Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

NOVAE HISPAN. LIBER III. 229

in lacu Alexicano , et pauperuili mensaS Subinde onerat.

De AmZ0ra, seu herba implicata. Radicem fundit AΜozoTL SurculoSam, eXtra fulvam , ae fibratam, et ex ea cauleS tenueS, quadratos , numerOSOS, et partim purpurascentes , plenos foliis salignis , sed longioribus, fructuque spicato et acinoso. Edulis herba eSt, vicemque adhuc tenera oleris praebet, calidi et odori. Nascitur regionibus calidis.

CAPUT LXI.

De AmTAL N, Seu herba aquae albida. Radice constat AiZTALTON Surculosa , capillata et fulva , unde mittit caules fulvos ac tenues: et in eis folia Lini angusta, et longiuscula, albos et modicos flores, quales sunt illi Scorpiuri.

CAPUT LXII.

De ATLACHICHIMA, Seu herba aquae usta. Herba est radice crassa firmata, unde eduntur caules

quadrati, pennatique circa singulos anguloS, folia Serrata, longa et angusta, flores albi et modici; quam , quoniam nihil de ea narratur, quod ad USUS medicos spectet, non

262쪽

curavimus depingendam. Nascitur juxta aquas, velut indi

cat nomen. CAPUT LXIII. De altera ATLACHICHI A.

Herba est ATLACHICHINOA altera, floribus Olaxochiil similis , virentibus tamen et diluti coloris , foliis productis in longitudinem, mollibus et Serratis : radicibus surculosis fibratisque , et quadratis caulibuS. Herba est non omnino caloris aut adstrictionis expers, et tamen solia corpori illita, aut e frigefaciente quopiam liquore devorata febres di cuntur exstinguere. Nascitur in planis Tauhtesecensibus et Tememthzincensibus.

De ZACATLACHI NOA, Seu Tlachichinoa herbacea. ZACATLACHICHINOA , quam alii Zahuattachichinoam seu scabiei Tluchichinoam vocant, fibrata firmatur radice, ex qua fundit caules quadrato8, purpureOS, hirSutoS, et Sarmentosos: et in his folia Ocymi, sed aliquanto longiora , serrata et in purpureum colorem vergentia, verticilla Marrubii , in cujus Species merito referenda erit, et flores in postremis ramorum flagellis albos et exiles. odora herba est, Μarrubium redolens, gustuque SuaVis, quamquam non-

263쪽

NOVAE HISPAN. LIBER III. et I

nihil amata. Calida fruitur ordine Secundo natura. I umores discutit, febrium frigora tollit, adeoque ipsas febres. Scabiem ac lepraS applicata Curat, Unde alterum nomen. Sunt qui Nahori ut a vocent, quod caules serat quadra tos. Nascitur montOSiS SaXOSi Sque locis regionum calidarum , qualis est Teportlanica, Sed Praecipue juxta aquas. Reperias alias duaS herbas, non Solum nomine, Sed forma quoque et facultate paene pares , de quibus ob id nihil.

De TEPANTLA-- A, Seu Tlachichinoa parietum. Herba est dodrantalis, radici insistens capillatae unde promit caules velut squamosoS: et in eis folia rara, longa, lata, et mollia, e quorum eXOrtu ramuli acervatim prodeunt , Gramini similes. Apposita maxillis dentium dolores sedat. Nascitur in planis, et juxta Parietes Tauhtepecenses unde evenit illi nomen.

CAPUT LXVI.

