Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

cAPUT XI.

De PALANCAPATLI , Seu ulcerum medicina.

Radicem landit PALANCAPATLI magnam , StipiteS volu hiles , et longos, sarmentosos , atque per intervalla geniculatos , contortosque , et solia solani. Radix redacta in farinam , inspersaque putridis ulceribus medetur , unde sortita est nomen; extergit siquidem sordes , carnem instaurat, et recreat , ac cicatricem obducit. Est autem vis radicis frigefaciens , et eXSiccanS.

Est et Herba altera ejusdem nominis radicem fundens longam , et candentem , Crassamque , si reliquis conseratur partibus , cauliculos multos , tereteS , tenues , ac modice purpureos, folia HypericoniS, Sed minora , et minime perforata, floresque rubeOS, ae parvos. Pulvis ejus album inio vorum permistus curat ulcera , conglutinatque, et demum cicatrice obducit.

CAPUT XIII.

De PALANCAPATLI , quae et Tonabibuiti dicitur. Radici insistit crassae , et rotundae , e qua fundit caules geniculatos , purpureos , tenues , teretesque , folia pro-

72쪽

lixa, et tenuia, Aphacae sylvestris folia imitantia, et flores candentes, modicos. Radix medetur putridis ulceribus. Provenit locis campestribus agri Μexicani. Congener videtur praecedenti cum forma, tum etiam natura.

CAPUT XIV.

De PsoHOAc , seu Herba lenta. Herba est caules fundens ex albo rubeScenteS , SarmentoSOS , ac per intervalla geniculatos, et in eis folia vitiginea , radicem unicam , glandi, aut Asphodelo similem; quae lusa , atque devorata unciae uniuS menSura Semen retentum pellit. Fructu dicitur carere , et flores edere pariter rubescenteS eX albo.

CAPUT XV

De psATE ATLI Mecat lani, seu fracturarum medicina.

Radicem transversam, et fibratam agit, et eX ea caules digitum crassos, geniculiS interceptOS, teretesque, et e singulis nodis bina folia Μali Persicae similia , sed inferne coccinea , flores vero quinque conStantes foliis rubescentibus , eadem forma , Sed longe minoribus, ac Orbiculo circa medium pallescenti. Sapore , et odore insigni caret, frigi daque , Sicca, et adstringenti, non Sine quadam asperitate, natura constat. Caules, foliaque tusa, et icto loco imposita

73쪽

tumorem arcent, nec minuS bibita Conserunt, et , Ut nomen indicat , luxatis , praefractisque OSSibus medentur. Nascitur Mecat lanico agro.

CAPUT XVI.

De PATLAM XIHUIra, seu Herba latifolia. Surculosis radicibus constat, ex quibus multos porrigit caules, longOS, SarmentOSOS , et tenueS , in eisque solia tenuia , cordiS figura , magnaque, unde nomen , et florem piperi longo haud dissimilem. Odoro constat gustu , calidaque, et Sicca Ultra gradum secundum natura. Jus decocti ejus dolori ex frigore, aut flatu orto opitulatur. Pulvis naribus infusus Sternamentum ciet, tractaque pituita capitis lenit dolorem ; frigidisque, et montosis locis naScitur.

Species est Filicis similis alteri ex eis, quae Supra imaginibus eXpreSSae Sunt, eadem natura, et Viribus; quamobrem non curaVimus delineandam.

CAPUT XVIII.

De DATLAHOACATLINAM , Seu aquarum sarente latifolia.

Radicem fundit lignosam, et fibratam, folia squallida,

TOM. III.

74쪽

66 HISTOR. PLANTARUM

hirsutaque , et Limonis forma, et magnitudine , caules ter nas spithamaS longOS, ac floreS luteos, Septembri mense micantes. Frigida, humentique conStat natura , et Sapore, et odore fere nullo Medetur ulceribus oris , ac dentes in pulverem redacta , et applicata confirmat. Nascitur Tohalani juxta aquaS.

