Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

CAPUT LI.

De PAPALOGOGUITT, seu Arbore Papilionis. Arbuscula est Stipites fundens Subalbidos , et hirsutos inferna parte, flores in SummiS caulibuS in umbellam compositoS, Oblongos, pilOSOS, et pallentes, et folia Mali Medicae , sed Obrotundiora, minoraque , et inferna parte obducta lanugine, et subalbida. Folia redacta in farinam medentur recentibus plagis, eorumque lanugo Sanguinis fluxum coercet. NaScitur in montibuS frigidarum regionum Atlapulat. Folia sunt odora gustu , adstringentiaque , necnota exsiccantia , atque calefacientia.

CAPUT LII.

offendi apud Atat accenses, et Ocuitu enses Fruticem angulosis , vitigineisue foliis, similibus illis Tetet alii , sed odoris, luteisque, et comantibus floribus. Calida constat, Siccaque natura, et Subtilibus partibus.

Herba est Phellandrio Pliniano omnino similis forma, sed odore gravi, nonnihil amaro, calidaque , et Sicca or-

92쪽

84 HISTOR. PLANTARUM

dine secundo temperie. NaScitur in montibu8 Tetzcoquanis, unde fecimus illi cognomen ; nec quidquam aliud memoria dignum de ea ab incolis accepimuS; quamobrem non curavimus depingendam.

CAPUT LIV.

Frutex est hominis altitudine , undiquaque eXSpanSuS, 1 liis Olivae , superne viridibus , inferne Vero SubalbeScentibus, unde inditum est nomen , patrio enim erat destituta , est si quidem hac in re Arbori, quam nOStri paradisi vocant, per similis , Plinius vero, ut quidam conjiciunt, Barbam jovis. Caules sunt teretes , laevesque , folia bina per intervalla, aliis duobus longe minoribus ab eodem nodo eXOrientibus. Sapor est adstringens; frigidaque, et SicCa temperies. Nascitur Tetetcoqui, unde cognomen. Ad specieS Mis alli videtur pertinere.

CAPUT LV.

De POZOL CHITL , seu Flare decocti Moetii. Volubilis genus est Μali Μedicae foliis , sed mollioribus, flore ex albo rubescente , e quinque mucronatiS soliolis concinnato , luteoque umbilico , ac pediculis longis, quibus appenSUS , et Coacervatus efficit comam. NaScitur imbrium tem pore juxta monteS TetzC0Can0S.

93쪽

CAPUT LVI.

Vidimus apud Ocollucenses Herbam ab indigenis Poror xocu1TL vocatam , foetidam, et de qua nihil accepi , quod spectet ad Medicinam , sed floribu S eXtra cyaneis, intra vero luteis , orbicularibusque , et ciceris magnitudine , racematim dependentibus insignem ; quorum gratia ejus duxi

CAPUT LVII.

De POZOLXmVITT , Seu Herba Moetii decocti. Radicibus insistit surculosis , et intuS Candentibus , unde profert caules, et in eis folia inferne hirsuta, et subalbescentia , et floreS candentes. Insigni Sapore, et Odore caret, frigidaque, humida, et aliquantisper glutinoSa natura praedita est. Ρulvis foliorum medetur ulceribus antiquis. Nascitur in calidis, campestribusque Tohalanteis.

PEPETLACHIQUII UITE , quam alii Tlacozazalio vocant, Arbor est candida , inconditaque , foliis asperis , Ocymo Sinai libus , sed majoribus, inferne subalbescentibus, hispidis, pinguibus , et serratis. Tingit aquam, ubi radix ejus aliquandiu

94쪽

86 HISTOR. PLANTARUM

maduerit , rubeo colore , Sistitque dysenterias, frigefacit, siccatque , et adStringit, non Sine quadam amaritudine , rubea est , et paululum glutinosa. Sunt, qui Vocent Pepetu-chiquiuistetin. Nascitur in calidis Ma 'analani, ubi affirmant mederi punctis illitam ex aqua, sed maximo decepti errore, ut quibus persuasum sit ad curationem ejuS morbi attinere, ei vix caeptae naturae vacuationi statim obsistere.

