Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

NOVAE HISPAN. LIBER IIL et 19

profert cauliculos tenueS ac longiusculos, resertos foliis Myosotae, Lotum urbanam redolentibus , geminis granis parvis a soliorum eXortu prodeuntibus, primo viridibus, et tandem coccineiS. Succu8 ejus succo Cen oa ochiil per mistus febrium frigora seu illitus, seu bibitus tollit: herba ipsa tu Sa, atque appliCata tumoreS praeter naturam aut discutit, aut maturat et rumpit : Sumta vero eX aqua Scorpionum morSibUS, UteriniS affectibus atque destillatio nibus auxiliatur. Liquor ignis opera ab eadem planta stillans odorus est, dysentericis opitulatur, conspergendiSque vestibus, et a tineis Vindicandis, et Suavi illis conciliando odori est perutilis: vapor vero exhalans illum coronariae Libanotidis videtur imitari. Nascitur regionibus temperatis calidisque , quales sunt Merulaensis, ac 2 Fauhi ecensis, juXta aquarum defluXiones, et loca humentia.

CAPUT XLIII

Herbula est ΤLALOCOXOCHIΤL , Seu Ocoxochiil terrestris, trimae Ocoxochiil forma similis, sed paulo latioribus et brevioribus foliis, et facultate diversa: frigidam enim naturam Sortita est, humidamque , odorem nullum , et vim repellendis inflammationibus eXStinguendisque ardoribus utilem. EiS-dem , quibus praecedens, natalibus gaudet.

252쪽

CAPUT XLIV. De TLAL0COXOOHIra altera.

Radices agit I LALocoXOCHITI altera longas et tenues, extra croceaS , intuS pallidas , e quibus multi prodeunt cauleS , tenueS, Virides, proli Xi, geniculati , quadrati, et per terram repenteS , reserti soliis prioris fere Ocoxochit unde nomen, aut rutaeeis, paulo tamen majoribus, ac per intervalla quaternis, Utraque ex parte caulis binis: flores albi parvulique. Videtur spectare ad SpecieS Polygoni, quas Tianquias et Ia univerSim ΜeXicenSeS vocant. Frigida siccaque conStat natura , ac SimileS temperiei praeStat effectus. Nascitur in frigidis ac montosis locis.

De TLALOCO CHII L Tetzc0quensi. Radicibus innititur ΤLALocoXocuiTL Teletooquensis fibrissimilibus , unde profert cauleS exileS , repentes Per terram, et in eis folia bina per intervalla Rutae, aut Oc0x0chiti, uim de nomen : flores in eXtremis ramulis coccineos et modi cos. Adstringit eadem eXSiccatque non sine quadam vi caloris. Τollit dolores, ac stupentium membrorum ob frigus SenSum eXcitat, Sed praecipue crurium et brachiorum. Nascitur temperatis locis, qualeS Sunt Tetz 0qllens s.

253쪽

NOVAE HISPAN. LIBER ΙΙΙ.

De TLALOC0XOCHIPATTI, seu medicisa TLAcoxochtil. I LALOCOXOCHIPATLΙ , quam alii Elchiquiubpalli seu pectoris medicinam vocant, radici insistit Raphani, si bratae , Unde profert caules tenues, refertos foliis Lini longis et an gustis: flores in supremis caulibuS oblongoS, VaSCUli S con-

tentoS, extra candidoS et intra purpureos. ViS est calens, Siccaque, et pectoris amica. Nascitur temperatiS regioni bus , qualis est Tetz 0quensis.

Radicibus insistit parvis , et eXilibuS J EOCOXOCHIΤL, quam alii Ocoxochitic appellant, unde prodit cauliculus te nuis Contortusque , et in eo folia Lini, per intervalla bina, angusta, longiuscula , incurva, et falcata: Semen Vero rΟ-xundum , et eXile utrinque per singulOS foliorum eXOrtus. Frigida est et valde lubrica, erysipelatisque eX pertum eStimpense opitulari. Quauhquechidae provenit et maxieseci.

CAPUT XLVIII.

254쪽

HISTOR. PLANTARUM

cordis medicinam Vocant, crassiuScillam , et fuSci S fibris re feriam , folia arundinacea, CraSSiora , et anguStiora, juXta radicem rubra , et florem Omixochiil. Frigida et humida natura ConStat. Quaevi S plantae pars trita, ac bibita ex aqua unciae unius menSura febrem tollit. Nascitur locis

temperatis.

CAPUT XLIX. De OCOPIAZTLT altera.

OCOPIAZTLI altera, quam alii Hottacotolli seu Scorpii spinam vocant, herba est Spinifera, radici obrotundae , et fibratae insistens, unde profert folia Spinis horrentia, prae longa et anguSta, Caules longos, teretes, ae laeVeS i quorum supremis partibus haerent capitula spinis horrida , illis Dipsaci haud dissimilia , ac flosculis contecta purpureiS. Radix Siser sapore quodam dulci , atque odoro Videtur imitari, calentique Secundo ordine, et eXSiccante praeStare natura. Liquor, ubi aliquandiu maduerit, jusve decocti propinari solet ab Indis Medicis his, qui jam paene a febre

convaluerint, ut reliquiis humorum febrem causantium per urinam , aut Sudorem evocatis prorsus ab aegritudine liberentur. Quin articulari morbo laborantes eadem ratio ne juvat, in aliosque hujusmodi usus magna cum Utili late solet adhiberi. Provenit Tena lucae montanis humidisque loci S.

255쪽

NOVAE HISPAN. LIBER III

CAPUT L.

De CHICHICAMAZ N , Seu herba amara Serratorum

CHICHICAΗΟAZTON , quam alii Chichicaohaettio, alii Coha-3elli seu anguem foetentem , alii Tli 0t0u Seu nigram etf0etentem plantam vocant, Spina eSt fibratis innixa radici bus , e quibus profert folia Cirsii longa, et anguSta , Serrata , et SpinOSa , Unde nomen : CauleS rotundos, CaVOS, PurpurascenteS , et in eorum cacuminibus capitula spinifera et obrotunda. Calida ordine quarto natura est , ac Siseris sapore, quamviS odore et aeri. Radix trita , ac devorata pondere drachmarum trium eX aquae unciiS decem ventriculi imbecillem calorem roborat. DoloreS VentriS ac ceterorum membrorum , e frigida Causa Ortos, Sedat, flatus di-

scutit, colicae et iliacae conseri , Urinam et menses evocat , satietati medetur , Venerem Stimulat, Ventriculum impense frigescentem confirmat et fovet, ac morSibus Sese Pentium venenatorum medetur: quae Omnia efficacius praestat , si ex Vino liquoreve alio calenti, et roborante osse ratur. Quin tumoreS praeter naturam admota dissipat, humores articuliS ini arctoS attenuat, ac diScutit, et cuivi frigidae medetur intemperiei. Provenit temperatiS ac monto sis locis, quales sunt uualibi ecenses.

256쪽

HISTOR. PLANTARUM

De OCOPIPIN, seu planta resinam stillante. Herba est ocopiPiN , quam alii Cosito, alii cientii, et alii O pichin vocant , radicibus Asphodelo, aut Filipendulae similibus firmata quaternis quinisve , reSinam OlentibuS, Unde nomen, e quibus fundit caules tres SpithamaS longoS, geniculatos , et purpureos : folia crenata , longa , angusta , ae SinuOSa : floreS rotundos, et coccineoS. SuccUS radici S odorus , ae glutinOSuS eSt, acriS, amarUS , et SapienS reSinam. Folia Raphani foliis sapore , et odore Similia, et eiSdem paene viribus. Calida, atque eXSiccanS eSt Ordine tertio natura , reseranSque , et tenuium partium. Pulvis radicum resinae additus frigus undecumque pellit, doloreS mitigat, ac flatum per Se , aut miStus Tlaltecomaxochiil discutit , pedicu-culoS necat, tenuat humoreS, ac pectori, et utero Consert, pituitam purgat a ventriculo, citato vomitu , pulvis duarum drachmarum pondere, menStrua evocat, aliaque praestat auxilia , quae ex hujusmodi temperie oriri ConSueverunt.

CAPUT LII.

De generibNS O TE , seu Pinus, quae in hac Nova Hispania enduntur. Proveniunt apud novos Hispanos in locis frigidioribus

257쪽

22snon pauca peregrinarum Pinorum genera , quorum non nulla picta exhibemus. Ex his quaedam Sunt adeo brevia, ut unum vix aequent dodrantem, lepris curandis, ut Indi Medici affirmant, valde opportuna: Teocoti a quibuSdam vocata , Sterilia, nee ferentia fructum. Alia vulgaris magnitu dinis , sed pineas nuces ferentia, mirum in modum proli Xas, non plurimum tamen crassas, Sed qualeS pictaS eXhibemus. Sunt alia, quorum pineae in mirandam amplitudinem adolescant , et demum aliis incredibili innaScuntur parvitate. Non desunt, quae Strobilos triangulares, et rubeScenteS, parvulosque ferant, Sed quo Ceteri, Sapore, aut quibus ina nis sit fructus; nec est in nostro Orbe genus ullum, quod in hac regione non Sit reperire: Verum eXSequi omnia iiii mensi paene esset labori S et Operae, ae fortasSis non adeo

utilis aut neceSSariae.

