Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

CAPUT CXXXVI.

De raci TZAPOra , seu Tetasoti nigro. Arbor est procera , Mali Medicae foliis, fructu Μalia cotonei mediocris forma et magnitudine, primo extra viridi , mox fusco, et tandem nigro, intra Vero perpetuo nigro , unde nomen, molli, ae granulis fulviS reserto, eduli, calentis alimoniae, Satietati opitulantis, et grati quibusdam, cum maturuit, SaporiS, ante maturitatem Vero adeo urentis naturae , ut leprae medeatur, tineae , impetigini, et Scabiei , interimatque inspersus fluminibus pisces. Nascitur in calidis regionibus, hortensibus praecipue atque humidis locis.

De T TZAPOTIO, Seu frutice Simili Tetapoti. Frutex est volubilis, foliis Tetapoti, unde nomen, sore et fructu carens. Jure decocti soliorum perungunt Indi addito Axin corroborandi gratia eos, qui resurgunt ab ali qua aegritudine: caret enim odore ac Sapore insigni, frigidaque constat natura, et febricitantibus perquam accommoda. Nascitur in calidis Trauhtepecensibus juxta fauces, et humecta montium loca.

212쪽

C UT CXXXVIII.

De TEZON'A P0ra , Seu p0rno c0larem Tezonili lapidis prae- se ferente.

Arbor est magna ΤEZONTZAPOTL , quam alii Mamei vocant, stipites fundens fulvos, solia Mali Medicae, denaundenave juxta Postrema ramorum S ipitumve Cacumina, flores in ipsis stipitibus , e quibus demum generantur poma magna , ovorum figura, coloris, ut diximus, lapidis Te

, unde nomen: Callo Vero Principio candenti, et postea coccineo, OS includente magnum, laeve, et resertum nucleo. Est autem pomum ΜaliScotoneis conditis gustupersimili, ac mediocriter jucundo nutrimento, Sed non admodum salubri. NucleuS incluSus osse addi solet Goaoail potioni, illini capillis, ne findantur, sed integri servati flavescant , xicaris Vero VocatiS, et OmniS generis materiei, eodem modo commendandi coloris gratia. Cortex ossis ejus medetur cordis affectionibus, tuSuS vero ac bibitus ex vino renibus et lapidi. Nascitur in calidis regionibus , qualis est uuauhnahuacensis.

C PUT CXXXIX.

Arbor eSt magna et visu conSpicua , folia se

213쪽

NOVAE HISPAN. LIBER ΙΙ. 18 I

rens hirsuta , crassa, et Μali Μedicae forma, sed tamen magis acuminata , POmurn Parvum, Coecineum ac SaporiS grati; nec quidquam aliud, quod memoria dignum existimarem , de haC arbore accepi.

CAPUT CXL.

Arbor est non mediocris I ZAPOQUAHUiTL , folia serens magna, Serrataque, multis distincta interventis, et ad Mali Medicae formam nonnihil accedentia. Jus decocti corticum exceptum gossypio ac naribus auribusque instillatum dolorem capitis, dentium, atque oculorum dicitur tollere. Nascitur temperatiS locis Hoeiacocollae , humectisque agris.

De M TZAPOra , seu Trapoli apis. Arbor est XIcorrΑpoTL magna, soliis Μali Medicae, minoribus, fructu Μespili forma , magnitudine et colore, Sapore tamen malorum, quae Vocant nonnulli apiana cumjana Semiputria Sunt, OSSa includente Plana, acuminata, te ita quaternaVe, nigra et nitida, alicubi tamen candicantia, boni nutrimenti gratique , sed vel binis ingestis gravi et fastidioso. Nascitur in calidis montosisque, aut cultiS et hortensibuS lociS.

214쪽

18 et

CAPUT CXLII.

De CHIZTZAPOTL , Seu Trapoli s0mnifero. Arbor magna est atque incondita, foliis Mali Μedicae, raris ac ternis, Stipitibus albi S naevis distinctis, floribus pallentibus et modicis, fructu vero Cotonei forma et magnitudine , Vocato a nostris HispaniS alb0 TZ 0tl, eduli, Saporis grati, Sed non admodum SalubriS nutrimenti, et oS- sis nucleo laethali ac deleterio. CorteX arboris Siccus est, ac paululum dulciS non sine quadam amaritudine : soliatuSa et appoSita nutricum papillis infantulorum medenturdi arrhoeis : ossa usta et in farinam redacta opitulantur ulceribus putridis vitiata carne prorSUS eXeSa atque abSumta, purgato ulcere , Carne generata , ac cicatrice mira quadam celeritate inducta : poma ingeSta Somnum conciliant, a quo invenere nomen. Nascitur in calidis frigidisque regionibuS.

