Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XIX.

De TLALΜECA CHIra , seu humili fune. Radicem agit longam , digiti crassitudine, ac CraSSO cortice vestitam , firmamque, et flores candenteS roSae magnitudine, aut majores ; folia vero cordis figura, et mediocria, hispidaque , et inferne subalbida. Radix est nonnihil ama-ira, etsi deinde videatur subdulcis; calefacitque, et exsiccat ordine secundo. Floret Julio. Radix resoluta eX aqua, et unciae unius pondere epota quotidie, medetur inflationibus. Nascitur juxta montium cacumina, aut aquarum fluenta regionis Tepexicensis.

De TLALMANANTZm, seu matre humili.

Allatus est ad nos ramus e Tepexicensibus , Manantetin apud eos nuncupatus, adeo Similis Nantetix0coti, de qua suo loco dictum est, forma, et temperie, ut ni folia essent minora, idem prorsus videretur. Cujus tamen rei, ut, si quid piam esset inter eas plantas disserentiae, non lateret Lectores, admonendos illos putavimus.. Nascitur in agro Tepexicensi.

302쪽

CAPUT VI.

De TE CAram , seu Volubili sarva. Radicem agit similem Camoti, superne nonnihil palle- Scentem , et intuS Viridem, non sine aliis surculo similibus; unde profert caules, et in eis folia tenuia , et sinuosa, flores Vero exiles, et luteos. Radix eSt odore gravi, Salivosaque, ac frigida, et humenti natura. Febribus dicitur mederi Semunciae pondere devorata. Nascitur Tepexici.

CAPUT VII.

Herba est radices fundens multas Asphodelo Similes, mobles , albas , et plenas Succo , et a quibuSdam velut funiculis propendentes, unde prodeunt cauleS teneri, aliquantisper rubescentes , ornati soliis longis , angustisque, hirsutis, et subalbescentibus, floribus vero, ut reserunt, ex viridi in colorem tendentibus cyaneum. Videtur Satyrionum species. Radix sortitur partes acres, calidasque, et SiccaS Ordine tertio, quanquam frigidis aliis, humidisque 'permiStas. Medetur Struinis , inflationibusque applicata. Nascitur in planis, editisque locis agri TepexicenSis.

303쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XIX.

De TANA CHITE, seu Flore Pellati parvi. Arbor est magna, soliis ornata oblongis, parvis, Ocymo similibus , floribusque luteis, parvis, et oblongis. Cortex radicis, qui nonnihil ruber CSt, resolutuS ex aqua, et semunciae pondere potatuS purgat pituitam. Amarus est idem, et lubricus, caliduSque, et Siccus ordine tertio. NaScitur juxta flumina , et colles agri Tepexicensis.

Arbor est soliis salignis constans, sed latioribus, frigida, siccaque, et adStringenti radice, et erysipelatis utili, si cum aliis Plantis ejusdem temperiei misceatur. Nascitur in agro Tepexicensi.

De TLA ATLI, seu dentium medicina. Herba est solia serens Cucurbitae, vitigineave. Radix est frigida, Siccaque, et adStringentis Saporis. Liquor Stillans ab incisis soliis applicitus curat dentium dolorem: radiX vero recenter enixis mulieribus dicitur mederi. Nascitur Te- exici.

304쪽

HISTOR. PLANTARUM

CAPUT XI.

De rasN LTAIN, seu c0nt0rtis crinibus.' Radices profert ustulatas externe, intra Vero candentes, raphani forma , sed longe brevioreS , neque adeo gracileScentes juxta extrema ; unde prodeunt caules lignosi, dodrantales, ornati foliis Olivae, sed longe anguStioribus, et minoribus. Radix est dulcis, ac gustu grata , frigida , et humida temperie , aut temperate calenti. NaScitur Tepat ecae temperatis in collibus, floris , ae fructUS , ut narrant, eXPers.

