장음표시 사용
201쪽
tamen magis acuminata , flores albos, modicos, in Mori fructus , sed longiusculi et tenuioris formam compoSitos, edulis, acidi, sed per maturitatem dulcis purpureique, et grati saporis. Caulium cortice mundatorum ramenta ulcera antiqua et putrida curant. Quovis caelo germinat, floret mense Maio , estque glutinoSae et paululum calentis naturae. Hispani indigenae Morum Indicam vocant, ΜeXicenses vero arborem Tucoamati, ut diximus, ob eam , quam habet cum Amati similitudinem, fructum vero AmaCapolin, quoniam fructui Capolin vocato, fructus colore edulique natura , et quadamtenUS etiam Sapore et facultate Similis est. Provenit calidis et frigidis locis, nec temperatum caelum, quale est Mexicense , fugit.
De A TYAUNTLI , seu glutine sanra e0. Radices fundit fibris similes ΑΜΑΥΣΑυATLi , solia Meti parva , et in coccineum inclinantia colorem: caulem tere tem, laeVem, ac Sex longum dodrantes: florem modicum et luteum , Tetauhilnio haud dissimilem, purpuriSSO Vermiculatum. Frigida et humida planta est, nulloque insigni Sapore aut odore. Succus est praecellens medicamentum adversus omnem diStemperiem cum siccitate Calidam , quocumque modo admoveatur. Est etiam usus apud Indos flo-
202쪽
rum. MontΟSi8 SaXOSisque locis provenit Calidiorum regionum , qualis est T 0zllanica, ubi eam Curavimus depin gendam.
De A Tm Teo altetnicensi , seu herba simili Amati.
Radici innititur candenti ac parvae , eX qua oriuntur caules modici, fusci, et folia Origani. Radicum decocto colluitur os ulcusculis affectum , atque ita pristinae restituitur saluti: adstringentes enim sunt, frigentisque aut modice calentis temperiei. NaScitur in calidis.
Caules fundit AΜATic secunda fulvos, Sex Cubitos Ion-gOS eX radice craSSiuScilla , Sensim gracilescente et fibrata, et in eis folia Quercus serrata, et minora: floreS in poStremis ramis exiles , et purpureos , Verticillis quibusdam adnascentes. Frigida, Siccaque et adstringenti natura conStat, et tamen O vocanenses Medici, apud quos micat campestribus in locis , ajunt dolorem capitiS naribus infusam mitigare.
De A TLAX Ira, seu herba humili sani acea. AΜATLAX1HoiTL herba est ita Vocata, quod sub arbo-
203쪽
ribus, ex quibus Indica papyrus paratur, nasci soleat: binos tern sve longa dodrantes, radice Oblonga et librata foliis Ocymi, paulo tamen majoribus, et magis acuminatis:
corymbis candentium floSculorum referta, qui tandem vertuntur in acinos Coccinei coloris, Coralis modicis et orbicularibus persimiles. Gravem odorem Spirat, nulliuSque narratur eSSe USUS, praeterquam florum : tamen ob ejus jucundum aspectum delineandam memorandamque curavimuS.
Frutex est foliis Mori, sed angulosis : fructu alterius ΤLACOAΜATL , seu Ama apolin Simili, edulique, et ejusdem facultatis. Nascitur ubique, sed praecipuἡ calidis locis.
Herba est sex dodrantes longa, radicem fundens tenuem et prolixam, et ex ea folia hirsuta, Cinerea, et ob rotunda, caules in purpureum inclinantes ac hirsutos, et flores luteos et modicos. Sapor est leguminis, frigidaque et Sicca natura: quo fit, ut radix in farinam redacta conserat ulceribus canceroSis. Provenit in montibus Tetuat lanicis.