Quam Μexicani QUΑΠΗΥZAPOTL vocant , Haitini An0- nam nunCupare COI SueVerunt, Sub quo nomine apud Hispanos huius regionis incolaS frequentius circumsertur, alii Vero Texaltetapoti, arbor est magna amplaque, foliis Mali Medicae, sed anguStioribus: floribus candidis, tricuspidibus,

215쪽

NOVAE IIISPAN. LIBER II. 18 a

similibus lite pyris musteis gratia et suavitate odoris: fructu desuper punctis fulvis et virentibus variato, melonis fere magnitudine , nec absimili Immata oti , cujus interna, quae nigro Semine Parvoque Scatent, ferculo vocato ab Hispanis candido, mollitudine, colore et Sapore Similia Sunt, non tamen pari gratia, atque nutrimento, quod fatuosum est, neque admodum probati Sueci. Germina ejus dicuntur ObSiStere venenis, nuclei vero pomorum Curare di arrhoeas, etsi acceperim inter Tetont zonate ac divum Seret atorem genus quoddam Anonae provenire, cujus Seminis nuclei decem duodecimve devorati leviter ac Sine molestia bilem ac pituitam purgent. Nascitur regionibus calidis, qualis est Haitina Insula, et Pro Qincia novae Hispaniae siuauhnahua

Arbor est magna foliis Mali Medicae, minoribus tamen atque obtusioribus , multisque distinctis interventis, fructu vero Xic. tetapoti forma et natura perSimili, Sed tamen majori. Nascitur regionibus calidis ac montoSis Colimae locis, etsi cultura atque indulgentia jam ad campestria et hortensia loca descenderit.

216쪽

184 HISTOR PLANTARUM

CAPUT CXLV.

De TZAPOTL Haitino, Seu Mamei. Arbor est magna et Visu Spectabilis, amplis, longisquefoliis, fructu Malocotoneb Simili, lutei colori S , neque admodum mali aut ingrati nutrimenti, nucleiS Vero magnis, binis ternisve. Nascitur in calidis , qualis est Haitina in Sula , coepitque in novam Hispaniam transferri diligentia Bernardini Castilli, viri militaris ac probi , in cujus celebri horto uuauhnahuacensi imitandam penicillo curavimus.

AΜoLLI Seu Indicum smegma, Sap0Ve, herba eSt parva, crassa , brevi, et fibrata radice, soliis porraceis, caule viaridi , dodrantem longo , floribus Va8culiS contentis ex albo rubescentibus et capillamentiS Similibus. Radix Saponis vi-Cem praebet, unde nomen; nee Cederet noStro, ni lotae CX eo VeSteS pruritum quemdam eXcitarent. Nullam insignem qualitatem videtur praeseserre, si glutinosum quidpiam excipias, quod SeSe guStantibuS offerre Solet. Provenit montosis locis temperatarum regionum, qualis eSt Me-

217쪽

Frutex eSt YYAΜoLIN , ita vocatus ob fructum cocto ferculo Similem , quod a Solis contingit calore, multoS a surculoSa radice proferens ramoS, Limoniae Mali folia, caules teretes ac VirenteS, et flores in corymbos octo uncias longos compoSitoS, denSOS et coccineos : e quibus profertur fructus malvaceo semini haud absimilis, multi pleX , primo Virens, POStea ruber , ae tandem purpureuS, atque niger, et attrectantium inficienS Purpureo colore manus. Calida et urenti natura conStat, amaroque et acri sapore. Sanat impetigineS tineasque, et non minia S ac praecedens planta, pro smegmate eSt, bullaS eXcitat, tumoresque rumpit praeter naturam. QuOViS tempore provenit regionibus temperatiS , qualis eSt Teiacoquensis in convallibus et campestribus locis.

CAPUT CXLVIII.