Radici innititur fibratae PEPETLACHIQUIHUITL altera, quam alii etiam Tlacoetaetalio vocant, unde caules prodeunt, et in eis folia crenata , obrotunda, et Ocymi magnitudine, flores in summis caulibus lutei, ac velut coacervati. Radices sunt odoratae gustu , aereS, calidaeque, et Siccae tertio fere or dine , reSinosae , glutinosaeque. DiarrhoeaS cohibent, aliaque praestant auXilia congruentia praedictae temperiei, quae re

Radicem fundit lignosam, folia Amygdali , florem camdentem , et fructum acinis Similem. Herba eSt paululum amara, et Secundo calefaciens ordine. Folia tuSa , ac reSoluta ex

95쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XV. 8

aqua dimidii pugilli mensura, epotaque eniXarum ventrem dolentium torminibus medetur. Nascitur Myanalani.

CAPUT LXI.

De PURPUREA Herba.

offendi non procul ab Aetna MeXicana, monte nempe praecelso, horrenda sumi nubila interdum evomente , et ab indigenis vocato P0p0catepeti, Seu m0nte fumante , Herbam quamdam edulem , Lactucae foliis, sed majoribus , facie altera purpurascentibus , quali etiam Colore est radix, caulesque , unde indidimus illi nomen, gustu Odoram , et nonnihil amaram , calidamque , et siccam tertio lard ordine, ex qua temperie ceteraS facultates liceat venari.

CAPUT LXII.

De pragra Ora Tacapichilensi. Herba est radicibus insistens fibris similibus , e quibus fundit caules teretes, fulvos, medulla lenta plenos, ac quin que cubitos longos , et in eis folia vitiginea , serrata, flores in summis caulibuS Candentes, et in umbellam compositos. Calida est, siccaqUe ordine quarto, guStu acris, et partium tenuium cum quadam lubricitate. Lenit pectus admota emplastri more , et haec eSt facultas, quam ex Indorum narratione intellexi , etsi permultas alias, eaSdemque Salu-

96쪽

ti conferentissimas quivis ex praedictis facile conjiciat. Nascitur saxoSiS locis, collibusque calidarum regionum. Adeoque Similis est Herbae, quam ego Asarum Mechoacanicum voco, Mech0acanenses Vero Curitzeti , seu auram , a foliorum , quam habet eum pedibus ejus avis, Similitudine, ut eadem , aut illi saltem congener judicari possit; cujus gratia ejus descriptionem fortassis non incommode illa Sequetur.

CAPUT LXIII.

De ASARo Mechoacanico , seu Curit reti. Libuit vocare AsΑΗυΜ Mechoacanicum hanc Herbam, quam Mechoacanenses Curit aeti Vocant, alii vero Aph teti- punietumeti , aut Aphatetistrangua , Seu 0 rum oculum ob foliorum figuram, et prolixarum radicum odorem impense suavem. Cubitalis est, radiceS multas , tenuesque , et fibrissimiles fundens, Hellebori albi persimiles, caules laeves, lentos , teretes, ae gracileS, solia tenuia , mediocria, et viti gineis proxima , SinHOSa, Serrataque , Superne Virentia , ac squallentia inferne, flores luteoS, eXileS, et comanteS, unde generatur Semen fuScum , et quamminimum. Radix, quae sola quod adhuc noverim) in medicamenta venit, calida est, et sicca ordine tertio , et partium Subtilium , SuaviSSimo mo-Schi odore, ac Sapore acri. PulviS ejUS eX aqua , Vino, Bu- glossiue , aut Melissoboli succo devoratuS Sex Obolorum

97쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XV. 89

pondere iliacos dolores sanat, cor roborat, Ventriculum calefacit , ac frigore imbecillem confirmat, Coctionem procurat , viscerum temperiem frigidam tollit , satietati medetur, obstructiones aperit, lapideS , et quidquid renum, vesicaeque obstruit meatuS , emundat menstrua , urinamque provocat, utero confert, venenatis potionibus adversatur , flatum discutit , ac vireS reStaurat. JUS decocti, Succusve idem prae stat , necnon pulviS addito melle , aut saccharo in confectioneS , quaS linctaria Vocant, conformatus. Quin radix hujus Herbae adjuncta Zazamacae aequalibus ponderibus drachmae unius humores craSSOS, et lentos Vacuat , flatum generantes, et gallicam luem efficientes. Nascitur in frigidis, ac monto Sis provinciae Mechoacanensis, dignissima ob iucundissimum radicum odorem, quem, cum primum naribuS admoventur, Spirant, ut tranSferatur ad Hispanos, adeoque ad reliquas

Orbis plagas paulo gelidiores. Ajunt indigenae febribus magnopere adversari, quod evenire poterit aut rigoribus Sedatis , aut pulsis aliqua parte humoribus. Sunt, qui Taisahletiti, et I iri peti vocent.