Herbula est foliis Lini , longiusculis, et angustis, parvisque , in collibus, campestribUSque Tepexicensibus emicans, floribus parvis, et candentibus, et radice prolixa, et tenui. Frigida , et humida temperie constat, et puerorum se-hres devorata sedat, aux infantium ori ex gossypino vellere instillata.

CAPUT XIII.

De TEO COTL , seu Prun0 Dei. Arbor est ad Prunorum Indicarum SpecieS pertinens, ac Ocymi proserens folia. Radix est frigida , sicca , et ad-

305쪽

297 NOVAE HISPAN. LIBER XIX.

stringens. Nascitur apud Tepexicenses.

CAPUT XIV.

De Trino MCwTL, seu Flore humilis Pinus Tepexioensi Herba est radices fundens contortis funiculis similes; unde proferuntur caules , et in eis folia Lini, longa, par va , et angusta , ac Semen I hlaspi, cujuS Species videtur. Radix , quae dulcis est , calida, humidaque, et pectoris amica tussi medetur. Nascitur in collibus Tepexicensibus.

Radicem fundit longam , et tenuem , folia Ocymi, sed circinata. Radix eSt dulcis, medeturque unciae uniuS mensura devorata his , qui febrem patiuntur. i

CAPUT XVI.

De TLACACEHU TLI, seu sabello Tepexicensi. Radicem fundit longam , et tenuem , .sbratamque, -lia longa, et angusta, et flores luteos. Saporis videtur, et odoris expers , frigidaeque , et humidae temperiei. Curat tumores praeter naturam , alio nempe repulsis humoribus.

306쪽

CAPUT XVII.

De TE UZ- IZPATII, seu medicina plumbi combusti.

Frutex est foliis constans Veronicae , orbicularibus, hi spidisque, ac Velut corrugatis in granula, et asse vulgari minora. Cortex radicis flavuS eSt, cor vero candidum : Sapor aliquantisper dulcis et salivosus. Flores cessantibus imbribus profert , qui lutei sunt , ac modici. Radix semunciae pondere ex aqua epota medetur ictero , dysenteriaeque. Nascitur apud Mistecam inferiorem.

Herba est Urticae constans foliis , sed per intervalla quinis, et floribus coccineiS , magnis. Radix resinΟSum prae fert saporem , caloremque , et Siccitatem Ordine Secundo. Dulcis est, et Succo manans. Munt convulsioni mederi, si binae radices, quae pendeant uncias circiter duas , devorentur ex aqua , illinanturque, et doloreS capitis Sedare. Nascitur locis temperatis Acat ni Mistecae inferioris.

CAPUT XIX. De TLAXU ALIZPATLI.

Radices profert Herba haec fibris similes, intus candi-

307쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XIX. 299

das, extra nigras, unde prodeunt caules per terram Serpem tes, ornati foliis Gramini similibus , sed valde longioribus, tenuioribusque, et nullis floribus. RadiX eSi subdulcis, et L nonnullius caloris. Radices, ac folia tuSa Semunciae ponde- :re , devorataque , aut illita medentur alvi, et pectoris doloribus. Nascitur in temperatis collibus Mistecae inferioris, ubi vocatur Tuhic Aliam Herbam huic valde similem vidimus apud Huaxacenses Sed ASphodeli insistentem radicibus , et nuncupatam ab indigeniS Tulcacaoati , quam ebant mederi febribus, punctis , et cuivis alii aegritudini or

Radicibus insistit longis , tenuibu Sque, et Surculis Similibus , unde oriuntur cauleS tenueS, tereteS, et volubileS, ac, in eis folia Mali Punicae , terna , per intervalla. Medentur: radices dysentericiS Semunciae devoratae pondere. Nascitur in calidis , planisque Mistecae inferioris locis circa fluminum, aut rivorum littora, necnon Telesiae, ubi aiunt Sudore evocato drachmarum trium pondere lenire dolores. 7

CAPUT XXI.

De TECOLOPATLI, Seu radice Scorpii.

Herba est radices fundens pollicare , longas, solia Ur-

TOM. III.

308쪽

30Οlicae , subalbeScentia, hirsuta , ae Scissa per ambitum , et , coccineos flosculos. Radix est nonnihil amara. Curat tumores, ac alvi inflationes Semunciae pondere devorata matuti- , no, illitaque. Nascitur in calidis collibus Mistecae inferioris. .

CAPUT XXII.

De TLAELPATLI, Seu medicina 6sentericorum.

Herba est radici adhaerens longae , digitalis crassitudinis , unde proferuntur cauleS multi, tenueSque, et Spithamana fere longi, reserti Veronicae foliis , obrotundis , Serratis , parvis , et fructu piperi longo simili , sed digiti transversi crassitudine. Radix eSi frigida , siccaque, et impense adStringens. Eadem semunciae pondere trita , atque devora ta coercet dysenterias, et quidquid nimium fluxile est, et egens adStrictione ; ulceribusque medetur. Nascitur juxta flumina calentibus in locis Misteoae inferioris.

CAPUT XXIII.

De TLATTA ISPANI, Seu tussis medicina.

Herba est folia ferens parva, et oblonga, ObtuSa, ori-gano similia, et florem nullum. Curat catharrum radix illita pectori, et nonnihil Succi ejus gutturi intrinSecus admotum, sed minime devoratum, ter, quater ve SinguliS quibusque diebuS. Amara enim est , et Subdulcis , calidaque , ut Vide-

309쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XIX. 30 I

tur, Siccaque tertio gradu natura. Nascitur in collibus temperatis Misi eoae in serioris.

CAPUT XXIV.

Herbula est tenui insistens radici , unde Oriuntur caules, et in eis folia origant. Frigida videtur , humidaque, et saporis alicujus insignis expers , et tamen ventris dolorem sedare ajunt , mederique ei, qui e terrore, ex quo perterritus sit, Sensim contabescat, Si ejus Sui iratur vapore; ita enim inquiunt Sudore excitato sanitati restitui : adversus dolorem alvi conferre praedicant folia Semunciae mensuratusa, atque devorata. NaScitur in temperatis , atque campestribus locis agri Acatlanensis.

CAPUT XXU.

De TLA TEGUILIZPATLI Acatlanensi prima. Herba est radicibus adhaerens parvis, atque capillatis, unde proseruntur cauleS tenues, teretes , laeves , et nitidi, ornati soliis longis, et angustis, modicis, sed Dracunculi forma , altera parte viridibus , altera argenteis, flore vero, fructu ve , ut audio, nullo. Sapor eSt velut amygdalarum amararum , aut nucleorum praecocium , temperies vero calida, siccaque gradu circiter Secundo. Videtur species ocopellat

310쪽

CAPUT XXVI. De TLA TEGUILIZPATLI Acattinensi Secunda.

j Radicibus insistit longis, et tenuibuS , unde proseri caules tenues , teretes, et SeSe convolventes Arboribus; soliatricuspidia , mediocriS magnitudinis , flores luteos, ac fructum orbicularium, vesicarum inStar. Sapor eSt dulcis, aevis pectori amica unde nomen), cujus aSperitates lenit, dolores tollit, et ceteras ejuS assectioneS magna eX parte curat. Nascitur in collibus temperatis Acatlani Mistecae inserioris.

De tertia TLA TEGUILIZPATLI Acatlanensi. Radici insistit unicae, tenui, et prolixae, unde eduntur caules, et in eis soliola Scammonii Serrata , et oblonga, fructus vero similis Harmeli, in quo includuntur Semina. Radix est dulcis, ac temperiei proxima. Curat morbos pectoris semunciae pondere quotidie ex aqua devorata, emollit enim ejus asperitates blanda , quam participat, natUra. Nascitur in temperatis, campestribusque Acatlani locis. Prori

SEARCH

MENU NAVIGATION