Radicem fundit crassiusculam , teretem , et fibratam, unde prodeunt multi pediculi , longi sesquidodrantem , et ex eis folia ampla, et Serrata, cordiS figura, et dorsi pur

purei, floreS vero, fructuSve, ut referunt, nulli. Herba est odorata gustu , paululum amara , aCris , Calidaque, et Sicca ordine tertio, et subtilium partium. Radix tusa, et redacta in pulverem devoratur Semunciae pondere eX vino Meti adversus articulorum dolores ; nam Sudore copioSe evocato Sanitati aegrotantes restituuntur: verum Senis tranSactiS diebus mos est Indis ducere aegrotantes in balneum aereum,

quod ipsi vocant Tenautacalli.

CAPUT XX.

De Ps m Ira , seu Herba fumosa. Radicibus firmatur surculosis, longis, et rubeScentibuS, e quibus fundit caules geniculatos , itidem rubeos , folia

75쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XV. 6

Limonis, flores in stipitibus extremis palleScentes e viridi, et persimiles capitibus Corrudae. Radix est Medicinae utilis, temperati caloriS , et Saporis, ad dulcedinem pertinentis. Epotae hae drachmae unius pondere frigora, atque horrores febrium dicuntur tollere , et munda jam corpora firmare , roborareque cujus rei gratia majori ex parte solet ab Indis devoranda exhiberi. Nascitur in montibus Mexicanis.

De PILPECHTLI , seu herois lecto. Volubilis genus est arboreS ScandenS eXcelSaS, et cum pervenit ad Summum, aliaS ConnectenS aliiS ; stipites sunt striati , ac geniculis palmitum instar intercepti , e quibus per intervalla prodeunt folia magna , lataque , cordis figura , Serrata, et radiceS fibrarum inStar. Expressus Succus bibitur adverSUS venenatorum animalium morSuS mensura decem unciarum.sTemperatis constat Viribus , provenitque locis calidis Hoeiaco ullae.

DE PAN CHIra, seu Flore vexilli. Radice firmatur candida , lacte mananti , eX qua proseri caulem tres proliXum cubitos, folia Olivae , tenuiora tamen, et Serrata, amarique Saporis, et flores longiusculos,

TOM. III.

76쪽

68 HISTOR PLANTARUΜ

rubeosque, aut pallentes. Radix in laevorem redacta, atque ex aqua ovi putaminis mensura ebibita, aut infusa laesam membrorum motionem' restituit , laXat nervOS ContractOS, luem Gallicam curat, et articulorum doloribus medetur. Calida , et sicca juxta tertium ordinem natura conStat, Pomtestque viribus Valenti mane , et Sero citra noXam liblam exhiberi. Provenit in frigidis Totot ecensibus , praeruptis , atque humidis locis

De P HVA- , seu medicina ad sartum accomoda. Quam Mechoacanenses PREHUAMS vocant , apud quos copiose provenit, Dioscorides noster AriStolochiam clemati-ten nuncupat; tamen quoniam neque illam apud alterius orbis colonos pictam, aut vivam mihi unquam videre Contigit , et huic Orbi familiaris est, delineandam curavi, additis praeterea eis usibuS , quos hae genteS, et nunc demum ego ipse experimento comperi. Ergo volubilis Plan, ta est, folia ferens cordis figura, Sed tamen minora, flores purpureos, ceteris generibus AriStolochiae similes, radicem CraSSam , longam et Suberneo cortice vestitam. Hujus est praecipuus in Medicina usus, ut quae odora valde Sit, acriS, calidaque, et sicca Ordine tertio temperie , ac subtilium Partium. Jus decocti, si eadem cura, qua Chinae, aut Lar

77쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XV. 69

gaeparrillae Solet, paretur, aut eisdem miSceatur, et persimili quoque victus, Ceterarumque rerum , quaS vocant non naturales , institutione exhibeatur , quemvis frigorificum affectum, aut a lue Hispanica profectum mire curat, tussi antiquae, aSthmatique medetur, flatum discutit, comminuit lapidem renum , et VeSicae assectibuS ex frigore ortis su currit, dolores capitis, et quosvis alios, qui inveterati sunt, tollit , vitiatum colorem emendat , menseS trahit, partum accelerat, reSerat obStructiones, ac friguS pellit: eadem radix duarum drachamarum pondere humoreS CraSSOS, ac lentos , sed praecipue pituitOSOS Vacuat, quemadmodum ceterae congeneres, quod antiquos latuisse puto. Habetur haec Planta maximi ab indigenis , et computatur inter Saluberrimas. Nascitur temperatiS , frigidisque regionibus Mechoacanensibus; quo fit, ut conjectem facile posse ad loca Hispaniarum temperata , aut paululum calentia transferri. Est et alterum genus Phehuame vocatum minus , nonnihil forma differens, sed eisdem facultatibus constans, fibrata radice, soliis minoribus, et capreolis quibusdam SeSe hinc, et inde convolventibus ; cujus jus decocti narratur inter reliqua ictibus scorpionum mire prodeSSe.