Herba est oco ILITL , quam Ocopeti licenses Chichio- aquiliti seu amarum olus Voeant, radice inni Xa fibrata atque purpurea, unde profert folia Serrata, Sinuosaque, Son cho similia, et cyaneos flores. EduliS eSt, sapore PaStinacae resinoSo , Calidaque et Sicca ordine tertio temperie. Succus ejus medetur ictibUS neparum. Nascitur in locis temperatis aut frigidis, quale est Tetzcocum, et At

258쪽

laccum , po8Setque in Species Solachi referri, ni odora esset , et quo ordine diximuS, Calenti S naturae.

OCOLINTEQUITCUA herba est fibris quibusdam firmata, unde prodit caulis binas spithamas longus, et in eo Μali Medicae folia, et flores albi modici. Folia semipugilli mensura tuSa, atque eX aqua devorata lumbricos intersciunt, ac pellunt peculiari et Occulta, ut par est, vi , quando insigni sapore caret, et ad temperiem aut paululum frigoris inclinat. Provenit Tetataocota humilibus editisque locis sed aquosis et humidis.

CAPUT LV.

De O GUILTIC , Seu herba resin0sa. Ηerba est ocOQUII Tic radici insistens Raphani, unde profert caules contortos: et in eis folia Ocymi, majora tamen , et minime Serrata, altera parte albidiora. Vis est calida siccaque, et sapor resinOSUS. Nascitur apud Teletoo

DE TONALO TL, seu Pinu Solis. Foliis constat I ONALocoΤL-Obrotundis, coccineis floribus, candidisque, et modicis. Sapore et odore in-

259쪽

NOVAE HISPAN. LIBER III.

227 signi caret, frigidaque, Sicca, et adstringenti gaudet na tura. Flos arboriS hujus resolutUS eX aqua et illitus corpori febrium impetus tollit. Provenit Madianaiam planis atque editis locis.

De XOCHIO TZOI AHUIra, seu arbore Liquidambaris Indici. Arbor est magna, Aceris fere soliis, in tres cuspides, duosque sinus divisis, altera parte albicantibus, altera V ro obScurioribuS, serratisque, et fructu erinaceo simili. Calida Siccaque natura conStat, et odore jucundo. Inci8o ar boris hujus cortice, qui partim fulvus, partim Virens est, Indicum fluit vocatum Liquidambarum ab indigenis Hispanis, a Mexicensibus vero Xochiocot zoti, suavitate odoris Styraci persimile , calenti ordine tertio exsiccantique natura ; quod additum tabacis caput, Ventriculum et Cor firmat, Somnum inducit, capitis dolorem ex frigida causa ortum lenit: per se vero humores discutit, Sedat dolores, ac impetiginibus cute digitis convulsa medetur. Stillat ab eadem arbore, aut Sponte sua , aut incisa oleum, haud cedens praedicto liquori aut odoris jucunditate, aut medicis usibus. Discutit utrumque flatum, ac praeter naturam tumores dissipat, Coctionem procurat, Ventriculum roborat, uterinis affectibus confert, et alia his similia praestat juvamenta seu per Se, Seu aliis medicamentis permistum. Sunt qui elixis

260쪽

ex aqua stipitibus id odoramenti parent genus, sed vilius ita est, ac minus ad praedicta praesidia eXpetibile. Provenit campestribus calidisque locis, et interdum etiam tem peratis , velut H0οώc0c0tiae , Quauhchinanes, et Mootefeci.

CAPUT LVIII.

seu Jlore muris. Herba est sibratis insistens radicibus, unde proferula tur caules geniculati, binos dodrantes longi, folia Menthae, superne virentia et inferne subalbida hirsutaque, lineis interstincta , et quibusdam plicaturis Secundum foliorum longitudinem , sed minoribus. Glutinosa est, et frigida natura, diciturque furunculis admota mederi.

CAPUT LIX. De ACHOCHOIUILII L, Seu flare Suavi.

Ηerba est ACHOCHOQUiLITL palustris, radicibus inni xa capillatis, unde profert Caules purpureOS, CaVOS, geniculatos per intervalla , ac rotundos: et in eis folia Amygdali, latiora tamen , et Serrata : flores Chrysanthe mi juxta foliorum exortus, toto sere Catilium procursu. Edulis est cruda ac cocta , frigidumque , humidum et Suave, ut teStatur nomen, praebet alimentum. Nascitur

SEARCH

MENU NAVIGATION