequenter accidere solet .

Sputum , quod tussim , febrem - & dolore iv sedat , spiritusque dissicultatem tollit , aut minuit , bonum est ; vacuari enim per id morbi

materies Videtur : quod Vero neque tussim, neque dolorem levat , neque febrem , neque Spirandi dissicultatem minuit, malum est; quoniam materies, quae morbum fovet, intus remanet; pessimum vero est , si ab eo sumptomata incre-ScUΠt , graviusque aegrotantem offendunt , quia tum inflammatio in suppurationem tendit , quae semper plena metus , & periculi est, nam gangraena , aut sphacelo terminari plerumque solet. Sputum multo sanguine mi aetum a Vase in pulmonibus rupto proficiscens , periculosum est ;nam si diu manare pergat , aut frequenter reve

latur , aegrum ad phthisim pronum facit; Si vero prompte siniatur , potest ei contingere secunda Valetudo: Si vero sputum sanguineum a VaSein pulmonibus eroso oriatur , pestiferum est; Intus

146쪽

I 26

intus enim ulcus insanabile fit; sed tum cum san. guine mixtum pus emittitur . Si a sputo sanguinis puris sputum sequatur,

tabes tandem aegram Occidit, ut pulchre Hippocrates monuit ; exulceratis enim pulmonibus f

bris assidua succedit, quae corpus sen Sim extenuans, certam aegris perniciem affert. Si in tabe. sputum rettineatur , aut gravis in eo odor incipiat , aeger cito moritur hoc

enim pulmones iam putrefieri ; illud exilissima,

esse vitae reliquias , denotat. Si post inflammationem pectoris sputum pure mixtum excernatar , Suppuratio in pulmonibus est ; a qua si intra quadragesimum diem non repurgatur, inveteraScente malo , aeger intra annum tabe consumi Solet . Tandem, ut finem faciam , scire licet, sputa salutem promittere , Si bonae indolis sint, si ab ias nimirum , quae in Statu integrae valetudinis e creantur , vix recedunt; si facile & sine febre secernantur ; si brevi interposito temporis spa.tio incipiant , & desi Rant ; si vires aegri non frangant ; si symptomata aliqua , ut febrem , tussim, dolorem , spirandique dissicultatem. aut tollant, aut minuant , SputR Vero, quae peSSimae indolis sunt, sava videlicet, & rasti, aerugino. ra, livid , digrδ, ελnguinea , S lsa, acida, sub

147쪽

eta dulcia, purulenta , finis da, nihil levantia, & quae

retinentur Sine causa , & qua eXcernuntur cum dissicultate, & quae vires aegri resolvunt, & quae morbi symptomata augeat , nullae saluti. Opem ostendRAt , anguinis profluvia in acutis non raro acci R.

re solent, modo enim sanguis e naribus sponte profuit; modo vomitu ex ore ejicitur; modo cum tussi ex imo pectore venit ; frequenter in feminis ex utero , & in viris ex haemorrhoidibus dimanat, & in utrisque ex alvo aut Purus, aut mixtus Decibus exit.

Age iam vi leamus , quid horum unusquisque suxus designat, & ab haemorragia sive a sanguiris fluxu e n ribus, qui omnium in acutis frequeatior est, dicere incipiam . signa, quae sanguinem e naribus fluxurum an runtiant , eumque praecedunt , ut I plurimum este solent, febris ardens , continua , infaminatoria ; temporis anni constitutio verna , aut aestiva, aegri temperamentum calidum , atque sangui neum ; iatas adoleicenti ae proxima; capitis grave

q. XXIV. A sanguinis prψuviis prasagia.