78쪽

HISTOR. PLANTARUM

CAPUT XXIV.

De pErora Xochimilcensi. PEYOTL , Seu nitens medicina , radicem seri crassam, teretem , et obductam lanugine praeter alias juglandibus similes forma , atque magnitudine , ab omnium maxima hinc, et inde prodeuntes ; caulem Viridem , unicum , teretem , aClentum, folia rara , Pyri foliis haud dissimilia , pediculis purpureis appensa , floreS Circa cauleS postremoS luteos, ac calycibus contentos ScarioSiS. Frigida est ejuS temperies ; atque ita radix ejus bibitur adversus febres drachmae unius Pondere, necnon adVerSUS VentriS suXum.

CAPUT XXV.

De PErora Zacatecensi, Seu radice molli , et lanuginosa. Radix quaedam.est mediocris, nullos proferenS ramos supra terram, foliave, sed lanuginem quamdam ei adhaeret, Centem; quamobrem a me non potuit apte delineari. Ajunt marem, Deminamque offendi. Dulci S Videtur guStu, ac moderati caloris. Tusa, admotaque doloribus articulorum dicitur mederi; illud ferunt de hac radice mirabile si modo fides Sit vulgatissimae inter eos rei habenda) devorantes illam quodlibet praesagire , praedicereque; velut an sequenti die hostes sint impetum in eos facturi y anne illos felicia ma-

79쪽

NoVAE HISPAN. LIBER XV.

7 Ineant tempora δ quis Supellectilem, aut aliud quidpiam furto subripuerit y et ad hunc modum alia, quibus Chichi necae hujusmodi medicamine student cognoScendis. Quin radicem ipsam intra terram abditam , set naScentem inveStigaturi, ubinam offendenda Sit, altera perdiscunt devorata. Nascitur humidis in locis, et quae calcis participant naturam.

De popoLI siuauhtepecensi, seu Herba subacta. Frutex est humilis radici firmae innixus , Surculosae,sbrataeve, unde prodeunt CauleS rutaceiS ornati foliis, paulo longioribus , et floribus exilibus , et candentibus. Frigida constat natura, et tumoreS praeter naturam repellit. Gaudetque temperatis lociS.

De I POPOL IN, Seu montanis scopis.

Herba est fibratis radicibus innixa, unde prodeunt caules purpurei, et in eis folia longa, et angusta, ac flores in Summis ramulis virentes, et congesti in acervos. Calida natura conStat, urinam evocat, et febrium intermittentium rigoribus medetur, ipsisque febribus, aut evocato Sudore, aut cauSa quomodolibet aliter vacuata. Nascitur X alat lauhci, et in agris Mexicanis haud uno in loco provenire solet.

80쪽

CAPUT XXVIII. De TEPOPOL.

Radices fundit fibris similes I EpopoL , Seu Herba saxosi loci , tenues , et nigras, ex quibuS multi caules oriuntur exiles , fulvi , teretesque , et duos cubitos longi , soliis squallidis, serratis , parviSque , et Ocyminis Similibus reserti , flores circa Summos ramoS Odori, et ex albo rubescentes , sed virentibus contenti VaSculi S. Binae drachmae radicum bilem per superna dicuntur Vacuare , Si tuSae , atque in laevorem redactae matutino devorentur eX aqua.

Duae herbae offenduntur apud Mechoacanenses ejusdem nominis : prior eSt nostras HelichrySOS, quam ajunt devoratam evocata vomitione purgare bilim , et infusam intestina inferne emundare ; Secunda Vero radici innititur libratae, unde fulvi caules eduntur, et in his Saligna solia. Frigida haec, humidaque constat temperie, ac febreS mitigat devorata.

CAPUT XXX. De POPO.

Radici innititur obrotundae, librataeque, et Parvae, Un

SEARCH

MENU NAVIGATION