De TLA HICHIN APATLAH0AC, seu herba usta lati folia. ΤLACHICHINOAPATLAΗΟAC, quam alii Textatuhili seu herbam sax0rum vocant , radicem CrasSam fibratamque agit, dulcem ac mediocris temperiei, aut cum Siccitate nonnihil frigefacientis, unde profert caules cubitum longos: et in

264쪽

232 eis folia Mali Medicae , aut Scorpiuri , cujus Videtur species , et postremis ramis appensos floreS Scorpiuro Similes. Ulceribus funt mederi, dentium dolores tollere, ulcuscula Oris cicatrice obducere, tumoreS Praeter naturam repellere , febres Sedare, delere Scabiem, praecipue sale et fuligine admistis , Ophiasimque , curare dysenteriaS , hau Stam Vero Semiunciae pondere cum SubSedimento Xocoail la borantes febre acuta purgare. Nascitur O ο0cani, Tauh-

tepeci, Tlachmalacaci, Alaetitae , Telokapae, et aliis ejus modi calidis regionibus.

CAPUT LXVIL

De altera ATTZAIN.

Radices profert AYTZΜ1TL altera capillis similes, unde mittit caules Portulacae, laeVeS , teretes et rubeOS, paulo tamen crassiores: et in eis folia magnitudine formaque Si symbrii , pinguia tamen longioraque. Frigida herba est, et aliquantulum Sicca, ΡOrtulacae Sapore , et ejusdem, Ut Videtur, naturae, atque Speciei. Nascitur humidis et aquosis locis regionum temperatarum. Repellit inflammationes, San guinem fluentem Sistit, febres Sedat, calidae medetur distemperiei. Est eadem Hexicano lacui familiaris.

265쪽

CAPUT LXVIII.

De AALA ON , seu lubrica medicina. Radice firmatur AALACTox fibrata , e qua profert cau-Ies tenues, teretes ac purpureΟS, filia Serrata, OCymo majori forma similia , longe tamen ampliora, floreS multOS, modicoS, coccineoS , VaSculiS contentOS, et Semen Malvae. Vis est nonnihil frigida et glutinosa.

CAPUT LXIX. De AALA 0ν altera.

Radice firmatur altera AALACTON quoque fibrata , Unde prodeunt cauleS e nigro in fulvum colorem VergenteS: et in his folia serrata , longa, angusta, et squallentia , fiat vique flores in vasculis verticillorum figura. Frigefacit ad- Stringitque, quamobrem radix ma Sticata gingivarum placat calorem , corroborat dentes , pituitamque elicit. Nascitur in collibus calentium regionum , qualis est Chiauhila, et Tauht eoum. Herbam aliam vidi apud Tacapichtienses per omnia Similem, Sed floribus pallentibuS et Sapore glutinoso, Similibus paene viribuS et eodem nomine.

266쪽

CAPUT LXX. De APENTERISCA.

Herba est APENTERISCA SeSquidodrantaliS, ramulis tenuibus , rotundis, et purpura8centibuS, radice fibrata , capitulis aut floribus siccis, et candentibus modicisque, soliis Lini longiusculis et angustis, per intervalla quiniS Senisve. Frigida natura conStat, atque ideo illita corpori exstinguit febres. Nascitur Parcuarinis agriS Provinciae Mechoacanen

Herba est ΑΜΑΜALAcoΤL palustris, orbicularibus soliis, Umbilico veneris quamsimillimis , sed nonnihil per ambitum laciniatis, longeque gracilioribus, et e pediculis longis , coccineis , laevibus teretibusque , pendentibus , innixisque radicibus in capillorum modum. Edule oluS OSt, calida natura conStans, et gustu odorum: Indi tamen aiunt adverSuS febres conserre: qua ratione ipsi viderint. Ego putarim in Sisymbrii aut Laveris Species referendum. Flore et fructu caret. Sunt qui dicant Succum infusum Ca-checticis mederi. Μexicanae paludis incola est familiaris

et alumna.

267쪽

NOVAE HISPAN. LIBER III. 23s

De altera A A LACOTL.

Species est Pulmonariae peregrinae, soliis Sedi pinguibus, obrotundis, mediocribus, Statim a radicibus, fibrissimilibus, prodeuntibus , mollibus, subalbidis ac veluti imporcatis. Impense frigida et humida est: quamobrem epotus succus adverSUS febreS, quaS puncta Concomitantur , dicitur efficax esse medicamentum. SaXOSiS aquOSiSque pro venit locis. Est et altera ΑΜΑΜALACoΤL eadem facultate et forma, sed radice Ponticae Nuci simili, quam Mechoa- canenses Ahiatri vocant.

