Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XXL 383

CAPUT XLV.

De CACAO cmo , seu Flore cicaoat Frutex est ab una radice multos proserens caules , pollicis crassitudine , et altitudine hominis , ornatos foliis Solani , et floribus coccineis , oblongis, Corallorum forma , unde fiunt vascula oblonga , parva, nigraque. Haec trita spumam excitant , et granum addunt cica0all. Frigidaque, sicca , et adstringenti constat natura. Pulvis instillatus naribus ex aqua fluxum SanguiniS Coercet: SuccuS vero vulnera citra saniem conglutinat. Nascitur in planis, montosisque locis, montiumve faucibus , aut humecto Solo regionis Panucensis.

De ZACAPArar, seu Tomitati Herbula est tota exilis, luteisque floribus. Frigida, lubricaque natura videtur praestare , biliS impetum coercere, et appetentiam excitare Semimortuam. Provenit apud Panu-

De CHIL-CATL, seu Tchcha. Radices sunt multae , tenues, illis Pyrethri similes non modo forma , Sed sapore acerrimo, calidaque ordine quarto temperie , unde profert caules volubiles , et in eis folia So-

392쪽

384 HISTOR. PLANTARUM

lani, sed firmiora. Radix admota dentibu S levat dolorem eorum velut per miraculum , eosdem , atque eorum radices extergit , et dealbat, lateris dolorem ex frigore ortum , et cujusvis alterius particulae placat, praecipue Si cum reSina tere binthina admoveatur: aurium lenit dolores, inveteratos capitis fronti admota curat, et venenatorum inflictis plagis applicata vim adimit veneno. Nascitur humidis locis , calidis que , aut temperatiS Chichimecarum , et ab omnibus indigenis in maximo habetur pretio; qui persuaSum habent mirabile esse remedium adverSus omnia morborum genera , quae e frigore ortum ducunt : et nisi folia diversam formam haberent, posset ad Pyrethri haec Planta referri species.

CAPUT XLVIII.

De go Bre , quatri odii Tlaoculisti, alii vero Tochol vocant. Herbula est radicem fundens longiusculam , et tenuem, et inde exiles caules , et SeSquidodrantein longoS, Ornatos foliolis longis , et angustis, olivae proximis , Sed angustioribus , et siliquis planis, brevibusque, et in Serrae paene modum inaequalibus, ac flores ex albo purpuraScentes. Radix est subdulcis, et paulisper calida ; quae lusa , et eX aqua devorata febribus interpellatis, Spleneticisque dicitur mederi. Nascitur in calidis , humidisque locis Provinciae Panucensis.

393쪽

CAPUT XLIX.

De altera zo BUT Panlicensi.

Radici insistit orbiculari, parVae pilae serma, et magni, tudine , tenerae, dulLi, ac jucui di Saporis, unde profert caules volubiles , folia Per ici, Sed latiora , et crassiora florem vero , ac fructum , ut referunt, nullum. Radix, quae dulcis est, ac grati SaposiS , appliCata bubonas maturat, et rumpit, ceterosque praeter naturam tumores, devorata vero urinam evocat, pellit lapillos, menses immodicos sistit, apposita fronti medetur hemicraniis, pota aut applicata re sistit venenis, et venenatis morsibus; quamobrem maximi habetur apud indigenas, nec sacile extortae sunt ab eis ejus vires.

Arbor est Panucensis, in sylvis nascens, et in hominis adolescens altitudinem , toto anno virens ; solia seri Persici, fores modicos, et candidos, ac fructum , ut serunt, nullum. Radix est amara , calidaque : cuius decocti insusum ius vacuata causa morbum faciente medetur his, quibus impedi

394쪽

386 HISTOR. PLANTARUM

CAPUT LI.

De s TZ0 ATTI. Herba est nascens inter sata , e radice Surculosa caules proferenS tenueS, rotundos , et lentos , in eisque folia Loti urbanae similia, ac flores candentes, ut ferunt, et modicos. Vis est frigida, et Salivosa , ideoque cauliculi tusi , et applicati medentur vulneribus. Provenit apud Panucenses.

