Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIII. α 63

est species, et pinguia solia , nervis secundum longitudinem discurrentibus insignia Τernae ejus radices tuSae , atque ex aqua devoratae eXStinguunt febreS, ac Venerem excitant , praecipue si aliis medicinis servidioribus , veneremque excitantibuS adjungantur

De TLALTEZIUIra, seu Fructu terrestri Folia sunt noStratis Trassi, granaque edulia radicibus adhaerescentia, ac tota, ut opinor, Planta nostrae aut eadem, aut congener. Utuntur granuliS a radice propendentibus, quae dulcia Sunt, et gustui grata, famiS tempore, nec quidquam aliud novi, quod ad uSum Spectet.

Radicem landit fibratam, raphani forma, et ex hac ramos laeveS, tereteS , Virore tinctos diluto, ac sex dodram tes longos, in eisque folia Amygdali, oblonga , tenuia , luteumque florem , ex quo generatur semen Malvae simile; nec ullum ejus usum adhuc accepi.

272쪽

α64 HISTOR. PLANTARUM

De TEXCA L mTL , Seu Vulpe Saxorum. Caules profert arundineos, et in eis longa solia, nervosaque. Radix cocta eStur. NaScitur in collibus calidarum regionum, ac montium faucibus.

De TEX ITTETIC , Seu medicina frigida saxorum.

Radicibus innititur . I giS, Crassis, et Candentibus, equibus profert caules tenues , et geniculatOS , et in eis solia Amygdali, longa, et angusta, flores CoccineOS, modi cos , et vasa oblonga, quibus Semen includitur. Sapor est dulcis, ac nonnihil acris : temperies ordine Secundo calida. Radices lusae, atque impOSitae tumores praeter naturam coequunt, et maturant. rumpuntque. Nascitur juxta Saxa, un

De TZopILOXIMITE, seu Planta avis, quam Auram vocant. Arbor est magna, soliis Verbasci, et odore Chamaeactes, gravi. Sicca, adStringeniique ConStat natura , et nonnihil calenti. Flores fert albos, et oblongos, unde fiunt acini ponticis nucibus paene pares, racematim dependentes. Curat ulcera, et ideo Palancapalli a plerisque vocitatur.

273쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIII. 26s

CAPUT CVII.

De TE ITZILIN, seu Spinifera Planta. Herba est radici innixa craSSae, longae, fibrataeque, ex qua mittit caules tenueS, et volubileS, multis implexos capreolis , et in eis folia Vitis nigrae, sed interventis oblique procedentibus, acinoSque racematim dependentes e caulibus, ac fructus alios spinoSOS , a quibus SumSit nomen , eXanthe mata , Si attrectentur, eXcitantes. Est et alia hujus Herbae species, Sed soliis Sinuosis, ac paene vitigineis, fructu oblongo, eduli, ViribuS cucumeriS, atque Sapore.

CAPUT CVIII.

Herba est Mechoacanensis, foliis constans longis , et angustis , SurculoSiS , capillatisqtie radicibus, unde nomen Τ1s1RυQUA enim sili narium Mechoacanensibus Sunt) unde prodeunt caules sesquidodrantales rubrique , et flosculis vasculis oblongis contentis referti. Tusa haec Herba, atque imposita lateris dolores solvere dicitur, inspersa vero, aut illita dorso ex aqua frigora febrium pellere.

274쪽

266 HISTOR. PLANTARUM

CAPUT CIX.

De TISIR VA altera.

Radicibus constat fibris similibus, unde prodeunt caules triangulares , et geniculati, folia vero Graminis , angusta, et praelonga. Ad Juncorum genu S videtur pertinere. Tuba tota, atque devorata continet diarrhoeas. Nascitur in frigidis , montosisque locis, aut temperatis Tacambari.

Herbula est radici inniXa tenui, surculo simili, sibrataeque , Unde profert breves cauliculos, stipatos soliolis Lini, longiusculis , et impense angustis , ac rubeis flosculis. Tufa haec , et illita pectori , ventrique pellit frigora , et ab eis suscitatos curat dolores. Provenit in temperatis Tacambari, aliisque frigidioribus quibusdam locis provinciae Mechoacanensis.

Herba est radici insistens simili vocatae a Mexicanis M- camae , minoribu S quibuSdam aliis appendentibus, candidisque ; ex his profertur cauli S eXSaturato Virore tinctus, teres , laevis, Sesquidodrantem longus , foliaque amygdalinis

275쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIII. 26

paulo majora, flores candentes, ac fructus in SummiS Caulibus Siliquastro Indico similes , referti lanugine , Semineque, ut pleraeque aliae hujus Siliquae Solent. RadiX est tenera, acris , et amara , calidaque , et Sicca Ordine tertio. TUSa, atque imposita medetur praeter naturam tumoribu S , ac praecipue strumis. Nascitur in frigidis Tacambari provinciae MechoacanenSis.

Ηerba est humilis, crassa, et fibrata radice, Ocyminis, sed minime serratis foliis, floribus parvis, luteiS, et obr tundis circa postremoS ramoS. ContuSae radices, devorataeque unciae unius mensura luem gallicam exterminare dicuntur , neCnon pannoS , CeterOSque tumoreS, et pectoris dolorem lenire, Si oleum , cui sint infrixae , illinatur. Nascitur in locis temperatis Tacambari.

Herba est praedictae similis, sed radice contorta, ac coccineis floribus , obrotundi8que , et coriano , priu8quam hient, magnitudine, et forma similibus. Radix tusa , et illita corpori febrem exstinguit. Nascitur Tacambari provin-

276쪽

2 68 HISTOR. PLANTARUM

ciae Mechoacanensis , humilibus , aut editis locis.

