Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

caules sex Spithamas longos, folia oblonga, et crenata, sloresque alboS, et modicos. Frigida, et humenti constat natura , et ideo foliorum succus , foliave ipSa eX aqua resoluta , aut jus decocti eorum medentur oculorum inflamma tionibus. Nascitur in calidiS juxta montium cacumina.

Polypodium nostras est, aut illi congener. Curare dicitur febres. Nascitur Moteperi.

CAPUT XXVIII.

De OA TZONIIc , Seu Oat zin , seu capillis Moetii. Herbula est dodrantalis, cauleS exileS fundens, et quernea folia e radice nigra, fibrataque, et cui lanugo quaedam innasci soleat, fovendis, atque excipiendiS ignibus aptissima, et flores, ut referunt, candidulos. Radices sunt aliquantisper amarae, et glutinoSae.

Radicem fundit Herba haec bulbosam, et Obrotundam, a qua prodeunt caules Virides, rotundi, et laeves , et in eis folia porracea, Virentia, Circa radicem tamen rubeo tincta colore, flores in Summo caule candidos, Oblongos, noStriS-

52쪽

que Liliis odore similes ; quamobrem Indica Lilia quidam

vocant, et in foliola Stellarum inStar postrema parte divi sos , ac circa medium nescio quid sublutei praeseserentes. Radix est frigida , humidaque , et Salivosae cujusdam, lubricaeve naturae particeps. Species videtur Narcissi, Veteri incognita Mundo. Radix tumores praeter naturam apposita repellit, febres exstinguit, et fluxus a cauSa calida ortos retinet devorata. Provenit in frigidis, et temperatis regionibus. Flores adduntur in corollas, et odores.

CAPUT XXX.

De o MCHIPATLI , Seu medicina duorum sorum. Fruticis videtur species, ab una radice Surculosa multos stipites proferenS virides, teretes, et laeves, folia Amygdali majora , ac florem exilem , et eX luteo purpurascentem. Odore fere, et Sapore caret. Folia, quae glutinosa sunt , commansa VitiatOS denteS emendant , ac eorum se. dant dolorem; lusa vero , ac redacta in pulverem medentur ulceribus recentibus, et antiquis. Frigida est , et glutinosa natura. Provenit temperatis regionibus siuauhtotollani , editis , humidisque locis.

53쪽

CAPUT XXXI.

De TEPANO IM HIra , seu Omixochiti murali. A natalibus locis nomen Sortitur , provenit enim circa muros, et parietes. Radices , caules, et folia fundit similia Muttilin, ac similiter ad Satyrionum SpecieS videtur referen . da. Flores sunt e luteo rubescenteS, Spicatique circa postremos caules. Radices frigefaciunt, humectantque , nullum enim saporem Praeseserunt. i

Multis radicibus innititur brevibus, ac surculosis, Asphodeloque similibus , unde proferuntur breves caules , et in eis Salviae solia. Frigida constat natura , humidaque , et febrientibus apta. Narcisso nOStrati videtur congener.

CAPUT XXXIII. De TLALONI CHIra altera.

Radici insistit brevi, et libratae, e qua solia prodeunt

saligna, cauleSque, et in Summa eorum parte flores oblongi, et candentes, Vasculorum figura. odora eSt, ac Secundo ordine eXSiccanS , atque calefaciens. Nomen invenit a similitudine florum cum illis o nixochili.

54쪽

CAPUT XXXIV. De Omm TZTLI, Seu osse femoris.