De COAPATLI Panucensi. Arbor est ramosa, et spinifera, folia ferens Nummulariae vocatae proxima, et similia Copalli. Vis est calida , et Sicca, et nonnihil amara. I umores praeter naturam solia applicata discutiunt, eorumdem vero SuccuS bibitus venena torum ictuum dolores sedat , et ipsis medetur plagis. Nascitur locis, humidis circa montium fauces regionis Panticensis.

CAPUT LIII. De C CANI.

Arbor est magna, solia serens Mali Medicae , sed in

acutum desinentia mucronem , ac StipiteS, a quibuS toto anni discursu aliae , atque aliae Separentur cuticulae. Folia cum Virent, amarum aiunt praeseserre saporem : Sicca au-

395쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XXL 38

tem frigida , et salivosa mihi visa Sunt: radix vero Sicca, et adstringens; ideoque diarrhoeis tam solia , quam cortices, et radix opitulantur devorata. Provenit in agro Panucensi.

CAPUT LIV.

De CHDILIN Panucina. Praeter alias Herbas , quae eodem paene nomine ab Indis nuncupantur, et ad idem genus videntur pertinere, est et altera luteos flores ferens , et solia omnium minima, ac facultate per simili; nam cum folia decocta jucunde ab incolis mandantur , Siccata alvum purgant. Semen eSt aere, calida , ac sicca ordine tertio natura, graviS odor, et radix surculosa.

Radicibus insistit tenuibus, unde prodeunt caules teretes , tenuesque , Ornati foliis olivae, sed minoribus, ac flosculis exilibus, spicatis , viridibusque. Sapor est acris, non dissimilis Chilli, calidaque, et Sicca ordine tertio temperies. Folia ejus permiscent Panucenses Texcalpachili, quam ipsi Tlat lataean vocant, exhibentque devoranda singultientibus,

atque ita aiunt curari morbum. Provenit juxta fontium ripas.

396쪽

Allata est a Panucensibus Planta omnino similis siuauheta zal, sed Siliquis tenuibus, et altera parte undulatis, facultate vero frigida , et adstringenti, quae aut eadem est loco tantum nonnihil distans , aut illi Saltem congener. Munt me deri ulcusculis , quae contingunt ex Scalptura.

CAPUT LVII.

De cECEcPATLI Atotoniici. Uerba est radici insistens lanugine obductae, sbratae, molli, mananti succo , et obrotunda figura, a qua prodeunt permultae aliae eadem forma, et callo , Sed oblongiores, a quarum singulis cauliculi exeunt SeSquidodrantales, lenti, et rotundi, ac in eis folia Tetrapalli , Cucurbitaeve , sed longe minora , et siliquae phaseolis Similes. Radix tertio ordine calefacit, odora est, et nonnihil resinoSa. Indi Atotontia censes febribus ajunt mederi et applicitam, et devoratam: sed quoniam naturae hujus Herbae id videtur adversum, securius existimo ex ejus temperie alioS rationi magis consonos expiscari effectus. Nascitur in frigidis locis , et montium fau

397쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XXI. 389

CAPUT LVIII.

De CUI IGUA, Seu auricula.

Herba est radici inSiStenS longae, SurculOSaeque, unde profert caules ornatos foliiS Salviae similibus, ac luteis floribus. RadiX est odora , amaraque, et nonnihil acris , ac calefaciens , et eXSiccanS ordine tertio. Eadem tusa , et applicata dicitur sedare doloreS, qui sub alis Solent contingere. Ceteros effectus conjicere quiviS poteSt eX Supradicta tem perie. Nos enim vires praecipue ab IndiS relatas consectamur. Nascitur in excelsis , planisque locis regionum frigidarum Mech0acanensium.

Radici innititur Cepae simili, unde prodeunt folia por-racea , et cavi caules , Ornati purpureis floribus , praelongisque , et in quaedam capillaria flamenta divisis. Radix amara est, et valde glutinOSa ; quo fit, ut tumoribus praeter naturam dicatur applicata mederi. Nascitur in frigidis, seu montosis, Sive plani S lociS Provinciae Mechoacanensis. Videtur autem ad NarciSSi genera pertinere.

398쪽

CAPUT LX.

De cessumsis , id est Herba inclinante in aquas. Herba est surculosae insistens radici, ex qua profert caules tenues, dodrante paulo longiores, et in eis folia Men-thae , Serrata , ac exileS, et luteos flores. Frigidae est , et glutinoSae naturae, furunculisqhie, ac aliis modicis inflammationibus prodest. Nascitur juxta ripas fluminum regionum frigidarum

CAPUT LXI.

De Co PIGUR Ura , seu Cepis junceis. Junci species est foliis porraceis, sed angustis , ac brevibus , radicibus obrotundis , candentibus , teneris , dulcibus, Salivosis, et tunicatis: quae tusae, illitaeque medentur dysentericis. Provenit planis , frigidisque locis Mechoacani.

CAPUT LXII.

De CVNXURI , seu Herba geniculata , et humili. Herba est radicem landens crassam, prolixam , ligno-Sam , et ex ea caules tereteS , tenues, geniculatos, et breves , ornatos foliis Origani, et floribus ex albo purpura- Scentibus. Sapor eSt impenSe amaruS, ac ViS calefacienS , et eXSiCeanS: quamobrem radix tusa , resoluta ex aqua , instillataque cancerosis narium ulceribus medetur. Provenit in

399쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XXI.

De Cyra V , seu Planta os extergente. Herba est radice firmata craSSiuscula, fibrataque , unde profert caules refertos soliis Olivae, subalbidis, sed bre vioribus , et angustioribus , et floribus candidis. Frigida constat , et nonnihil lubrica natura; ideoque opitulari dicitur ambustis. Provenit in planis, frigidisque locis Provinciae Me

De CHAR ZAACIPEI RUXEMVAPETAGO , id est expellente

variolas.

Herba est radicem fibratam landens, et in caulibus solia subalbida, asperaque , longa, et angusta, in Summo verosores ex luteo rubescentes in capitulis Stoechadi haud dissimilibus. Frigida est vis , ac sapor fere nulluS. Ajunt succum ejus bibitum eXanthematis pue Orum, quae Vocant variolas, mederi, pulsis nempe ab internis partibuS ad eXteriores. Nascitur in frigidis , campestribusque locis regionis Mechoa-

400쪽

392 HISTOR. PLANTARUM

CAPUT LXV.

Serpit in frigidis vallibus, ac juxta fluminum ripas regionis Mechoacanensis Herbula tota exilis , radicibus fibrarum tenuium instar firmata , solia proferens parva , Obrotundaque, et Alsinae similia, sed majora, acerrimi saporis, calida, et Sicca ordine quarto , ac tenuium partium. Cujus decocti jus,

aut ipsam Herbam naribus , ori ve admotam ferunt pituitam mirum in modum evocare; et quanquam numerOSOS aliOS prae- Stare usuS queat, quOS conjicere ex praedicta temperie integrum sit, tamen indigenae , qui unam tantum , aut alteram Singularum, ut saepe diximus , norunt facultatem , eam solam commoditatem ab ipsa deSumere conSueverunt.

De CoosPRINGTZAIVA, seu Herba salivosa. Radicem profert longam , ac sensim raphaninae instar gracilescentem , unde profert tereteS, teneros , ac rubentes caules , Vallatos longis, et angustis foliis , ac floribus , ut reserunt, nullis. Frigida, et glutinosa temperie constare videtur , ac odore paene carere. Ideoque tumores praeter naturam applicata repellere dicitur, et in eum Solum usum ab incolis vocatur. Provenit in collibus frigidis regionis Mechoa

SEARCH

MENU NAVIGATION