Radice firmatur raphano simili, e qua prodeunt rami reserti foliis Menthae , serratis. Sumtus decocti corticum ejus medetur dysenteriis. Nascitur Mechoacani editis , humilibusque lociS.

De GuPAETI , seu lubrica medicina. Herbula est Mechoacanensis, radicis tuberoSae, et fibratae. Cum ramis lusa morbis pectoris, ventriSque imposita Subvenit.

De P X IIVA , seu medicina fluxum cohibente. Uerba etiam est Mechoacanensis, lutea, per terram Sparsa , foliis parvis , radicibus multis , ae tenuibus, et quae vi deatur ad Adianti genera pertinere. Dolori ventris illita opitulatur perunctis alvo , ac dorSO.

277쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIII.

Uerba est radici insistens Surculosae , eX qua proseruntur rami tenues, et in eiS solia Persici, latiora , et breviora, mollia, et tenuia, flores lutei, parvi, fructuS acinoSus, racematim dependens, ex quo paratur unguentum additis oleo, Sapone , Cera , melle , Saccharo , OVisque , quod ulceribus antiquis egregie medetur. Succus autem foliorum morbidis oculis fert opem. Nascitur in frigidis Mechoacani regionibus, et pro olere estur; frigida, Siccaque natura conStat, et videtur ad Solani genera pertinere.

CAPUT CXVIII.

Radicem fundit crassam, teneram, et sibratam, et eX ea caules multos, et tenues, folia magna, cordis figura, flores , fructumque oblongum, refertum semine. Radix est amara, Odora , calidaque , et Sicca Ordine tertio. Tusa, admotaque, aut devorata dolores sedat, dissipat praeter naturam tumoreS, satum discutit, et adstringit laxa. Nascitur in calidis locis Lon longe a Tacambaro.

278쪽

HISTOR. PLANTARUM

CAPUT CXIX.

De altera TZ CUREM.

Radici innititur altera Τ1UCURENI magnae, et Surculosae , intus e candido pallescenti, eX qua fundit caules volu biles , tenues , et pen intervalla geniculatos , folia vero hastarum ferreis mucronibus Similia. Radix eSt impense amara, odora, calidaque, et Sicca Ordine tertio , et paulisper adstringens , tumoreS diScutienS, ulcera , et dySenterias curans , et dolores Sedans haud aliter , ae praecedens , cui hanc eSSe congenerem conjectari potest, cum forma, et viribus valde conveniant.

CAPUT CXX.

De TZAΗVEMDENI, seu Filipendula Mechoacanica. Radices sunt illis nostratis Oenanthes similes, sed paulo majores, et sbris refertae, quinae, Senae ve inter SeSe conneXae , e quarum Singulis unicus prodit caulis resertus foliis angustis, et longis, floribus circa medium luteis, in ambitu vero purpuraScentibus. RadiX pallis vocati Saporem reseri , calidaque est, et Sicca ordine qUarto natura, ac non nihil amara. Scabiem illitam unt tollere, et pustulis ortis a lue gallica mederi, flatum discutere, pellere frigus, sudoreS evocare, calefacere membra refrigerata, et pectoris

279쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIII. 27 i

assectionibus conferre. Subtiles partes sortitur , unde quivis possit facile alios permultos divinare usus a me ob temporis angustiam minime Singulatitu enarratOS , enarrandos tamen aliquando, si vita Numine propitio suppeterit. Nascitur in frigidis Mechoacanensibus, quale eSi Parcuarum.

CAPUT CXXI.

De TLANETHUATE , Seu radicibus. Radicem mittit similem raphano, et ex ea solia Persici , mollia , serrataque, Sed latiora, caulem sex cubitos longum, et in eo eX luteo purpurascentem florem. Calida constat natura, infuSaque discutit flatum, et alvi inflammationem ortam e flatu tollit.

CAPUT CXXII.

De ramis, Planta Mechoacanica. Arbor est rara folia pro serens, Limonis , ni minora essent, foliis similia. Radix est amara, calidaque, cujus teneriores Surculi immisSi auribus medentur surdit ti. Provenit apud MechoacanenS .

CAPUT CXXIII.

De TEP PATLI, seu ferrea medicina. Herba est tres cubitos longa, radici insistens transver-

280쪽

HISTOR. PLANTARUM

Sae, et fibratae , e qua prodeunt cauleS geniculati, tres cubitos longi, et in his saligna folia , ac floS exilis, et albus. Lacte manant folia, geniculique, si confringantur, recentibus plagis aptissimo. Nascitur Mi0tepeci editis , ac planis locis.

De T REPEN , seu Herba amica senibus. Herba est sex dodrantes longa, Marrubio similis, radicibus surculosis, foliis argenteis, MenthaStro, aut Marrubio similibus, odoriSque, quorum inSeSSus, aut SuffitUS medetur diarrhoeis, potio Vero tussi. Sunt, qui permisceant hujus Plantae Succum potioni, quam vocant Atolli. Nascitur in calidis Mechoacanensibus , et campestribus locis.

CAPUT CXXV.

De mmmEEZGUA , Seu oculis nigri Sciuri. Genus est Volubilis , folia ferens ampla, Mali Medicae forma. Adnascitur summiS Arboribus , et emissis deorsum ramis in terram usque deScendit. 'unt radicis cortice unius unciae pondere tuSO , atque devorato multa ante oculos obversari phantasmata , mutiplices imagines, ac monstrificas rerum figuras, detegique furem , si quid piam rei familiaris subrreptum sit ; dysenterias adstringi , ac dolores a morbo gallico ortos sedari. Nascitur

SEARCH

MENU NAVIGATION