Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Ηerba est radici insistens Raphani, minori tamen et sit bratae, Unde mittit caules tenues, virenteS, teretes: et in eis folia longa et angusta, Salignis Similia, Sed media fere parte praecincta , ae in angustiuS Contracta, et in Summo flosculos luteos, vaSculis oblongiS et comantibuS contentos, cujus nullam adhuc memoratu dignam facultatem accepi.

CAPUT CCXIII.

De A NTNA MEChoacanenSi. Herba est tuberoSae et tranSVerSae in SiStens radici, ex qua prodeunt rami: et in eis solia Ocymi, minora et magis acuminata, in SupremiS Vero ramiS flores lutei, parvi, oblongis spicatisque vaSculiS comprehenSi. Cujus licet exciderit et vis et nomen , poterit tamen iconis auXilio facile ab iis qui me Sequentur, Pervestigari.

De altera ANOM A MUChoacanensi. Herba est radicibus Surculosis firmata , unde profert cauleS multoS, tenueS tereteSque: et in eis folia per intervalla bina, obrotunda et mediocris magnitudinis, in poStre-

352쪽

De tertia A Mech0acanensi. Collegeram apud Mechoacanen8eS herbam , quam Statim depingendam, describendamque pariter Cum facultati bus curaveram , et quamquam , incuria fortassis domesti corum , descriptio perierit ; manSit iamen imago apud me, quam posteritati libuit communieare , Vel quod noscere opera Dei nemini fore ingratum putem , nullis et viribus adjectis , vel quod a me aut ab aliis , qui me Sequentur, investigari, hisque aut aliis scriptis atque monumentis adjici poterunt. Ergo radicibus firmatur fibratis, et multis, in deque edit caules multos et tenueS, OrnatoS foliiS quaternis per intervalla , modicis, origani forma, et Serratis; et in summo fert comanteS flores Vasculorum figura , circa eXtrema StellatOS et ex luteo rubeScente8. NaSCitur, ut coim jecto , Pascuari Provinciae MechoacanenSis, ubi cetera, quae ad hujus plantae naturam pertinent, erunt ab indigenis Medicis eXtorqUenda.

CAPUT CCXVI.

DE TEPARISTRANGUA Mechoacanensi.

Nascitur apud Mechoacanenses herba quaedam, radice

353쪽

NOVAE HISPAN. LIBER III.

32I fibrata et extrinSecus nigra, ex qua funduntur caules geniculati, et nonnihil pallescenteS, ornati foliis salignis, et in summo luteis atque piloSis flosculis. Febribus etiam perfrigeratis e Vocato Sudore medetur. Erit fortasse Mexicano ruin C agaili.

CAPUT CCXVII.

Dἱ AXIX ATLI T0t0t Ecensi. Radicibus insistit tenuibus et fibratis, unde mittit caules e Xiles, et Volubiles, in eis vero folia orbicularia, et mediocria, et flores modicoS et CyaneoS. Radix amara eSt, calidaque et Sicca ordine tertio, tenuiumque partium. Eadem iuga et drachmae unius pondere eX aqua devorata Urinam retentam e VOCat. NaScitur in calidis, huimidisque et planis Totot eci locis.

CAPUT CCXVIII.

Arbor est folia ferens Mali Medicae, sed minora, et magiS acuminata , ae multiS ConSpicui Sque intervenit S , tum secundum longitudinem discurrentibus , tum obliquis in si gnia , et Subaspera, flores Vero parvoS et candentes. Cortex radicis , quae frigida est, adstringens et glutinOSa, fractiS me detur ossibus; idem praestant folia tu Sa et emplastri modo applicata. Nascitur in calidis et planis locis.

354쪽

AcoΜPATLI I t0tepecensis, quam alii Tlahoelilocatalli vocant , frutex est multoS ab una radice proferenS Caule8, teretes et fuscos: et in eis Solani solia, flores albidulos, et fructum Myrti baccis haud abSimilem. Amara eSt radiX, ac tertio ordine calefaciens et eXSiccans. CorteX radicis duarum drachmarum pondere trituS, atque eX aqua qUarto quoque die devoratus hydropem curat. Sunt qui dicant morbo gallico eodem modo mederi. Nascitur in calidis juxta flumi

De AT0LPATLI J tot ecensi. Radicem fundit tenuem, luteam et fibratam, unde profert cauleS tenues et tereteS: in eis vero folia Persici, ac sores in cacumine coccineoS, et oblongiS VaSculiS contentos. Vis est frigida siccaque, et diarrhoeaS CompeScens, si jus decocti radicum bibatur. Nascitur in calidis collibus.

CAPUT CCXXI.

355쪽

Iubiles : et in eis folia rara, amygdalinis similia, hispida et inferne candeScentia. Radi X Calefacere Videtur, humectareque cum quadam lenitate atque dulcedine, quo fit, ut Semivnciae pondere ex aqua devorata vomitum cieat, atque ita appetentiam Semimortuam excitet. Nascitur in calidis locis campeStribus atque editis.

Herba est e radicibus fibratis unicum proferens caulem, SeX dodrantes longum, ac CraSSitudine parem culm6 trbticeo: et in eo folia per intervalla bina, Alali Aledicae soliis paene paria, Sed diluto tincta Virore, aculeis quibusdam raris per margines diStincta ac tribus nervetS discursibus secundum longitudinem procurrentibus, floreS Vero circa po- , StremoS ramo8 parvoS et arenteS. InSigni Sapore et odore caret, et tamen radiX tusa atque eX aqua devorata infusave medetur pectori S ae alvi doloribuS. NaScitur Huacanae Ca-ilida regione.

CAPUT CCXXIII. . De APAREM LHerba est radici insistens longae, lentae, ac per inter' valla tuberosae, unde prodeunt cauleS multi, hominiS aequantes altitudinem, et propinquas arbores scandenteS, soliis or-

356쪽

nati virentibus, Mali Medicae foliis non plurimum dissimi libus, candentes ac modici flores, et fructus nullus. Frigida est et adstringenti natura. Jus decocti Semiunciae radicis in pulverem redactae epotatum medetur doloribus e gallica lue profectis , bubonibusque, ac vitiatae motioni multimode vacuatis humoribus fert opem. NaScitur in calidis et arentibus Huacanae lociS.

APEΗΤZI , Seu herba suprema parte comata, radicibus fr- matur asphodelinis Paene Similibus , intrinsecus candidis, extra hirsutis, et gOSSypina tectis lanugine, ternis quaternisve et in surculos longiusculos desinentibus, unde prodit caulis virens, folia Quercus, flores Vero candentes, pilosique, abeuntes in pappos. Radices quatuor quinqueVe tuSae et resolutae ex aqua, atque infusae medentur diarrhoeis. Nasci tur editis atque humilibus locis regionum frigidarum Mechoacani.

Herbula est radici surculo Simili innixa, unde prodeunt ramuli tenues, spiniferi et purpurei, ornati foliiS ternis, ob longis et exilibus , et e pediculis propendentibu8, quibus si-

357쪽

liquae teretes, et quae Sensim attenuantur, appendent, refertae semine Sinapino paulo majore, orbiculari et candenti : floribus praeterea in summo luteis ac stellatis. Radix eSt amara et nonnihil acris. Suceus foliorum instillatus auribus medetur Surditati. Nascitur in calidis Huacanae.

CAPUT CCXXVI.

De TEPATLI , Seu Saxorum planta.

Volubilis est radici insistens orbiculari, candenti, taurino testiculo simili et desinenti in Surculum, unde mittuntur caules volubiles, tenues , et ornati foliis laevibus, virentibus, pinguibus , nec dissimilibus illis Vitis albae, sed alatis circa exo tum. Radix est amara calidaque, et diScutienS praeter naturam tumores. Nascitur Huexutiae Provinciae Panucensis.

Radici insistit crassae, longae et levi, unde proferuntur caules multi lentique, et tern0S prolixi cubitos, ornati foliis obrotundis, et exsaturato virentibus colore, et flore sui ferunt in nullo. Vis est frigida et Salivosa, et tamen CauleStusi atque devorati ex aqua dicuntur mitigare dolores, ex gallica lue Ortos, et partus vehementes lenire. Nascitur in calidis provinciae Panu Ensis.

358쪽

Malvae species est Alceaeve, nam folia et Semina si milia sunt, frigidaque et salivosa gaudent natura. Febres puerorum illita dicitur exstinguere, ac vomitum devorata compescere. NaScitur in calidis et humidis locis provinciae

Radicem tenuem et fibratam fundit, et eX ea ramulos teretes tenuesque, ornatos foliis multifidis, unde evenit ei nomen, Cittalli enim Stella est ΜeXicensibus, flores vero modicos, e candido purpurascentes, atque exile et candens semen. Amarum Saporem praesert et nonnullum calorem. Redacta in pulverem dilatat ulcera, et ante tempus coale

scentibus obSistit, et pannOS eXtergit : qilin eXcalfacta folia , tusaque cum Sale, et resoluta eX aqua morbis oculo rum dicuntur mederi.

CAPUT CCXXX. De PILT ITE.

Ita vocant Paniacenses, apud quos etiam' naScitur, quam, alii Omnazal vocare consueverunt, aiuntque Succum ejus

359쪽

NOVAE HISPAN. LIBER III. 327

ulceribus ac tumoribus praeter naturam mederi, frigida et glutinosa, qua constat, Vi.

CAPUT CCXXXI. DE PAPANI APAZ0LI.

Species est Filicis, eademque constat natura. Nascitur aquosis et calidis locis Panucensis regioniS.

CAPUT CCXXXII. De C PULCHICHVL.

Radicem fundit surculosam, et inde Caules breveS.teretes tenueSque : et in eis ocymi folia, serrata, et in sum' mo capitula Stoechadi similia , ornata flosculis et exilibus et ex albo in luteum Vergentibus, et semine candenti. Vis est calens. Jus decocti ejus ad quartas hydropicis cachecti cisque medetur, Si decem dierum intervallo quotidie semel potari contingat; Verum decenti regimine per id tempus uti opus erit. Nascitur in calidis et campestribus locis regionis Panucensis.

CAPUT CCXXXIII. De CHOCHOTAPL.

Quam nostri 1 tacuinpatii, PanUCenSeS CHOCHOYATL VO-cant , qui aiunt scabiei, tineae , pruritui ac lichenibus mederi.

360쪽

CAPUT CCXXXIV. De TZ0CU ATLI.

Radici insistit fibratae, unde profert caules tereteg, hirsutos Subalbidosque: et in eiS folia Ocymi, Sed longe majora , profundius Serrata, hispida , altera parte candeScentia et C)oalatii similia , luteosque superiori parte orbiculares et pilosos flores. RadiX est odora, re8inOSa amaraqUe , et calida prope ordinem quartum temperie. JHS decocii ejus, ad tertias semel tantum bibitum, dicitur restituere impeditum motum. Na Scitur in montibuS regionum calidarum, qualis est Panu UnSiS.

CAPUT CCXXXV.

De herba, quam vocant de L PLATA , Seu Brassica marina.

Allata est a Panu cinis Brassica marina, quae e radici bus tenuibus profert ramos tenueS tereteSque , et SparSOS per terram , ornatos foliis Oblongis, Hederae , interdum si lauatis, et in tres cuspides divisis.

SEARCH

MENU NAVIGATION