148쪽

do, & dolor: colli tensio; temporum pulsatio σoculorum caligo , rubor , aut splendor quidam& fulgor circa eos obversans ; totius faciei, sed praecipue genarum, & darium rubescentia ; narium quoque pruritus , & frequens ad eas digitorum appulsus; hypochondriorum tandem tensio sine sensu doloris , &cum levi spirandi dissi- euitate e qui byis indiciis, si pulsus accedat dicro tus , seu digitum bis feriens , quem in multis

aegris suae curae commissis Saepe se observasse

memorat Solanus in Hispania olim Medicus praestantissimus , unusquisque Medicorum poterit , animi absque ulla haesitatione, impendentem hae morragiam praedicere , & vaticinari. Si sanguis e naribus large . copioseque desuat in aeutis , bono indicio est ; tollit enim ut plurimum surditatem , minuit capitis dolores sedat delirium , somnum conciliat, febrisque calorem temperat : quoniam oscillantium solidorum crispaturas mulcet , & circulantium fluidorum impetum remoratur, & coercet; ut Hippocrates observavit in Metone, & aliis, qui tantum copioso sanguinis fluxu e naribus sanati fuere . Si vero sanguis e naribus tanta copia effer 'tur , ut vires collabentur , extrema perfrigeant,

vultusque pallidus, & lividus fiat, jamque animi destitutiones accedant, mortis proximae praesagur

149쪽

aetus esti deficIt enim cordi a sanguinis inopia impulsus ille , seu actionis motus, unde vires vitie redintegrantur , ut diu di longeque main

Itaque non quicumque sanguinis fluxus laudent meretur, Spemque bonae valetudinis facit , sed ille tantum, qui morbum infringit, quin aegrum prosternat : qui vero aegrum imbecillem facit , quin morbum minuat, damnandus , timendusque est ε quoniam segrum nimia profusione inte sicere quoque potest : itaque nimis copiosum sanguinis fluxum opportunis auxiliis compescere oportet, exemplo Galeni , qui eum compesctait in iuvene romano , in quo iam sanguis ad quinque fere libras largiter prosuYerat. Modicus sanguis , ac stillatim per interva laex naribus decidens in febribus acutis, & ardentibus semper exitii indicium est ; praesertim si ipse sanguis niger , & craSSus appareat, reliqUaque symptomata mala sint; infirmitatem enim virium maximam denotat, humorumque circumeuntium corruptionem , & malignitatem : ut Obse vavit Hippocrates in Philisco , Epamenone , dc Sileno, qui mortem obierunt, & sanguis quar 'ta, & quinta die e naribus stillavit. Ipsae quoque sanguinis stillae peius eventum nuntiant, quo saepius redeunt ; saepe enim hac

VI a

150쪽

I Io

via natura tentat morbum solvere ; sed irrite tentat; omnis autem irrita naturae contentio . cum magnas perturbationes faciat , Vires corporis frangit, itaque morbi periculum auget , no

minuit; exitiumque, non vitam pollicetur. Non solum ab haemorragia , a vomitu quoque sanguinis varium aegrotantibus periculum instat. Si enim sanguis gomitu purus, copiosus, & rutilans eiiciatur, vas aliquod intus apertum, dis ruptumque esse denotat, quod nimia profusione exhaurit e hominem potest: si mixtus atro humo. re sit , neque adeo copiose fluat, ex tecore ab acri bile affecto oriri solet , qui si sine febre sit, non adeo perniciosus est ; cum febre vero pestiferus , ob internam videlicet visceris Orruptionem, quae brevi aegrum e vivis tollit. Sanguinis , qui sputo ejicitur , Varius quoque exitus est , Si enim Sine tussi sit , solaque levi palati titillatione modice fuat, levi

ter terrere nos debet ; vel enim a capite in os delabitur, quod innoxium est; vel circa fauces vitium leve tantum est . Caeterum, qui validatus si expellitur, si spumans rutilansque sit, cum a pulmonibus, imoque a pectore veniat , disrupicisci licet aliquo ex maximis vase , timore plenus est; si enim copiose , ct ubertim vomitu quasi quodam erumpat, aut eaetinguere exinanitione ;

SEARCH

MENU NAVIGATION