CAPUT LXXIII.

De TEPETLAANA LACOTL, Seu Amamala oti quae in montibus nascitur. Volubilis est caules ferens teneros et Subalbidos, in eis vero folia obrotunda et pinguia. Flore et fructu dicitur carere. Arbores Scandit. Frigida et humida natura constat, repellitque praeter naturam tumoreS.

268쪽

tum craSSOS , laeVeS, purpurea pelle Vestitos, e medioque in cacumen Sensim gracileScentes , e radicibus candidis, obrotundis, bulbaceis, fibratis, ac minime divisis in membranas : flores in extremiS ramiS modicoS, oblongos et pallentes , e quibuS Vesicae insurgunt Siliquatri forma, semine resertae: folia Satyrii, cujus sortasSis Species est. Radix frigida est atque humida , et Vehementer glutinosa; quo si ut Indis ac praecipue pictoribus, qui pigmentis

suis ita tenacitatem atque adhaerentiam procurant atque

conciliant , glutinis usum praestet , neque aliud juvamentum novere, quod ad salutem humanam pertineat: facile tamen est judicare, cohibendis fluxibus, conglutinandis vulneribus , haemoptoicis , dysentericis , fractis ossibus, inflammationibus repellendis , exstinguendis febribus , et aliis

auxiliis ad hunc modum praestandiS medicamentum esse mirabile. Est et Acastetauhili, Seu Trauhili arulidiniaceu ni verum aut eadem omnino planta est aetate tantum, aut natalibus disserens, vel illi prorsus congener, nam et facultates Sunt eaedem. Nascitur TeF02tiani, ubi eam curavimus depingendam.

269쪽

NOVAE HISPAN. LIBER III. et a

CAPUT LXXV.

radicem fundit bulbaceam sibratamque , unde profert caules quatuor dodrantes prolixos, longos et purpureos, fomlia Plantaginis aut Satyrii, magna ex parte tantum duo: Postremae caulium partes octo unciarum intervallo plenae sunt candeScentibus floribus eX pallido rubeoque, Suavissi mi odoris , atque adeo Liliacet, Aquilegiae floribus forma similibus. Eadem, qua praecedenteS, Virtute ConStat. NaScitur temperatis regionibus, qualis est Μexicensis, ubi eam curavimus aemulandam.

Herba est similibus praecedenti firmata radicibus, equibus coccineos, aut purpurascentes caules profert, treScirciter dodrantes longos, et in eorum cacumine florem candicantem ex luteo, Liliaceo similem , unde quidam Tetractepetetaluxochiti Vocavere: folia Plantaginis triplo longiora , angustioraque. Frigida est radix, humida et glutinoSa natura, eiSdemque, quibus congeneres, viribus ; floris quoque praebiat huic genti usum.

270쪽

CAPUT LXXVII.

coxochiil radicibus Similes, folia Iridis, sed longe pinguiora , brevioraque , et in rubeum colorem vergentia, caules teretes, purpureos , Cubitum proliXOS, Pennamque anSerinam craSSOS , Iridis quoque floreS, Sed e rubeo in candidum colorem elangueScenteS. Vis est eadem, quae praecedentibus. Et quamvis radix satis glutinosa sit, gluten, quod ex hac paratur, minori habetur in pretio, quam quod ex ea, quam praeStantiae ratione Traculli vocant, sed de illa paulo post.

CAPUT LXXVIII.

De TZACVX CHIra , seu sorida Tetauhili. Congener alia planta praecedentibus ad nos allata est, sine floribus tamen , quam eodem modo curavimus depingendam , fibris insistentem , unde prodeunt caules craSSi, geniculati, et Liliaceis ornati soliis. Vis eadem, quae praedictis , idemque flori S uSuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION