Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

CAPUT CVII.

De A GVENIETE, seu Piciet I ardeae Frutex est tenuium fibrisque similium radicum , e quibus proferuntur cauleS, et in eiS folia Mali Persicae, sed majora. Haec amaro prope Sapore Praedita sunt, et odore jucundo, calidaque et Sicca juxta Secundum ordinem temperie. Jus decocti foliorum dicitur febres eXstinguere, quod qui fieri possit, non video , nisi intensiore calore emollito, et ad inferiorem gradum deducto , sedatis rigoribus , aut alicunde cauSa Vacuata.

CAPUT CVIII.

De ATE , seu Piciet I aquatica. Radici innititur fibratae, atque tuberosae, proliXae, aedigitum crassae, unde edit cauleS sexdodrantes longoS, teretes , laeves, foliisque Limoniae Μali utrinque refertos: flores in summo pallentes, coccineosve , et in capitula velut coacervatos. Illita corpori ardorem exstinguit, frigida siquidem est atque humida natura, et montOSi S naScitur lociS.

De PICIETL, Seu Teti herba. Herba est Teti radici insistens brevi, tenui et fibratae,

192쪽

160 ΗΙSI OR. PLANTARUM

ex qua fundit caules quinque plureSve dodrantes longos, atque hirSutos, inconditos, Striatos et laeve8, folia lata oblonga , et PerSonatae quadamtenus Similia : flores Hyoscyami similes, eisque decidentibus vascula, Hyoscyami quoque aemula, referta Semine. Vocabant hanc plantam Haitini Tabacum, a quibus non ad Indos solos, Sed ad Hispanos quoque id defluit nomen ὶ eo quod suffumigiis ad

misceretur , quae laba 0s etiam nuncupare ConSueverunt.

Sunt apud noStros, qui herbam Sacram , nec deSunt qui Nicotianam quoque vocent. Non est autem unica hujus plantae species ; reperias enim et Qualibeti VOCatam, Candidiore flosculo, caule rotundiore, ac solio laeviore et longiore. Ambae Sunt acri Sapore, exsiccantiS calidaeque ordi ne quarto temperiei. E quibus intelligas licet eorum errorem , qui arbitrantur frigidas esse plantas , et ad HyωScyami disserentias pertinentes. Nam tametsi nigricanti Hyoscyamo forma dispares haud sint, viribus tamen pluS- quam ex diametro pugnant. Quod Si soporem inducunt, non evenit ob frigus humoremve, quorum citra dubium sunt eXpertes , Sed calore, eXcitatis nempe levatisque in Caput Vaporibus, qui Somnum inducant. Jam facultateS quotidiano cognitas eXperimento accipe. Folia Siccari permiS- Sa , atque in fistularem convoluta formam , inclusaque arundinis cavis internodiis aut papyraceo canali , altera

193쪽

NOVAE HISPAN. LIBER II.

parte incensa , altera Vero Ori naribusque admota , atque excepto fumo , Obturatis Ore et naribuS, Ut ad pectus uS-que Vapor in Pir i S penetrare POSsit, pituitae eXpuitionem mire evocant , asthinati veluti per miraculum auxiliantur, difficilemque halitum, et inde ortam leniunt angu Stiam. Neque praedictis morbis inspiratuS ille vapor, quo diximus, modo tantum remedio est , Sed uterinis etiam assectibus impenSe confert, ac praecipue Suffocationibus , quae ob uS ascenSum Solent accidere ; admoto siquidem medica mento in dicatum sibi locum dicto citius reStituitur, SyncOpes fugatur, et angustia morSque magna eX parte in morbidae mulieris corpus jam admiSSa atque eXcepta amovetur ; roboratUr caput , SomnuS inducitur , sedatur dolor, ventriculUS reSumit VireS, curatur gravedo, laborumque Omnium CaSUumque SenSUS hebetatur, ac otium facultatis animalis quod possis ebrietatem quamdam vocare)prorsus illabitur animo. Quin folia ipsa virentia, manibus oleo perunctis emollita et Velut marcida, concalfacta igne, et ori ventriculi dorsoque e regione applicata , ita tamen ne hepar attingatur, quod alias incenderent, atque inflammarent , Coetionem juvant, et Satietati egregi E medentur. Eadem tumore8 lienis di Scutiunt apposita, dolore8 a frigo

OrtoS Sedant, Vulnera CancerOSa antiquaque CXtergunt, Calnem Creant, et cicatrice obducunt, Si succum foliorum

