장음표시 사용
371쪽
videtur Species : nam praeter formam, quae illi adhuc dissimilis est, frigida , et Sali UOsa constat natura. Succus epotus mederi dicitur febribus , a que hepatis calidae distemperiei, necnon et Urinae , ac renum ardori: Semen autem tostum , ac bibitum Vomitum coercere. Nascitur in calidis Panu-
Herba est radici innixa raphani forma , et arenti , arundinaceave membrana Contectae, Sed geniculatae , et arundineas quadantentis imitanti, unde prodeunt solia Plantagini similia, sed longe majora. Editur radix panis loco cruda, coctave , iucundumque , Succo manans, nec omnino malum praebet alimentum. NaScitur Panues.
Radix est tenuis, et longa , caules quaternos dodrantes prolixi, folia Salicis similia , et subalbidi flores. Amara est, calidaque , et sicca ordine tertio; qtio sit, ut dolorem stomachi leniat, et tussientibus auXilietur pulvis ejus drachmae unius pondere eX aqua deVOrat HS. Na Scitur in temperatis, humidisque Uruasae Provinciae Mechoacanensis locis. Solent
372쪽
etiam gratia levandi doloris ventriculi terna solia matutino offerri, quemadmodum illa Cardui benedicti solent sistendi defluxus , atque aliorum non mediocrium uSuum gratia.
Olus est odorum , edule , et calidum ; Teucrion videtur , aut ejus Species, vocataeve Pimpinellae, aut Saxifragiae. Radix est longa , et tenuis , folia Laveris, aut Pimpi-nellae , et flos luteus in comae modum in caulibus per terram Sparsis. Nascitur in planis , humectisque locis, temperatisque Provinciae Mechoacanensis.
Radici insistit crassae , et contortae, binarum glandium asphodelinis similium , mollium , et resertarum SUCCO , ac velut Zaganaca valde lanuginosarum , fibratarumque, unde profert teretes caules , resertos lenta medulla, ornatosquefoliis hederaceis , et angulosis , ac florem album , et rotundum in pappos abeuntem. Radix est acris , Odoraque , Calefaciens , et exsiccans ordinis tertii temperie, ae partium Subtilium. Eadem tusa , et ventri applicata dicitur mederidiarrhoeis , ac suffitii procurare conceptionem; quo fit , ut
373쪽
Tingambat enses Phebuame vocent. Nascitur in frigidis collibus , planisque locis Provinciae Mechoacanensis.
De ATDPJRA CUR Arbor est solia ferens Mali Medicae, Sed minora , ac fores inter folia coacervatos , et candentes. Cortex stipitis amarus est, calefacienSque , et eXSicanS ordine Secundo, solia vero non adeo. Jus decocti foliorum medetur scabiei. Nascitur in frigidis collibus Provinciae Mechoacanensis.
Arbor est magna, folia serens Mali Medicae , sed ob- rotundiora , et breviora , flores pallenteS, ac fructum pruni magnitudine , dulcem , includentemque os, cujuS nucleus, qui nonnihil amarus, et acris est, redactus in pulverem, ac corrosis dentibus admotus morbum curat, sedatque dolorem. Videtur ad Tempixpiletili genus pertinere , quamvis fructus ejus non nucleum, sed semina includat intra se, et ideo depingendam non curavi
374쪽
Arbuscula est hominis altitudine, radice firmata surcu-IOSa , unde prodeunt stipites cavi , leves, et quadrati, Raphani ornati solds, sed crenata per ambitum , Serrae , aut VO-catae Dentariae in modum, floremque fert album , et fructum nullum. Sapor est amaru S, jucundu S odor , ac vis calefaCienS. Folia tusa, et applicata lienem absumunt , et ejus dolorem sedant. Nascitur apud Panucentes , ubi etiam vocatur a quibusdam sit auhecapalli.
Arbor est solia serens Odymi , Sed minora , et terna, ae florem, ut reserunt, nullum. Vis est frigida , siccaque; quamobrem narrant jus decocti foliorum epotatum mederi ulceribus, quae ex gallica lue solent evenire. Nascitur in collibus frigidis regionis MechoacanenSiS.
De APAREI A quarta , seu Planta lancinante , et Urticae
Radici innititur prolixae , tenui , contortae , et fibra
375쪽
tae , unde profert cauleS , et in eis folia Urticae similia , et circa SummaS Caulium partes terna grana , hirSuta , coriano paria forma , et magnitudine , et Sibi invicem cohaerescentia , ac flores candentes. Vis est frigida , Siccaque , ac repellens tumoreS praeter naturam , et febres exstinguens, si solia tusa applicentur , aut illinantur. Nascitur in temperatis Mechoacanensibus, Campestribus , aut montosis locis.
Radici insistit surculo simili, unde profert caulem rectum, brevem , teretemque, et in eo solia rara , longis pediculis appenSa, Ocymina, et circinata , et in summo flores orbiculares , Chamae melo simileS , e fulvo candeScentes, ac Semen aniso simile. Radi X corianum olet, calidaque, et sicca constat temperie. Eadem ex aqua resoluta, atque epotata dysentericis medetur , et his, qui quartanis circuitibus infestantur : jus decocti ejus confert cruribus oedemate affectis , si eo abluantur, praecipue adjuncta , de qua suo loco. Nascitur in frigidis regionibus Mechoacani.
Volubilis est proferens a radicibus surculosis, et longis
376쪽
stipites sarmentosOS, et in eis folia Hederae ; crenata per ambitum, flores vero , ac fructum Vitis. Radix est tenera,
glutinosaque , et frigidae naturae , sed altera ex his, quas siuequexquic , Seu lancinantes vocant Alexicani: quo fit, ut partibus calidis non videatur carere. Eadem radiX apposita dolores membrorum lenit, et ulceribus medetur. Nascitur. Cuzamallae calidis regionibuS.
CAPUT XV. De AOCACHOTLI Cuzamallae.
Volubilis est a magna quadam , et paene quadrata radice , caules proserenS tenues, et praelongos, ac per intervalla solia tenuia , capillis, capreolisve similia, et florem, ac fructum nullum. Valde amara est, et crurium Oe dematis, aliisque tumoribus dicitur mederi. Nascitur Cuzamallae inter
Herba est radicibus insistens porraceis similibus, unde proseruntur caules, et in eis folia Plantagini similia , et ner- , vos haud aliter secundum rectitudinem procedentes , sed molliora, flores vero lutei , ae Spicati, unde sunt vascula oblonga, et reserta Semine. Aquaticae Plantaginis speciem esse judices , nam et umbrosis locis, udisque exsultat,
377쪽
aut Allii, quod quidam recentioreS ursinum vocant. Radix frigidae videtur temperiet , et Peponum Saporem repraeSentat. Eadem dicitur mederi quartaniS drachmae unius pondere matutino aliquoties devorata.
De BALSAMO Provinciae Tolu. Audio in Provincia Tota euntibus ab urbe , quam vocant Nomen Dei, in Indicam Carthaginem occurrere Arbores mediocris magnitudinis , Pinuum generibus haud dissim les , foliis Siliquae , toto virentes anno, cultis in locis provenientes , et cortice tenero, ac tenui Vestitas, quae liquorem balsamum vocatum incisae effundant ad omnia, quibus conferre solet balsamum Indicum a nobis alias descriptum, aeque utile, aut praestantius. De aliis vero Balsami generibus dictum a nobis est inter Haitinas Plantas quantum per temporis angustiam licuit.
Arbor est magna , ramosaque, ae perpetuo Virens , Stipites proferens tectos fulva lanugine, folia vero , quae permodica eorum intervalla prodeunt, Limonis foliis , aut Cas siae fistularis similia, sed longiora, et inferne candentia.
378쪽
luteos flores, et fructum nisi tenuior, et aSperior esset, ac dulcis cortex) parem. Cortex, qui Calidus, et Siccus est ordine quarto , pulloque, et candido variat colore , redactus in farinam , ac devoratus ex aqua matutino duarum drachmarum pondere vacuat per Superna , atque inferna bilim , ac pituitam, lumbricosque , ac vermes , siqui forte in corpore sunt, pellit , egregiumque habetur ab indigenis pharmacum. Idem cortex permistus Axin, applicatusque post aures tollit earum dolorem : fructu S corteX, qui dulcis est, ac Cassiae medullam Sapore referenS , eodem modo, atque pondere devoratus purgat bilina, atque pituitam , alvum emollit, et
ventrem leniter solvit : Semen vero intra fructum contentum,
tritum, atque ex aqua devoratum placat febres. Idem tritus, et insuSus aquae, Si pecten ex ea aqua tingatur , capillos brevi instaurat , ac proliXam caesariem efficit: quae omnia mille patuere experimentis. Provenit juxta fluminum ripas agri Xicotepecensis, et Panucensis. Sunt, qui Zacaocoti vocent , necnon , qui CasSiam siStularem.
De CITIALYIHrura, seu Herba stellata.
Radicem tenuem, et fibratam fundit, et ex ea ramulos teretes, tenuesque, ornatos soliis multifidis , Artemisiae, unde evenit ei fortassis nomen ; Citulli enim Stella est Alexi-
379쪽
censibuS; flores Vero modicos , e candido purpuraSCenteS, et Semen exile, et album. Amaro Sapore ConStat , calida que natura. Redacta in farinam ulcera dilatat , ante tempus coalescentibus obsistit, et sordidam cutem extergit. Quin excalfacta solia, tusaque eum Sale , et reSOluta ex aqua morbis oculorum, auriumque dicuntur mederi. NaScitur in calidis, et humidis locis Provinciae Panucensis.
Radicem fundit surculosam , et inde caules breveS, te nites , teretesque , et in eiS solia Ocymi, serrata, et in summo capitula Stoechadi similia, ornata flosculis exilibus , ex albo colore in luteum tendentibus, et candido Semine. Vis est calens. Jus decocti ejus ad quartas hydropicis , cachecticisque medetur, si decem dierum spatio Semel quotidie potari consueScat: verum decenti regimine per id tempus uti opus erit. Nascitur in calidis, et campestribus locis regionis Pa cenSiS.
Haec eSt, quam Dioscorides Ptarmicam appellat, aut illi prorsuS congener, radicem enim libratam fundit, et ex ea
380쪽
cauliculos tenueS, tereteSque , ornatos soliis longiusculis, et angustis, olivae figura, et in Summo flores orbiculares, Chrysanthemo, aut Chamaenaelo, Spondylisve similes, sta vos , et in rubrum colorem vergentes. Ea vis est floris, ut naribus admotuS Statim moveat Sternutamenta. NaScitur in calidis Pam inis.
Ηerba est radici insistens tenui, fibrataeque , unde proferuntur cauleS teretes, tenueS, lignOSi, et dodrantaleS, referti soliolis longiusculis , angustis , et brevibuS, necnon Siliquis longis , angustis, et paene teretibus , plenis fusco , et quadrato semine, et floribus albis. Frigida , et salivosa natura praedita est , atque ita jus decocti foliorum, aut ipsa folia tusa , atque devorata dicuntur febribus adversari. Provenit apud PanucenIes.
Herba est Pamoensis regionis alumna, folia angusta se rens , longaque , et radicem tenuem , et longam , ac flores coccineos , quibus decidentibus apparet Semen candens. Folia Sunt amara , calidaque prope ordinem tertium : radix non