Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

simae. Nam ex ligno foventur ignes splendentque soci, fabricantur apud nonnullaS nationeS naVeS, naviumque tabulata, claVi eXacuuntur, aptantur mali et fabricantur aedium tecta. Cumque duo Sint harum palmarum praecipua genera , alterum fructui ferendo , alterum Vero liquori evocando idoneum; succus qui stillat eX tenerrimi8 hujus germinibus , atque racemis circa postrema flagella alligatis et incisis , exceptus fistuliS arundineis Va8isve aliis, usurpatur pro vino, prima die Suavis, tribus aut quatuor Sequentibus

injucundus, ac deinceps prorSUS SuperVacaneus et inutilis, semper tamen ingratum VirUS OlenS, CraSSos humores et fatum generans, modicinue humectans et Calefaciens , et vino nostrate mitior, ac minuS feriens caput, Si vasculis,

quibus excipitur, nihil infundatur, quod temulentiae sit causa , qualis esse solet Mangis, de qua Suo loco dicemus. unt autem id generis vinum phthisicis mire conferre,

adeoque eSSe opportunum urinae renumque vitiis laborantibus , ut vix sit in Philippicis insulis quemquam offendere,

sive ex indigenis , Sive eX nostris similibus morbis assectum , emundatiS ea potione his partibus , comminutisque et expulsis lapillis. Et tamen laedere unt eos qui ob Structiones, lienis praecipue, ac hydropem patiuntur. Ex hoc vino insolato, aut alicubi Servato per octo decemve dies acetum sit acerrimum , sed quod nostrate minus ex

372쪽

siccet, ac admotum igni Statim acrimoniam omnem amittat ; quamobrem ferculis jam refrigescentibuS admiScetur. Durat diutius , sed aqua admista quamcelerrime evaneScit, atque corrumpitur. EX eodem Vino carbonibus imposito spissatoque paratur mel, ae Saeeliarum, adeo Suave, ut a multis ac praecipue indigeniS vero Saeeharo et melli, quibus etiam abundant , praeferri soleat. Calida et humida temperie constat, guStui gratum est, diutius incorruptum perseverat, mollit pectus, graVedini confert, Ventriculum cerebrumque roborat, ac coctionem juvat. Nux vero binis tegitur corticibus, nempe externo, qui Villosa ConStat natura, ac velut cannabini S Stupeisque flamentis intexta, in duuci harum palmarum genere circa initia eduli, et Cynarae spiniferos resipiente acanthos , sed dulciore et minus ad stringente , aptissimoque cohibendis di arrhoeis, satietati curandae , et ventriculo instaurando. Ex hoc eodem cortice Parantur peropportuna et lychnia inflammando bellicorum in-Strumentorum pulveri, navium funes et rudentes firmissimi , et salsi humoris injuriis quamminime obnoXii, materiesque stupea praestatur tabularum compagibus infarcien

dis , et quae madens intumeScat, arctius obstruat rimaS,impetumque mariS commodius arceat. Interno altero cortice

praedicta operitur nux, nitido, praeduro , et nigri coloris:

Parantur ex eo vasa pulcherrima, auroque et argento eXOD

373쪽

NOVAE HISPAN. LIBER IV.

nantur, ut quae fama Sit Saluberrimum reddere potum, ac paralysi nervisque corroborandis ut cumque se res habeat

valde conserre. SubeSt callum , nucleuSve candidiSSimus edulis ac Sapore reserens dulcia amygdala , eX quo Contu-So atque eXpre8So lac extorquetur citra igniS operam, uti lissimum necandis lumbriciS Si octo illa Ciarum Pondere, addito Sale, matutino aSSumatur, et Praecipue a pueris, aliiS-que natu minoribus. Μiscetur quibusdam cibariiS parandis, Velut oryzae, candido vocato ferculo, et similibus. Verum crassum velut et ipsa medulla praebet alimentum, et concoctu difficile, pituitamque multiplicat hominibus in quibus abundat, nec tantillum dilata noxa, cum tamen robustis atque illius alimoniae assuetis nihil inferat mali, velut CXperimento compertum est in his qui latronum vocatas inSulas colunt, quibus est praecipuum nutrimentum, et venerem impense excitat. Idem nucleus Solet delibrari, secarique in frusta, atque ita in loca, apud quae non provenit , venditandus deferri: loco enim caStanearum in il Sus reconditarum editur. Quin ex ramentis nuclei, addita aquae opportuna mensura , fervefactiS et nimium agitatis oleum Supereminere Solet, parandiS ferculis, dum recenS eSt, non inutile; medicinae vero uSibuS aptiSsimum. Dulce eSt, liquidum , Splendidum, et oleo amygdalarum dulcium gustu non dissimile. Calida humidaque temperie constat, et Sex

374쪽

octove Unciarum menSura epotatum, addita interdum aqua, ubi I amarindi aliquamdiu maduerint, ventriculum intestinaque leniter expurgat, et humoreS praecipue atrabiliosos et

pituitosoS vacuare Solet: Cum tamen nucleus alvum dicatur coercere; Verum recens eXtractum oportet a8Sumi. Dolorem Sedat, ac praecipue Ortum a frigida causa, et vulneribus mire opitulatur , nam et Sanguinem SiStit, Saniem extergit coercetque: dolorem sedat, et tandem Cicatricem

inducit, oleo vocato laricii efficacius, quin pectus lenit illitum, purgat infusum, et alia hujusmodi innumera prae stat auxilia, quae difficile poSSent singulatim recenSeri. Nam et ex frustuliS, quorum SuperiUS meminimuS, eXtrahitur oleum utile lucernis, oryzae parandae, nervis contractis laxandis , articulorum doloribus antiquis leniendis et necandis lumbricis utilissimum. Unaquaeque etiam nuX continet intra se liquoris candidi sero lactive similis trium sere librarum mensuram , Siti, febribusque eXStinguendi S, colo-

rique contemperando idonei , medendisque et extergendis oculiS, et emundandae mulierum cuti. Eadem aqua frige- facit et humectat, emendat Sanguinem, purgat ventricu tum , et Vias urinae emundat, sedat dolorem, inflammatis oeulis medetur , et carnem in eis SuperexcreScentem ab Sumit , medetur pectori , ac praegrato est guStu , maXime aeStuantibuS, ac sitim Sentientibus, quibus, etsi sudore

375쪽

persundantur, et quantamlibet a8Sumant Copiam, etiam matutino , et Ventriculo adhuc vacuo minime videtur officere: plurimum praebet alimentum, et potio est adversus biliosas febres mirabilis , qui etiam, qua die pharmacum bibitur, assumi potest, etsi flatum generet, Sitque ventriculi laxita tem patientibus aut diarrhoeas merito Vitanda. Eduntur germina capitave harum Palmarum, quae Suavi SSima Sunt, Sed cum certa arboris jactura juxtaque suborientia folia non omnino Sunt Supervacanea, ei S enim Vinum palmarum percolatur vicem praebentibuS coli, ac calceamentorum interdum parantur Soleae. NaScuntur paSSim apud Orientales, et jam quoque apud Occidentales IndoS, ae praecipue ma-

ritimis arenoSi8que lociS. Seruntur nucibUS , et inde enatae transferuntur plantae, atque ita brevissimo spatio adolescunt , exhibentque fructum, praecipue Si diligenter colantur , et Serantur caelo fervido. Hieme etiam cinere et stercore inSpergi Volunt, et aeState aqua. Ampliores tamen proveniunt juxta aedificia , nam videntur pulvere et luto gaudere. Ex praedictiS notum e8Se arbitror non Unicum esse harum palmarum genuS. Est tamen apud hane Novam Hispaniam et aliud, littoribus nempe auStrati S pelagi, Sed fructu longe minori, nec majori eo, quem pictum exhibe-mu S, eiSdem tamen, ut eXiStimo, facultatibus. Sunt et palmae pumiliones apud Philippicas insulas, ut a viris side-

376쪽

dignis aecepi, quae ViX a terra erupere , Cum edunt fructum. Sunt et aliae vocatae Bahei, quarum fructum ad nos

allatum pictum exhibemuS, et aliae quaS Sacsac vocant, de quibus est a nobis paulo infra dicendum.

De PAL Bahei I enuiorem brevioremque stipitem fundit praecedenti, et columnae forma, fructumque ante foliorum divisionem cubiti unius intervallo, fulvescentem e viridi, qua pingitur forma et magnitudine, quae pyri parvi eSt, Cortice obdu-Ctum CraSSO, Callum des Sum , durum , Candidis punctis interstinctum , et e rubeo colore in nigrum inclinantem, intra se continentem, quod adStringentis eSt guStUS, roboransque. GeStant quintam partem illius glandis ore indige nae , et quocumque Se Conserant, Circumserunt, admistam dimidio solio. Volubilis Buγ0 vocati, et Calce ConSperSam. Ventriculum enim ita roborat cerebrumque, coctioni auX liatur, dentes firmat, Vomitiones a frigore eXCitatas Sedat, rubrificat labia, nutrit, et oriS arcet foetorem. Nascitur locis

humidis Philippicarum insularum, et tamen ceteris generibus duxi adnectendum.

377쪽

' Eadem ratione nolui praeterire genus Palmae, SA csAc vocatum. CraSSior haec eSt tacco, Sed longe brevior, et latioribus ac brevioribus foliis. Fit et ex ea vis iam et mel, quamquam diversa ratione , pariterque farina , ex qua noli omnino improbandi nutrimenti panis . concinnatur. Ut mel vinumque Stillet, caput eXimitur juXta folia , excavantque reliquum , Confecto SCrobe , donec in partem duram ac fir mam perVeniatur , ut in hujus cavitatem liquor stillet , ni perforato Stipite circa infimam partem scrobis quod saepe numero fieri solet) eXcipiatur fistula , atque ita tandem mel conficitur, simile Viribus praecedenti, sed paulo calidius, licet vinum Sit VehementiUS. Ergo Vino eXtracto, duorum annorum Spatio Palmam Stare permittunt , donec suapte sponte are8eat, tabescatque, quo tempore Secant in frusta tenueSVe tabellaS, Soli e ponunt, et in albam farinam redigunt, quae in rubetam inclinat colorem. EX qua percolum tran8fusa panem conficiunt edulem ac boni levis que , ut narrant, nutrimenti, Concoctu facilem , et insipi di saporiS.

378쪽

CAPUT XIX.

Genus est Palmae ceteris similis, sed spinis horridum magnis, nigris et acutis, foliis tenuioribus, orbiculari fructu racematim dependente, laevi, et firmo, extra nigro, intra candido , nec ponticis nucibus majore, duri asper que nutrimenti, atque oleaginoSi. Fiunt eX eo precarii vocati globuli, in magno pretio habiti, Sonaliaque, quibuS coim suetas Indi celebrant choreas. Nascitur Tacapichilae , ubi eam curavimuS depingendam.

Est etiam genus Palmae montanae IcZOTL, quam alii siuauhtepopopalli Seu montanas scopas medicatas vocant, ut indicat nomen, duos tresve ab radice Stipites edens: solia longa, angusta, crassa, Iridi fere similia, Sed longe majjora , acervatim ab extremis Stipitibus orientia: flores albos, odoroS, racematim dependentes, ac Sex constantes soliolis, ex quibus generantur fructus strobilis similes. Frigida arbos haec et glutinosa natura constat; quo si, ut germina tosta et in laevorem redacta , epotaque e liquore quopiam adstringenti cum Chian aut Bolo Armeno dysenteriis mire opi-

379쪽

tulentur, ac detineant abortum, et jus decocti soliorum et radicis medeatur Syncopi, epotum eo tempore, quo praesentitur invasio. Sunt qui dicant satietati quoque mederi, contractae ab aegritudine aliqua ; quod qui sat, nisi roborato ventriculo, divinare non possum. Non videtur silendum , e soliis hujus arboris fila parari linteis storeisque in texendis perquam accommoda, politiora, firmioraque eis, quae ex Meti fieri passim consuevere, madentibus in primis aqua , mOX protritis ae lotiS, iterumque et iterum ma . ceratis, et inSolatis, donee apta reddantur, ut nei poSsint, et in uSUS accommodari, materiemque ejuS eSSe levem ac lentam. Sunt et alia Palmarum genera in noStro orbe.atque in quibusdam hujus Oceani insulis a nobis visa de quibus suis dicemus in locis; hic enim Novae tantum Hispaniae plantae reseruntur, nisi Cum aliter fieri occasio cogit. Nascitur in locis montanis, cujuscumque Sint temperiei.

De es incorozi Chiellae, seu arbore ferente globulos trin

Arbor est mediocris, i liis Amygdali, latioribus tamen, Limoniaeve Μali, ac luteis floribus racematim dependentibus. Fiunt eX fructu ejus, detracto tantum eXterno cortice, globuli precarii pulcherrimi, candidi, nitidi, ac firmi, ne-

XX a

380쪽

que alium HSum ejus arboris accepi. Provenit Chiellae calida regione, in asperis et montosis locis.

Arbor est magna YCPACΤECoYOLI , ubique naSCenS, e cujus fructu Sphaerulae parantur precariae, modicaeque, quaS a materie pomiseraS vocare conSueverunt. NaScitur Totot eieci.

CAPUT XXIII. De ECPACCOT0LLI.

Arbor est magna YCPACcoYor o , foliis Μali Medicae, ac fructu ponticis nucibus Simili, luteo tamen , amaroque. Frigida videtur conStare natura, etSi gravem quemdam Spiret Odorem.

CAPUT XXIV.

De C XAGUA , planta simili cabri gosopino. Arbor est magna CHAXAQUA, similis Mietquiti, cujus radicis decoctae jus doloribus morbi gallici infusum medetur. NaScitur Tacamb4ri, provinciae Mechoacanensis.

SEARCH

MENU NAVIGATION