De AMOL CHIra, seu s0re Amolle. AΜOLXOCHITL radices fundit porraceis Similes fibratasque, et ex his caule8, foliis quoque porraceiS Ornatos, Sed amplioribus , spicatos flores, oblongoS, atque rubeSCenteS. Eumdem ferd, quem praecedentes duae plantae, eXtergen-

218쪽

dis lanis ac VeStibuS usum praeStat, ae temperatiS regionibus , qualis est Μexicana, Provenire Solet.

CAPUT CXLIX.

De APINNI, Seu herba erecta.

Bulbosa radice constat Ap1NTta , et fibrata, soliis Spa thulae foetidae, sed majoribus, numerosis, intervenitS multis Secundum longitudinem discurrentibuS diStinctis, necnon juxta radicem quibusdam rubescentibuS punctiS, et luteis flosculis. Odora eSt, acida, et non Sine quadam adStrictione glutinosa r utilis est, velut et Amolle , cui Videtur Congener, abluendis vestibus, quae tamen lotae ea herba pruritum etiam Solent eXcitare. Venenatorum Serpentum morSibuS remedio est aqua, ubi aliquandiu contuSa maduerit, epota , admota que vulneri, atque ipsis inflammationibus applicata radix. Pulvis vero seminis gossypio inspersus et dentibus adjunctus dolorem eorum Sedat, pituitamque trahit et expurgat. Est et alia sintsi differentia foliis undiquaque maculatis , latioribus , rarisque, ad Amolle quoque pertinenS genus , et ad easdem reS utilis. Provenit calidis regionibus, qualis est Tepoettianica, ubi eam depingendam , et leone

219쪽

De GUILA LEI, seu herba Amulli. Herba est tenui longaeque innixa radici , ex qua pro deunt caules volubiles, flores candentes et praelongi calycum forma , folia cordis figura mediocris magnitudinis. Sapore et odore insigni caret, frigidaque et humenti natura conStat. Folia resoluta ex aqua, illitaque, medentur inflammationibus, dolorem capitis applicata Sedant, calorem nimium pellunt, et Oculis puerorum inflammatione tentatis prosunt, denigrant capillos, lichenibus medentur, et pruritum sedant: Succus devoratus bilim ac pituitam per superna pellit , surculi vero in penem immissi evocant urinam. Nascitur in calidis collibus Tettiani. Est et alia herba ejusdem nominis ac facultatis , et huic, ut conjectari Potest congener, sed foliis circa eXOrtum a pediculo in

niuae bifidis , de qua haec pauca dixisse sufficiet: quin et Bryoniam nostram Chichica nolle vocant Indi, untque jus

decocti infusum mire pituitam purgare, et gallico morbo, aliisque aegritudinibus, in quibus impeditur motus, anti quis ac rebellibuS mederi.

220쪽

CAPUT CLI. De MOLLE.

A Peruina regione in hanc Novam Hispaniam , imo Hispaniam Europaeam planta, quam MOLLE VOcant, jamdiu

est advecta atque translata. Arbos Procera , Visu pulchra, et ornandis domorum compluviis publicisque soris aptissima. Comata, in latum eXPandens undiquaque ramoS, e viridi colore purpurascentes, ubi folia Olivae profert, sed longe angustiora et tenuiora , Ordine utrinque disposita, et oblique versuS ramoS eXtren OS Procedentia : flores exiles, albos, racematim dependentes, qui mox in fructum viren tem , Oxyacanthae Semini parem, aut paulo majorem abit, et cum maturuerit , in colorem eX albo rubescentem: cui nucleus duruS SubeSt , eXtraque CircumveStienS membranula ejusdem coloris. Folia ac fructus Lentiscum , et ejus lacrymam olent , resipiuntque , Sed commistum Foeniculo, unde fortassiS aliquis in Lentisci eam reserat spe cies , ni malit esse sui generis herbam Sed sapore est acri , subdulcem amaritudinem et adstringentiam praeseserenti, calidaque et Sicca ordine tertio natura. Acini caro exterior dulci S est, Verum, quo diXimus, Sapore nucleus. Ventrem Superiorem corroborat calefacitque , inseriorem adstringit et, ut quidam unt, Terebinthi Vicem praestat,

SEARCH

MENU NAVIGATION