De altera PIAATLACOTL siuauhquechullae. Radicibus insistit surculosis, unde funduntur caules, et in eis folia vocatae Tenamaznanapaloae Similia, minora tames,

98쪽

HISTOR. PLANTARUM

magis acuminata , Serrataque. Frigida est radix , et dysenterias , ut serunt, mire Coercet.

CAPUT LXV.

De POCHOra , seu Tlatiauhqui. Arbor est fuscos stipites proserens, folia Ocymi, sores candentes, et foliis longis, et angu Stis concinnatos, prodeuntibus e calyculis oblongis , glandibus haud disparibus, quae folia sunt circa finem similia filis bombycinis, pulli coloris. Succus radicis utilis est febrientibus, frigida enim constat natura, humidaque . Nascitur in calidis Iztotolani.

CAPUT LXVI.

De Arbor est mediocris magnitudinis , soliis magnis, ficulneis , multis cuspidibuS insignibus, fructu oblongo , magnoque , gustus quibusdam grati, sed parum commendati nutrimenti. Hic lacte manat, antequam maturescat, impetigini, ac lichenibus utili, succoque , qui jam maturi dolorem ventris sedet. Nascitur ea Arbos apud Haitinam Insulam , ubi est longe frequentior, etsi eam offenderim quoque apud Tauh- tepecenses , ubi eam curavimus describendam , atque depila, gendam.

99쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XV.

Species est Gnaphalii, peregrina , flore candente , spica to, et in pappos de inum abeunte. Herba est hirsuta tota, utilis diarrhoeis , ulceribu Sque. Frigida , atque SalivoSa constans natura, et nonnihil adstringenti. Provenu juxta Aetnam.

Radices profert breves, sbratasque , et minimi digiti crassitudine, unde profert caules , et in eis folia Salicis, longa , et angusta , floresque Coccineos, et modicos. Radices sunt amarae, nonnihil acres, et glutinOSae , dicunturque mederi tenesmo , atque defluxionibus alvi a frigore ortis , si tritae , et reSolutae eX aqua quatuor drachmarum pondere bibantur. Calida constat, Siccaque ordine tertio natura. Nascitur in frigidis collibus, planisque locis Mistecae Superioris. Eadem videtur, aut congener Totoncaxibuiti fibratae. Provenit etiam Tepexici, ubi Cacalax0chiti vocant, untque trium drachmarum pondere devoratam , aut infusama inflatio ni ventris mederi, et eVocare Sudorem.

100쪽

HISTOR. PLANTARUM

CAPUT LXIX. De PACANOPLI.

Radicem landit Herba haec transversam , pilosamque, fibratam , et ignis fomiti Similem, unde proseri caulem uni . Cum , et unico ornatum solio , alterum vero , quo florem, binos prolixum dodrantes: folium est inferne hirsutum, subalbidumque, et Verbasco simile, Spit hamae amplitudine, et qua dant enus Erma iit, Ficusve formam reserenS, floreS Virentes, in comam compositi, oblongique , et vasculorum figura. Inbtio dulcis sentitur, et ambaris odore, deinde vero amara, et nonnihil urens guttur, calidaque ordine tertio. Ajunt illi tam febribus mederi; verum qui id seri possit, alii judicent. Nascitur in collibus frigidis, et juxta fluminum ripas, et loca Coenosa provinciae Tanguitianensis.

De P0Z TEGUMPATLI Tep0zculullensi. Radicem agit crassiusculam, et brevem , folia vero Al- sines, longiuscula , angusta , Subalbida , hispidaque , et multis distincta interventis, flores candentes , et parvOS, Octobri erumpentes. Radix est frigida, Sicca, et adstringenS. Jus decocti ejus confert contusis casu , ictu ve membris. Nascitur in frigidis locis, sive edita sint, sive humilia.

SEARCH

MENU NAVIGATION