204쪽
De altera Radici insistit longae et tenui, fibrataeque YZTACTI Α--LAΜATL , Unde prodeunt caules Sexdodrantes longi, folia per intervalla terna , oblonga, Ocymo fere similia, finientia in cuspidem et aliquantulum Scabra, floreS CandenteS, Vergentes in colorem coccineum juxta Summos ramulOS. Radix frigidae est, ac Siccae naturae, odoriS ae SaporiS CXperS. Succus ejus nubes discutit et medetur leucomatiS. Prove nit in campestribus X0chil ecensibus Quauhnahuacensis agri,
Arbor est vastae magnitudini S, ita Vocata, quod Ama quabuit l, ex qua papyrus paratur, Sit Similis, Sed soliis novaculae forma. Haitini Ceibam vocant. Duae Sunt ejus Spe cies , altera foliis Mali Μedicae, inferne diluti, superne eXSa iurati viroris, fructu orbiculari, albis maculis di Stincto, ac reserto granulis, scuum granis Similibus, edulique, et Saporem nOStratium, ficuum reserente, unde indigenae Hispani arborem Ficum indicam vocant, fructum Vero Ficum: quam arborem accepi apud Panticenses bis singulis qui busque annis proferre solia , largos imbres, dum viridia ac
205쪽
tenera sunt, effundentia ac Velut stillantia. Altera latioribus, Sed tamen obtusioribus, et nigrioribus, unde quidam Tlilamati vocare malunt, fructuque minori. MaterieS'eSt utrique lenta ac brevis. Nec quicquam aliud intellexi, quod ad usus medicos POSSet Spectare , praeterquamquod folia frigida siccaque facultate pollent, et opitulantur ulceribus , mannam etiam Vocatam ab Arabibus Super eam praecipue apud maxiesecenses cogi, simillimam nostrati et forma et viribus, sed paulo duriorem et glutinoSiorem, quamquam aliis in locis hujus novae Hispaniae , quales Sunt uuauhnahua
censes, Optimam , nec cedentem illi, quae ex Campania adfertur , SOleat concreScere Super Salices.
Frutex est Salviae foliis, pinguioribus, et mollioribus: floribus spicatis, parvis et coccineis ; ex quibus procedente tempore acini producuntur. Folia tusa ac pugilli mensura
ex aqua devorata dicuntur humoreS Omnes leniter, ac citra moleStiam ullam vacuare per Superna, et tamen frigida adstringentique et glutinosa videtur constare natura. NaSci
tur in frigidis, floretque mense Februario. Ethnae accolaestuauhilalma=l vocant, aiuntque radicem laevigatam et inspersam mederi ulceribuS.
206쪽
Reperi non procul ab Ethna Μexicana genus quoddam I LAI ΑΜATL, frigidae, Siccaeque et adStringentiS naturae, Cujus Semen lentibus multis inter Se cohaerescentibus Simile erat, folia vero longa et angusta, quod tamen depingendum non curavi, quod plures plantae nobis jam tunc delineatae essent, quae Similibus pollerent viribus.
CAPUT CXXVIII. De altera TLALA PL.
Frutex est radicibus innixus fibris similibus, soliis Mali Punicae, ternis , floribuS in summis caulibus purpureis, inspicarum formam compositis. Frigida et Sicca constat temperie , aut moderate calida. Ulceribus medetur ac febrilem calorem Sedat, inflammatisque oculi S , eorumque argenta
tis medetur. CAPUT CXXIX. De TLAL Ara tertia.
Volubilis est genus lacte manans , radici innixum fibratae , unde cauleS proseruntur virore saturato tincti, te nues , teretes, laeveSque, et ornati foliis raris, oblongis,
207쪽
squallentibus et hirsutis inserite : floribus vero candentibus et parvis, ac fructu Siliquastro simili, lanugine ac semine reserto , ab illo Tlalla 'olli parum distanti ; verum nec variato , nee Spinifero , qua in re differt ab ea , et ab alia planta , quae Vocatur Quaquauhion. Liquor ab ejus germinibus confractis stillans ulceribus antiquis opitulatur. Sapore et odore caret, frigidaque et humida temperie constat. Provenit in calidis Oapani. Vidimus duas alias herbas eodem nuncupataS nomine Mud T 0rtianenses , quas tammen , quod nullius utilitatiS apparerent, praetermi SimuS.
Radice firmatur longa , tenui et fibrata I LAI ΑΜΑΤΕ, quam alii Tlalcimati seu Cimati humilem , alii herbam Joannis infantis , quidam Mechoacanenses Turiripit aqua , alii,
vero seuereri vocant: eX qua proseruntur cauleS purpurei per terram SerpenteS, folia Obrotunda, Nummulariae proxima, terna , purpurei et Spicati floreS, Semeiaque parvum et rotundum. Frigida , siccaque et adStringenti natura conStat, necat pediculoS, medetur vetustiS ac recentibus plagis, et vacuatis humoribus dysenterias et abortum coercet; tu- 'Sa Vero ac duarum drachmarum pondere devorata dolores e morbo gallico Ortos sedat, et illita oculiS eorum in-
208쪽
flammationeS. Nascitur temperatis locis aut paulo frigidioribus , quales sunt Μexicani ac non pauci ex Mechoac
De OVERERI, seu planta adhaerescente vestibus. Est et alia herba, quae sub Joannis quoque infantis nomine circumfertur, quam ea de causa praecedenti libuit adnectere. Fibratis haec firmatur radicibus, unde prodeunt caules volubiles: et in eis folia similia praecedentibus, sed longe majora et pluribus distincta interventis, necnon Siliquae parvae, tribus tantum gravidae nucleis. Plagis et recentibus et antiquis ferunt magnopere opitulari , nec hominum tantum, Sed etiam quadrupedum, quibuS perSanandis frequens ejus est usus , et oculis inflammatione tentatis egregie subvenire. Nascitur in calidis siccisque Huacanae
De TLATLALANATIC, Seu herba simili Tlata nati. Radicibus firmatur surculosis similibus, biniS ternisve, unde prodeunt cauleS purpurascentes juxta genicula, quae habet per intervalla, teretes, laeveS ac tenues: et in eis folia rara, longa et angusta, adeoque Tragopogi flores in summis caulibus , oblongis vasculis contentos , illis Hyoscyami similibus. Calida herba est ac guttur urenti tem-
209쪽
perie, quamvis per initia dulcis appareat et grati Saporis. Radix semiunciae pondere exhiberi solet ex melle Maguel his , qui satietate , et acore ventriculi afficiuntur. Nascitur in collibuS arentibus regionum frigidarum, servaturque ab Indis ad SimileS USUS.
De MEIA TE, seu Amati magna. Arbor est magna Hog1ΑΜΑΥΕ, soliis Mali Medicae amplis , stipitibusque Subalbescentibus. Calefacit Siccatque ordine quarto , subtilibusque et acribuS partibus compingitur. Scabiei et leprae medetur illita , flatumque et VentriS do lorem jus decocti insusum solvit. Provenit Hoaxi ecensibus calidisque aliis locis spectatu pulchra, sed fructus florisque , ut incolae teStantur, orba.
De AT POTL , seu p0m0 aquatico. Consuevere MeXicani, apud quos linguae totius Novae hujus Hispaniae proprietas atque facundia viget, vocare Universali quadam nuncupatione Poma sere omnia, quae dulci Sapore ConStant, Trap0ti; velut Xocoti, quae acido. Illo rum alterum genUS Vocatur Aletapoti, Seu Trapuit aquati cum, ita dictum, quoniam ejus arbOS juxta aquaS, aquO
210쪽
Save loca Soleat provenire. Arbor est magna, soliis Mali Medicae, septenis, juxta ramorum extrema , floribus albis stellatisque, e quibus generatur fructus Obrotundus, magnus, atque interne pallens , dulci sapore, insalubri ingratoque alimento, febreSque, ni modus adsit, excitante; intus latet ossiculum, praecipuum phagedaenicorum ulcerum medicamentum. Arbor Aletapotiquabuiti vocatur , POmum Vero, quemadmodum diximus, Atetapoti, in melonis parvi quandoque auctum magnitudinem et Suavi praeditum odore. Provenit regionibus paulo calidioribus juxta foecunda et aquosa loca.
Arbor est ILLAΜΑΤZAPoΤL, quam Haitini Guanabanum vocant , magna , soliis Mali Medicae, fructu oblongo , magno, primo viridi, Sed post maturitatem fusco , pallentive, et quibusdam velut delineatis squamulis interstincto, interne vero molli et candenti, Salubris alimenti, saporis dulcis et quadamtenus similis fructui Cacaoat L Regionibus provenit calidis et fertilibus, qualis est siuauhnahuacensis, ubi eam arborem curavimuS depingendam.