194쪽

mediocriter contuSorum vulneri inStillaVeriS, ac mox arentium pulverem inspergas, et demum folia Superponas, ex quibuS Succum expreSSeriS. Sanant eodem modo capiti inflictas plagas, dum tamen neque nervi, neque OSSa aut laesa aut convulsa Sint. DoloreS dentium concalfacta Sedant,

convoluta et loco dolenti, aut dentibus pituita excavatis perforatisve admota. Quin et foliorum pulvis inSpiratus tractuSque naribus Verbera et cujusvis generis Supplicia vetat sentiri , vires addit, auget animum , et ad labores tolerandos infractam vim. Illi vero, qui e cortice, quantum capiat putamen nuciS, devoraverint, ita inebriantur, Ut Semi mortui amentesque eXtemplo jaceant. Verum qui eo auxilio frequentius, quam deceat, uti a8SueScunt, redduntur de

colores , linguam gestant squallidam ac palpitans guttur, hepatis ardore afficiuntur et in cacheXiam et hydropem lapsi mortem tandem obeunt: at qui eo praesidio utuntur moderatius, a multis aliiS liberari Solent incommodis ; nam praeterquamquod morbo gallico egregie auXiliatur, Venensetis sagittarum ictibus mire obsistit, si mox plaga insarciatur pulvere, et ita permittatur manere, donec et pulviSet venenum in clavi cuiusdam formam copulentur, et Coeant. Hoc remedii genus desumtum est ab IndiS antropopha gis insularum Haitinae propinquarum accolis, qui cum abhOStibuS venenatis oppeterentur plagis, hac herba Sola sibi

195쪽

caventes reddebantur paSSim inColumeS, confirmatumque est testimonio insulam Divi Joanni S incolentium, qui cum adversus Indos illos bellum gererent, multisque ejusmodi aD scerentur vulneribuS, Solo hoc antidoto atque praestantissimo alexi pharmaco eXtremum fatum effugere, quoties viscera transfigi non contingebat. Quin articulares dolores Sedari tumoreSque eo Solo auxilio reSolvi, apud HiSpanos etiam agenS noveram: flatum etiam di Scuti, et inveteratos rebellesque dissipari dolores: pulicum quoque vitatur faStidium, si jure decocti soliorum universa domus conSpergatur. Seritur, ut Lactucae, neque aliter, Cum eXPedit, tranSsertur, et colitur, nullum , modo pingue et humectum Sit, Solum respuens. Paratur ex ejuS foliiS arefactis atque contritis decem partium menSUra, et unica calci S medicamentum adeo ab Indis omnibus expetitum et venale, ut illo ferveant emporia : venditur involutum foliis Spicae Μaigii, gestatumque inter buccas et maXillas Suavem Somnum, SenSuumve et mentis tranquillam quietem inducit, et laborum omnium hebetat Sensum , redditque homineS ad quaevis corporis exercitia promtoS atque agiles, et praecipue ad iter agendum : dolorem etiam dentium ac ventriculi levat , prae- Statque alia, quae licet a nobis nominatim dicta non Sunt, P08Sunt ex praedictis facile comprehendi : interque illud Vulgare non est, oleum, cui sit infrixum conciSum in te-

196쪽

nuia frusta infusum colici S mederi, necnon SueCum ejuSet nucleorum Titisetapoti vino permiStum atque infusum, et solia Elychnii modo obdita ano quartanam arcere ac reliquarum febrium frigora.

De TLALTETL, seu Teti humili.

Radici innititur I ALYEn , quam Cloapalli I nallae Vo-Cant , SUrculosae et candenti, Unde prodeunt cauleS re ferti soliis subalbidis, oblongis, mollibus , serratis et hirsutis. Flos est in summis caulibus Chamaenaelo Similis, sed circa ambitum Bellidis modo, cujus eSt SpecieS, purpuraSCenS. Acris est radix, calefacienSque et eXSiccanS Ordine tertio. Succus ejus bibituS duarum unciarum menSura tuSSi magnopere confert, et enixiS mirum in modum opitulatur. Nascitur X alat lauhci.

Radicibus innititur I LALYETL altera , quam alii sivaquauhizontic, alii Tonalathulti, alii Micat Looti, et Mica-mihuiti vocant , fibris Similibus: unde prodeunt cauleS tenueS , teretes ac virides: et in eis solia Saligna , minorat men, et non longe ab exortu Veluti praecincta atque

197쪽

NOVAE HISPAN. LIBER II. 16s

compressa , aliisque valde parvis atque angustis ab eadem fere parte ternis aut quaterniS prodeUntibus : flores vero aurei juxta postremos caules, et exilia flagella, Chrysanthemo simileS , virentibus et obrotundis calyculis inclusi atque contenti.