Radicem fundit teneram , craSSam , longam , Candentem , et fibratam , Sapori Sque , et OdoriS eXPertem, glutinosam , et frigidae humentisque temperiei, et eX his cau-IeS purpureOS , tenues , ac Volubiles , folia Ocymi paene figura, et nonnihil undulata, ex viridi purpurascentia; flores in postremis ramis ex candido pallescenteS, et exiles, ex quibus fiunt vascula obrotunda , Semine referta. Radix ossa luxata reducit, fracta conSolidat, locisque corporis casu , aut ictu concuSSiS applicata sert opem, confert saniem meientibus; dolores tollit , ac repellit praeter naturam tumores. Vocant eamdem Plantam Otomitae Tunqubet . alii

Poette alli , alii Pot equi etpalli , alii Tlathuapalli. Provenit editis locis, montosisque Temittetincinci, O vocant, Oapa . ni , et , nonnihil variante forma.

CAPUT XXXV.

De Om COLIZPATLI , seu medicirra m0rbidorum ossium. Ita vocant Hoeittalpenses Herbam quamdam Tomicipia nae similem , SeSe convolventem Arboribus ; quae ossa fracta consolidat ebibita , aut applicata.

55쪽

et volubiles, e radice fibrata, crassaque, folia magna, cordis figura, sed magis acuminata. Sapore eSt acris, anethino haud dissimilis, et odor Suavis. Jus decocti ejus flatum di scutit , viscera calefacit, ObstructioneS aperit, pellit rigores, sudorem evocat, et alia hujusmodi praestat juvamenta. Nascitur Hoeitialsae.

CAPUT XXXVII. De OXITTACOTT , Seu Uirga resinosa.

Herba est radicem fundens rotundam, albam, Surculosamque , unde funduntur multi caules, aliquantulum fulvi, hominis longitudine , solia Mali Persici, sed longiora. Odora Planta est, et tertio gradu calefaciens. Jus decocti radicis epotum aperit Obstructiones, coctionem juvat, et Satietati medetur.

CAPUΤ XXXVIII.

De ogopis Mecatlanico. Arbor est magna, Comataque, fructum proferens oblongum , umbilicatum juXta medium , pallentem , ac grati saporis , sed adeo obnoxium vitio , ut non posSit integer longius adferri, claudentem intra Se OSSicula parva, et no-

56쪽

men sui Arboris Sortitum, ac folia magna, et oblonga; nec aliquid, quod spectet ad Medicinam, de ea Arbore accepi.

CAPUT XXXIX.

IDe OCVILPATLI , seu Lumbricorum medicina. Herba est e Surculosa radice tenueS, ae multoS prose rens cauleS, ramuliS refertos, quos ornant folia Miaquit Rulaeve, e X utraque eorum parte Serie quadam disposita. Jus decocti infusum satietati medetur, ac Lumbricos pellit, quos adesse teStantur, quando aut facieS tumet, aut defluunt capilli. Calida est, et sicca gradu tertio, ac foetidi odoris. Provenit humidis in locis, ac faucibus montium meitialsae.

CAPUT XL.

Radici insistit surculosae, ex qua tenueS edit ramos, et in eis folia tenuia, parvaque, et orbiculareS, luteOS, ac pilosos flores. Amara est, et tertio Ordine calenS. Cortex radicis tusa, et oculis in SperSa carnem SupereXcreScentem eorum absumit , ac gravibus febribu S Vacuata fortassis materia dicitur mederi devorata. Nascitur in collibus Arborum expertibus frigentium regionum , qualiS est Tiaxcallensis, necnon apud Huex0t Zincenses.

57쪽

CAPUT XLI.

De OCVILTTACOTT , seu lumbricorum sude.

Radicem fundit surculosam , firmamque, cauleS laeves, tereteS , et fulVOS, ae SeX SpithamaS longos , flores subluteos, exileS, et in SpicaS compositOS; tota vero Planta adeo similis est Zacat lachichin0ae, ut eamdem illi eSSe , solummodo disserentem natalibus, aut congenerem Su Spicer. Μederi vero unt intertrigini. Nascitur in calidis Johalani locis juxta montium radiceS.

Spectanda constat Herbula haec forma : truncos enim initio mittit velut geniculatos, aut SquamiferOS, et circulis quibusdam Palmarum instar praecinctoS, qui capillis undique prodeuntibus radicantur Statim terra Solum attacta; ex eisdem prodeunt folia cordis figura, rara, necnon et cauliculi, ni fructus vocare malis piperi longo persimiles. Herba est gustu odora, acrisque , calida , et Sicca ordine tertio, aut fortassis quarto. Laevigata haec, atque inspersa Vulneribus egregie medetur, flatum dissipat, ventris Sedat dolorem infusa, viscerum frigus pellit, hydropem Sanat, urinam evocat , aliosque hujusmodi praestat usus. Subtiles

58쪽

HISTOR. PLANTARUM

sortitur partes, et innaScitur SaXi S locorum humidorum, atque calidorum.

CAPUT XLIII.

Fibris insistit ocu1LPATLI Tanguit lanensis, unde oriuntur caules multi , tres dodrantes longi, tenueS, ac tereteS, et in eis folia longa , et angusta , Olivae similia, et flores pallentes. Radices sunt amarae , atque SubdulceS , parti Cipantes nonnullam Siccitatem , et Calorem. Lumbricos dicuntur interficere, et curare dySenteriaS duarum drachmarum pondere devoratae. Nascitur in frigidiS Tanguit lanensibus.

CAPUT XLIV.

De OCVILpATLI Tesuetculullae. Radicibus firmatur helleborinis, unde profert pennatos, complanatosque, et ternoS dodranteS longos caules, et in eis folia Sonchi, longa, tenuia , angulosa , Spiniferave , et flores modicos , et candentes. Radix est initio dulcis , et nonnihil lubrica, deinde vero amara , et acriS. Calida, siccaque ordine tertio natura constat. Radices trium drachmarum pondere bis die epotatae lumbricos pellunt. Nascitur in frigidis Tepuetcuhillae.

59쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XIV.

CAPUT XLV.

De OCVILPATLI T rιZcistuliae altera. Radicibus insistit helleborinis , tenuioribuS tamen , unde edit caules ternaS SpithamaS ProliXOS , tereteS, et tenues, et in eis folia Lini, longa, et angusta, flores in cacumine Chamae melo Similes. Folia Sunt amara , calidaque, et sicca gradu tertio. Eadem duarum drachmarum pondere devorata pellunt lumbricOS, VentriSque leniunt dolorem. Na- scitur in frigidis Mistecae Superioris.

CAPUT XLVI. De OCVILPATLI tertia.

Radicibus insistit Hellebori, unde mittuntur caules, et in eis Salicis solia, flores candentes, et magni. Calida est, siccaque ordine tertio natura, amara, aeri, et guttur paululum urenti. RadiceS laevigatae, atque devoratae ex aqua unciae unius pondere lumbricos, ut nomen indicat, interficiunt , ac pellunt. Nascitur in planis, temperatisque locis Misi eoae inferioris juxta fauces montium.

60쪽

CAPUT XLVII. De OCUILPATLI quarta.

Radicibus surculosis innititur, unde proseri caules Sesquid rodrantales, et in eis folia Ocymi , quae calida , Siccaque sunt Ordine tertio , amaraque , flores Vero albos, et modicos. Jus decocti soliorum , ut indicat nomen, lumbricos pellit. Nascitur in collibus regionum calidarum Mistecae superioriS.

CAPUT XLVIII. De OCVILCHICHILPA TLI.

Radicibus innititur fibris similibus , unde profert caules , et in eis folia obrotunda, et coccineos flores. Amara est , calefacitque , et exsiccat ordine tertio. Nascitur intemperatis Mistecae Superioris.

De o UILBATLI Mistecae superioris. Radici fibratae insistit, unde proseri caules rotundos, dodrantem fere longos, tenuesque , et in eis folia Ocymi, minutissime Serrata, et floreS albOS. Amara eSt, odora, Calidaque , et sicca gradu tertio non Sine quadam acrimonia.

SEARCH

MENU NAVIGATION