장음표시 사용
381쪽
De CUI AT ZII QUI , Seu sure tumenti. Herba est radicibus inni Xa fibris similibus , e quibus fundit caules tres cubitos longos, stipatos foliis similibus minori Plantagini, brevioribus tamen , angu8tioribus et diluto virore tinctis, et flores luteoS VeSiCartim gerentes formam et modum. RadiceS amygdalarum amararum Saporem praeferunt, aeriorem tamen. Calidaque et Sicca natura o dine tertio conStat. Eaedem tu Sae cum foliis, et resolutae ex aqua infusaeque opitulantur dysentericis. Provenit Ta- cambari, ProVinciae Mech0a Canensis.
COATLi, quam alii Tlapaler at si, Seu medicinam sangui nis coccineam Vocant, fruteX est magnus, soliis Ciceris, mi noribus tamen , rutaceisue , sed majoribus, flore luteo elangueScenti, parvo et longiusculo, composito in Spicas. Fri gidae est atque humentis naturae, Saporeque inSigni carens. Aqua, ubi stipitum ejus quaedam assulae aliquamdiu maduerint , caeruleum paulo PDSt Contrahit Colorem, reneS et Vesicam pota extergit refrigeratque r urinae acrimoniam temperat , febres exstinguit, et colicis medetur. Haec autem
382쪽
potentius praestat, si radices Meti adjiciantur , quamquam ventriculum laXant, quod ego in me ipso sum aliquando expertus, et aliorum etiam multorum patuit testimoniis. unt quoque gummi ejus oculis inflammatis opitulari ex- Crescentemque in eis carnem extergere. Coepit jamdiu id lignum deferri ad Hispanos, et tincta Cyaneo Colore Statim aqua esse miraculo prospectatoribus. Est et aliud hujus plantae genus eadem facultate, Sed aquam minime in sciens. Provenit regionibus moderate calidis, qualiS est Mexicana , et interdum etiam fervidioribus, qualis est uuauh-
De TTAL ATTI, Seu Galli humili. Radices praelongas et tenueS fundit ΤLALCOATLI, adeoque fibris similes , unde prodeunt caules tenues, geniculis intercepti, referti foliis Ericae exilibus ac brevibus: flores Sunt candentes , longiu8Culi, ac Velut e flocco concinnati. Calida secundo ordine constat natura , lubricaque. Jus decocti radicum propinatur difficile nec Sine dolore urinam reddentibus ; dolorem enim lenit, emundat meatus, atque
urinam, et quidquid illi obstaculo est, evocat. Nascitur in collibus, planisque locis regionum frigidarum , qualis est
383쪽
Quam herbam Haitini Batatam Vocant, nuncupare solent AleXicenses a radicis forma, quae praecipua est ejus utiliorque pars, CAMOTLI ; Cujus genera, etsi jamdiu nostris coeperunt esse familiaria, nutrimentum modumque S .rendi et colendi non desinam hoc in loco enarrare. Sunt ergo variae ejus differentiae, radicis tantum colore distantes nam stipites omnium VolubileS sunt, angulosa et rotunda folia, flores vero calyculorum figura, ex albo purpurascentes ) haec siquidem extrinSecus jam rubet, interna vero parte candescit, diciturque Acam0lli: interdum membrana vestiens purpurascit, interna Vero CandeScunt, vocaturque Thoicam0tl: est cum eXterna nivea Sunt penitioribus rubescentibus ex pallido, diciturque Xoc molli; quandoque interna, externaque rubescunt, aut omnino sunt alba , vocaturque Cam0palaam0tsi aut P0xcauh molli, nominibus a colorum varietate multiS retro Saeculis impositis. Radice omne genus constat oblonga, interdum vasta pro Situs natura, ac totidem, quod dixi, Variante coloribus. Quae cruda, assa eliXave, aut Variis eX ea ferculis paratis, esui apta est, Saporemque indistineta fere Similitudine castanearum resert, neque dissimile praebet alimentum , nempe bo-
384쪽
niim , cra8Sum tamen ac flatui SUScitando opportunum: volubili , ut diximus , caule, terete , Per terram SparSO , tenuique, ex quo folia prodeunt per intervalla, foliis a nostris vocatae Melongenae , MaliVe insani similia, ac purpurascentia , et floreS purpurei, parvi, et oblongi. Seritur
ramulis defossa terra jacentibus, AuguSto menSe, Velliturque radix ad USUS toto autumno, hieme, atque Vere. Clementi caelo culta provenit, et paulo quoque frigidiore aut calidiore, sed luxuriosius culto Solo atque humecto.
Volubilis genus est XICAMA Vocata, radicis crassae in orbicularem formam magna eX parte Vergenti S, candidae, grati nutrimenti, et impense refrigerantis temperiei, unde prodeunt rami tenues, teretes, longi, et per terram SparSi, e quorum Singulis, per longa intervalla, terna oriuntur 1 lia compoSita in cruciS modum , ae Veluti per medium Orbiculariter secta ; siliquae etiam mediocreS, quibuSdam in farctae lentibus. Usus eSt radicum, ut quae in menSaS POMStremaS Subinde Veniant, gratamque et frigentem etsi flatui generando aptam) praebeant aestuantibu S alimoniam, neque admodum malam , si priuS aliquandiu pendeant perflabili loco, ac permittantur ibi emarceScere. Sitim eaedem
385쪽
exstinguunt, linguae calori et Siccitati adverSantur, febricitantibus peropportunum alimentum PraeStant , Corporaque refrigerant, humectant et alunt. Ubique provenit, Sed praecipue hortenSibus locis Sata atque eXCulta. Saccharo conditas aliquando audio radices aut arena obrutas delatas fuisse in Hispanias, nec priuSquam eo pervenirent vitium aliquod contraxisse. ΜexicenSes Calauti Seu radicem succo
DP XI TIO , seu herba Ticamae simili. Sortita est haec herba nomen a Similitudine radicis cum Xicama , de qua praecedenti capite Sumus locuti , quam tamen furit flatum discutere, et colicae mederi drachmae
Radices agit CΑΜΟΡΑTra magnas, Batatis quodammodo simile8, unde ortum eSt nomen i e quibus funduntur caules volubiles, tenues, teretes ac per longa intervalla geniculati , et folia rara, Sagittarum ferreis mucronibus similia magiiaque. Radix tusa atque inspersa fluminibus pisces inte imit, ac per summas aquas fluitanteS PiScatorum offert rapinae.
386쪽
Frutex est decem dodranteS longus, ae tres quatuorve digitos crassus , praecinctus quibusdam hemicyclis nodorum instar per intervalla ex alterutra parte Singulis, cortice fulvo et reliqua materia candenti, medulla lenta, ac radicibus Asphodeli, seu Camoti, unde nomen; sed craSSiS, d drantem longis, intrinsecus albis, teneriS , denis, duodenisve , cortice nigro vestitiS, quales non sunt alii cuipiam quod adhuc viderim) plantae. Extrema caulis coccinea sunt, pediculique , et intervenia ; solia vero ex viridi ve gunt in purpureum, Sed circa extrema tantum caulis unius dodrantis intervallo septena per singulos pediculos. Radices hujus plantae eduntur aSSae, et Sunt BalatiS Sapore persimiles. Alterum genus venenatum est, sed praedicto somina simile, ni prius exprimatur SuccuS; tunc enim ex eo panem Salubrem ac gratum conficiunt, Caetabi et Xau xaub in I aitina insula , ubi ejus eSt praeeipuuS USUS, UOCatum. Ut fiant ex hac planta diversa genera paniS, ut Seram
tur et excolatur, diximus in libello , quem Haitinis plantis, cum illic agerem, dicavimus.
387쪽
De CHICHIC MOTIC , Seu amara Batata.
Radices fundit C 1 uicCΑΜorio Balatis parvis Similes coloris ex albo purpurascentis, callique mollis: et ex eis teretes caules , et ful VOS, tres circiter longoS Spithamas, ac folia peltae Hederaeve figura. Radix est frigidae , et humentis naturae: Saporis et odoris fere nullius, et paulisper glutinosa. Dysenterias SiStit tusa radiX, epotaque ex aqua aut adstringenti quopiam alio liquore. Provenit vero in calidis Coeolani collibuS.
Radice constat TEpECAMOTLI Raphani, unde multos caules fundit teretes, et geniculatos: ac in eis folia olivae, sed minora, candidiora, et molliora: floreS in Cacumine coccineos, vasculis longiusculis contentos. Radix in farinam redacta, devorataque drachmarum trium mensura per inferna, Sine ulla molestia, vacuat humores Omnes quai doque tamen per superna. Provenit frigidis montosisque locis Huilaquilucae.
388쪽
De CAIAMNO Tlan0quilani, seu Batata purgativa. Quam CΑ ΑΜoric Tlanoquiloni quidam vocant, alii Cax- tuti an, alii vero Apitetalpatii Solent nuncupare. Radicem haec fundit obrotundam , candentem et teneram; Unde Prosert exiles caules, tereteS , et volubiles , folia peltae Amazonicae Hederaeve forma, Sed angulis quibuSdam insignia : flores malvaceos , purpureos , Calyculorum figura, cymbalorumve. Radices duarum unciarum menSura devoratae cubitum tendenti alvum mira lenitate, et Securitate eX- purgant , tracta etiam e venis bili , ac reliquis humoribus. Quid quod dulci sapore et grato ConStat, nec macianis, pyrisve nostratibus cedente' Clamitet modo improba, et semper querula mortalita8, mille pa8Sim pharmacis exca nificari, in tanta medicamentorum blandiSSimorum foecura ditate , et benignitate naturae. NaScitur in regionibus calidis , temperatisque Sponte Sua, atque etiam culta pertinaci quadam vivacitate , quales sunt Pabaatianenses et Me-xicenses, POSSetque in nonnulla Hispaniae transferri loca.
Radicem fundit Balatae, purpureos caules , tenueS ac
389쪽
rotundos: folia Lisnoniae Alali subalbida et laevia. opitii- latur febrientibus radix velut alimentum ac medicina: frigi-
dae enim est et humidae temperiet, gratique Saporis, etsi nonnihil amari, et punctis, quae Synochas febres sequi solent , dicitur conferre.
De CA MOTIC tricuspide. Radices fundit Balatae similes, et fibratas, Unde nomen , caules tenues , teretes, Volubiles, et praelongos: 1 lia in tres cuspides divisa. Frigida et humenti natura Constat , exstinguitque febres. Provenit juxta rivos , aliasve aquarum defluxiones.
De CACA Tm 2 capi hilae. Radicem fundit Balatae similem, unde nomen a tenueScaules, folia sinuosa et in quinque partes divisa, radicem longam, Crassam, et Candentem, quae Calidae est, aut temperatae naturae, hUmentisque , et jucundi Saporis, contemperandoque fervori satis accommoda. Provenit Tacasichilae, unde cognomen.
390쪽
CAPUT XXXIX. De CACAM OTIO altera.
Radicem agit Balatae similem, candentem , frigidam, et nimio adversantem calori, fructum CiceriS forma, et folia Ulmi, quam quoniam cum aliis hujuS nominis facultate convenit, non curavimuS depingendam.
De C RAPU , seu arb0re Crepitante.
Brasilii vocati seu Cotini CHARAPU eSt Species. Arbor Persici magnitudine, foliis Lauri, et floribus valde exilibus SummiS ramuliS appendentibus , unde .prodeunt acini globulis precariis parandis aptissimi, nigri coloris, grati aspectus , et spondylorum, nucumve Ponticarum magnitudine, et figura. Frondes acrem quemdam Saporem praeferunt haud sine quadam adStrictione , et amaritudine , e quibus observatis facultatibus facile ab hiS, qui me Sequentur,uSus investigari poterunt: adhuc enim indigenae nihil, quod ad medicinam spectet, narrant de hac arbore. Nascitur in calidis regionibus provinciae Mechoacanensis; ubi funt pulvere in flumen insperso pisces torpescere, ita ut capi facile p0SSint , et fructum vicem smegmatis laVandis vestibus