s PO ETL , seu Tabac0 ligne0. Radicibus firmatur QUAPocYETL pollicaris crassitudinis, longis, ex albo rubeScentibuS, et craSSo Cortice vestitis, et candentis medullae. Folia fert parva, Squallentia , hirsuta, obtusa et mollia : flores luteos modicos. Radix dicitur repellere inflammationes, frigida enim eSt, Siccaque et adstringens , etsi nonnihil videatur praeses erre amaritudinis et caloris. Nascitur TettotolanL

De A MVAH TL, Seu urb0re pani LArbor est magna, Mali Μedicae foliis, flore ac fructu candido, in corymbos composito, Sapore et Odore fere nullo , frigidaque et sicca natura. Teportunicis provenit montibus , ubi frequenter interpoliatur eX ea papyrUS, ferVe que opificum turba, scribendo trahendisque lineis non multum apta , etsi non transmittat atramentum , involucris

198쪽

aptior ac celebrandiS deorum faSti S SacriSque , conficie dis veStibus, ac funerariis exornandis apud hoS Occiduos Indos perquam accommoda, atque utiliSsima. Rami crassioreS Secti ex arboribuS , Ut duret SoboleS, macerantur eX aqua , ac per noctem permittuntur rivis aut fluminibus madescere. Sequuta die vellitur cortex, emundatuSque a Superna cuticula lapide plano , sed quibusdam Striato Sulcis, inaequalique sude Saligna in orbem contorta manubrii vice comprehenSo, multi8 ictibus concussus dilatatur. Cedit Sequax illa materieS, moX Secatur in Schedas, quae alio planiore lapide rursus Verberatae facile inter se junguntur , laeviganturque , atque ita demum aptantur in plagulas , duos dodrantes longas ac Sesquid odrantem plus minus lataS, Papyrum nostratem, quae craSSior ac vilior eSt, imitantes, Sed denSiores, et candidiores, at longe tergiori no-Strae cedentes. Scio nationeS aliaS aliter atque aliter papyrum eX arborum corticibuS parare, Sinas autem omnium tenuiorem ac terSiorem , qualem nOS domi ServamuS, velut quondam e junco, nunc vero vetus orbis e Lino redacto in farinam parat, sed nobis tantum sermo est de MeXicana.

199쪽

NOVAE HISPAN. LIBER IL 16

1 tun, alii Tepeamat I VOeant, arbor est magna, solia ampla serens, obrotunda , pinguia, Purpurascentia, Issederae, ac cordis sere figura r corticem altera parte pallescentem ex viridi, et altera fulvum, in ipsis vero stipitibus, qui ficulnei sunt et leves, in modum Sycomori fructum scubus parvis Similem, PurpUraSCentem, Semine minuto ac fulvo resemium. Adhaeret saxis non mediocriter, Spectando miraculo. Folia sunt saporis et odoris insignis expertia, Digefacientis naturae, atque humectantis. Jus decocti radicum linguam febrientium humectat, pectoris doloribuS Confert, pituitam ac bilini nondum excuSSo lacte Supra infraque pu gat , Si unciae tres totidem aquae libris adusque medietatiS consumtionem incoquantur. Lae HS medetur ulceribus labiorum ceterisque inveteratis. Provenit Chietur, montosis asperisque locis, cautes, ut diXimuS, indicatque nomen, amplexa. Est et alia eodem nomine ac temperamento ar-b0S , quam virgarum tantum rectarum laeviumque usum unt praeStare.

Folia sert AΜΑχQui TL Limonis, sed magis acuminata. Comata est et umbrae tantum gratia expetita. Ad genera Ozamati videtur, velut et praecedens, pertinere ; nam licet

200쪽

poma minora Sint, neque ponticis nucibuS majora, candidis velut et illa distinguuntur punctis, et intra Se continent granula ficulneis sorma et natura Similia: materies etiam levis est, ac parum distans a sculnea. Provenit locis cali dis , qualis est Chletla, ubi febrientibus accepimus jus decocti corticum radicum Valde prodeSSe.

De A TYALLIN, seu herba multifida. Uerbula est ΑΜΑTZALLIN tota exilis, flores promens minutos, et ex candido paululum rubeScenteS: Odora, amara, et calefaciens. Folia trifida sunt, longa et anguSta, et tamen Indi Medici illitam contendunt finire febres, evocata fortassis morbi causa ad cutim, aut, ut ipsi unt, calore sobrili medicamenti calore evocato. Nascitur in calidis moi

tosisque locis uuauhquechulae.

De TLA AMAM , Seu virga sanracea. Species videtur nostratis Mori, a qua nec forma, nee facultate, aut eduli fructu, plurimum distat. Vocata autem est TLAcoΑΜATL ob similitudinem, quam habet cum Ama-quabuiti magnitudine, sorma, foliis, odore , CorticiSque et materiei tenacitate. Folia ergo fundit Tiacoamati Alori, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION