Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

MORBORUM. 8;

Cuiuscumque naturae principium hoc cohaerentiae fuerit, mutationi obnoxium est, ut quod modo deficiat, modo redundet. Inde ex una parte debilitas . mollities , laxitas: ex altera robur, duritia, rigor. At si solida viva, sive fibras vita praeditaS , COH- sideremus , facultates animales sic exerceri posse inveniem VS, ut sanam mensuram aut eXcedant , aut

infra eam subsistant. Si perspexeris , quid ex redundantia , aut defectu , principii illius coagmentantis in solidis , ut inertibus consideratis, itemque, quid ex nimio , aut deficiente, exercitio facultatum , fibras istas animantium , necessario consequatur : haec igitur si perspexeris, quid

sint morbi vasorum minimorum, seu solidorum continentium, quo nomine a BOERHAAVIO & GAUBio appellantur, intelliges. Ex debilitate enim , laxitate atque an aesthesia, conjunctis, motuum animalium remisso necessario oritur: unde frigus , languor, & defectus facultatis absorbendi in venis limphaticis , cum pororum Osculorumque, in arteriis minimis hiantium, dilatatione , quae fluida contenta exsudare , vel in telae cellulosae interstitiis deponi patitur, atque ita tumores, humorumque colluviones, in variis locis eracitat. A nimio contra robore ac rigore, cum hyperaesthesia conjuncto, motu S animales non possunt νon intendi: unde calor immodicu S, dolor, agryp-nia , omniaque illa symptomata , quae morbos , in quibus commotio febrilis , vel inflammatio est , essiciunt. Habes hic quasdam ex illis corporum proprietati-hUS , quae temperamentorum , uti VOcdri consueverunt, differentias constituunt. Temperamenta enim , quae antiquiores Physiologi tantum ad fluida retulerunt, atque ex uno alterove quatuor illorum humorum principum, quem praeter CaeterOS eminere Opinati sunt, sanguinei , phlegmatici, cholerici, Vel

102쪽

8 AN A LYSIS

melancholici, appellationibus distinxerunt, ea nunca majori minori ve robore & sensibilitate , diversimode inter se conjunctiS, repetuntur. I. Magnum vasorum robur cum magna sensibilitate temperamentum constituit, si simile, quod veteres sanguinei nomine insigniverunt. II. Exiguum vasorum robur cum magna sensibilitate temperamentum hystericum efficit, quod cholerico aliquatenus respondet. III. Magnum vasorum robur cum exigua sensibilitate temperamento melancholico congruit. ΙU. Exigua sensibilitas cum exiguo vasorum robore id temperamentum sistit, quod veteres scriptores phlegmaticum appellarunt. Demonstratis conditionibus morbi ficis partium

continentium, sequitur, Ut partium contentarum conditiones morbificas consideremus.

Fluida animalia ex particulis, ipsa natura diversis, constant, quae viribu S attrahentibus & repellentibus in se mutuo agunt: unde varii ac multiformes illarum coalitus oriri possunt. Vehementer inter se discrepant opiniones de mutationibus morbi ficis fluidorum animalium , in quibus

plerique communem morborum fontem quaerere consueverunt. Neque exiguus est theoriarum.numerus,

quae hac de re propositae sunt inde a tempore Galenicorum, quo numerus humorum quaternarius Viguit , usque ad illud, quo Chemici quidvis ex principiis suis, sale, sulfure, & mercurio, acido & al-kali , explicuerunt, ac donec tandem Ρhysiologi mechanici cubos sphaerasque, spicula cuneosque , in fluidis animalibus videre sibi visi sunt

Sed omnes istius generis theoriae multum damni in artis exercitium inferunt. Si quis enim illas amplectitur, is tantum de peculiaris cujusdam humoris noxii, cujus speciem animo figurat, correctione, Vel expulsione, cogitans, naturpe conatus Observare ne-

103쪽

MORBORUM. 8s

gligit, vel eam cognitionem, quae ab experientia proficiscitur, nullius momenti putat. Acrimoniae Vocabulo omnes illae materiae morbi ficae concluduntur, quae, sanguini immixtae, vel sanam ejus crasin destruunt, vel solida viva stimulant, aut

inertia corrodunt.

Quum theoria materiarum harum morbificarum semper pro necessaria pathologiae parte habitu fuerit, brevibus cam lineis hic desormabimus, qualiS proposita est a GALAIo , qhi ex recentissimis scriptoribus est, optimeque hoc argumentum explicuisse creditur, tametsi valde dubitemus, an distinctiones ipsisus nobis, in arte exercenda versantibus, multum utilitatis allaturae sint, siquidem perraro evenit, ut ab iiS, in quas acrimoniam diduxit, speciebus morbos commode deducere licent. GAUBIUS igitur quinque acrimoniae specieS ponit, acidam. aikalinam puram, putridam, muriaticam, ammonia calem , seorsimque eas malorum species enumerat , quae ab acrimoniis istis, si sanguini vere inesse statuantur, oriri possunt. I. Ab acrimonia acida , particulas aquosas trahente, retinente, inflammabiles supprimente, terrenas sol-Vente, corpus pallet, friget, solida laxantur, vigor motuum vitalium minuitur ac languescit: unde humorum stagnatio & corruptio , pustulas, Ulcera, pruritum , dolorem , parien S. II. Acrimonia allia lina, anguinis crasin pariter, atque acida, destruens, terram oleumque fundit, solida viva irritat, & latera vasorum corrodit, atque ita spasmos , sanguinis e vasis effusiones, VariorumqUe humorum profluvia , pro Canalium, qUOrUm contextus destructus, vel laenis est natura, ciscit. ΙΙΙ. Acrimonia putrida, quae cum acrimonia Blkalina pura neutiquam confundi debet, in corpore humano nata, vitae omnium maxime infesta eis, sanguinem diisolvens, & ad nutriendum ineptum red-

104쪽

dens , solida viva debilitans atque irritans , eademque pariter & inertia corrodens: unde universae motuum vitalium oeconomiae perturbatio, neque arti, neque naturae, superabilis. IV. Ab aerimonia muriatica, quam salis cibarii abusus per humores diffundit, praecipue pruritUS, CU-tis rubor, pustulae . Ulcera, macies, interdum articulorum rigor, carniumque duritia inflexibilis , oriri dicuntur. V. Par fere ratio est acrimoniae ammoniacalis, quam sales, propter excretionum naturalium suppressionem in fluidis retenti, procreare credUntur. Omnia haec examussim systematica, nec lectu injucunda sunt: sed, si varias illas acrimoniae species in pegrotantibus quaeras , raro tam selici esse tibi licebit, ut eas invenias, aut distinguas. Novimus sane, Variolas, morbillos, luemqUe Veneream, a peculiaribus quibusdam materiis subtilissimis nasci, ex quibus constanter hos, non alioS mor- hos gigni, experientia docet. Sed natura atque indoles materiarum istarum definiri non potest. Quis enim describat, cujus figurae, colori S , magnitudinis , odoris , saporis , particulae illae lint, quae aliquem ex morbis, modo commemorati S, generare possunt Quapropter, si quis ea, quae reapse utilia sunt, consectatur, iS nunquam propriam acrimoniarum istarum

naturam investigare conabitur quid enim est aliud tempus perdere, si hoc non est ) sed, ubi semel notas & signa repererit, quae peculiaris cujus dum materiae morbificae praesentiam manifestant, his inhaerebit, atque, experientia magistra, discere ad laborabit, quid materia ista efficere fere soleat, quaque ratione eam corrigere, Vel expellere, liceat. Ita vero aegrotiS , quorum curam agit, Vere proderit, quum contra ii, qui methodum scholasticam sequuntur, ca- Uere vix possint, ne in periculosos errores incidant. Exempli gratia, adit te aegrotus, qui omnes acri-

105쪽

MORBORUM. 87

moniae acidae notas, a pathologiae scriptoribus recensitas, exhibet. Ρallet, languet, cutem pustulae Obsident.

Quod si jam, sine ulteriori examine, curationem. hujus aegri suscipere, eique sales allia linos, Vel terras absorbentes, aliave, quibus acidam istam acrimoniam debellatum iri tibi persuades, imperare Velles , inania fortassis atque irrita imperares. Fieri enim

potest, Ut aegrum propius, remotis a rhitris, e Xam in an S, humores ipsius non ah acrimonia acida, sed a Viro Venereo, corruptos esse invenias. Itaque non

amplius de remediis, acori contrariis, cogitabis, sed

hoc tibi negotium datum esse credes, ut peculiarem illam materiam morbificam, quae luem Veneream progignit , iis medendi rationibus , quas experientia praecaeteris efficaces esse demonstravit, corrigas atque expellaS. Materiam igitur morbificam a morbo , quem proprie ex ipsa generari constat, appellasse contenti , nihil ad nos pertinere existimemus, Utrum reliquas ejus proprietates cognitas habeamus, necne dUm

dicere possimus, quid illa, si adsit, essiciat, & quaereS eam corrigant, vel expellant. Commoda hujus methodi exemplo illustriora evadent. Egrotus quidam queritur de articulorum dolore,cUm An Orex1R, languore, ac ventriculi molestia: alius de dolore media ossa potissimum assiciente, acerrimeque noctu, quod a lecti calore exasperatur, sae-Viente, Una cum caeteri S, quae diximus, incommodis. Jam, ii observationes, quae per manus traditae nobis sunt, eXamines, priorem dolorem a materia arthritica, alterum a syphi litica, moveri invenies. An vero est quisquam , qui dicere possit, cui rei materise illae morbificae similes sint, Utrum ad naturamal halinam, an ad acidam . tendant Z Sed experientia docuit, priore ad articulos ejecta , ita, ut acrem doleris accessum provocet, altera per argentum ViVum

106쪽

correcta, utrumque aegrum cito plenae sanitati restitui. Itaque , sis sapies, causas horum morborum non referes ad acrimoniam acidam , at halinam , aut muriaticam, nec sollicitus eris de medicamentis, quae

causis illis fictis opponas, sed flatim priori aegroto ea

exhibebis, a quibuS naturae conatus in materia arthritica ad articulos ejicienda adjuvari constat, alteri ea, quae Viro Venereo corrigendo atque subigendo paria esse cognovisti. Materiarum harum morbi ficarum, quae, nata occasione, peculiaribus morborum speciebus generandispares inveniuntur, duo sunt genera, unae natiVae, quae sponte in corpore oriri videntur , adventicipe alterae, qui e extrinlecus corpus subeunt, Vel per infectionem , quae materiae cujusdam subtilissimae trans missionem ab uno corpore in alterum fine contactu denotat, Vel per contagionem, quae ad materiae illius transmissionem ipsum contactum mutuum requirit. Ad materias morbificas nativas Omnes cae pertinent, quae arthritidem , rheumatismum , scorbutum, scrOsulas, cancrum, procreare p0ssunt.

Ad adventicias referimus omnes illas stupendae subtilitatis materias miasmata vulgo nominant) qupe per aerem sese diffundere, & peltilentiam aliasque febres epide micas, Variis nominibus distinctas, dysenter iam , tussim ferinam, Uc. vulgare possunt, silc ut

etiam salivam animalium rabiosorum, Venenum Uiperarum, aliarumque bestiar a nocentium, materiam tuis venerepet, scabiei, aliorumque quorumdam vitiorum, cutem Occupantium. Enumeratae hae materiae morbificae , in corpore generatae, Vel extrinsecus in id delatae, suam quaeque morbi formam sibi propriam procreant, iis dumtaxat

cum varietatibu S, quaS aetaS, seXUS, corporisque constitutio asterunt: quod tamen sic demum contangit , sit corpus eodem illo tempore ita comparatum

est , ut materiae morbificae actioni velificetur. Constans

107쪽

M ORBORUM. 89

enim naturic lex haec est , ut morbi, qui a variis illis

acrimoni ae speciebuS, nata Occasione, oriri possunt, non tantum materi zo morbi ficae praesentiam, verum etiam certam quamdam diathesin, corpori in liperentem, quae materiae morbificae actionem adjuVet, requirant, antequam vere eXistere possint. Non praesumimus, dia theseos hujus naturam eXplicare nos posse, sed satis habemus, rem ipsam certam, atque eX perientia ad liquidum perductam esse. Sic inter Omnes constat, raritii me accidere, ut variolae, morbilli, tussis ferina, eumdem hominem bis corripiant. Ecquis autem vel probabili conjectura naturam mutationum illarum, in corpore factarum, assequetur, quae eam hujus diathesin relinquant, ut eadem materia mor-bifica easdem oeconomiae animalis turbas iterum Concitare nequeat Z Atque ita saepius evenit, ut, si pluribus ejusdem familiae hominibus, eadem hora, Rconditionibus, quantum apparet, per omnia similibus, variolas inseras, non omnes tamen morbum

nanciscantur, sed aliqui immunes maneant. Idemque in aliis quoque morbis, per insectionem, vel ipsam contagionem , nascentibus, observare licet, ubi subinde quibusdam tam felicibus esse contingit, Ut peculiari illa diathesi, sine qua materia morbifica morbum

procreare non potest, careant.

Quum materiae hae morbificae ipsa natura differre, propriisque viribus mutationes in corpore vivo ess-ciendi praeditae esse videantur, quae quidem mutat 1OneS, qtlant Una petas, sexus, corporisque constitutio patiuntur, non variant, sed uniformes sunt, consequens est, ut, si res, virtutibus materias illas morbificas subigendi p aeditas, invenire nobis liceret, pravis uniuscujusque effectibus praecavendis pares foremus. Sed ea est generis humani in selicitas, ut adhuc non, ni si perpauca ejus modi auxilia, detecta sint Exceptis enim febrium quarumdam, scorbuti, tuisque Venereae materiis morbificis, nulla est, cujus reme-

108쪽

dium certum ars medica possideat. Ad illos sane mor- hos experientia nobis suppeditavit auxilia, quae, si

mature, & cum cura atque attentione aliqua, adhibeantur , rarisi me fallant. At si adversus hos morbos, quos modo CommemOravimus, certa inveniri potuerunt remedia, non Video , quidquid in contrariam partem dicatur, cur similia adversus plures reperiri nequeant. Sine audacia igitur non sperare, sed confidere, audemus, i plius arthritidis ipsiusque cancri auxilia aliquando deleetum iri. Cancri virus, quantumvis terribile, terribilius tamen non est, quam syphiliticum tum fuit, quum ligni guaiaci & argenti vivi virtutes a medentibus adhuc ignorabantur. GUI CCI ARDINUs , celebris ille Italorum historicus , testis oculatus refert, luem Veneream , per plures a primo suo in Europam ingressu annos, innumeris utriusque sexus & cujuscumque petatis hominibus perniciem attulisse, plurimos tam horrendum in modum deformatos fuisse, ut per Omnem vitam inutiles, ac perpetuis fere doloribus obnoxii manserint, eosque, qui sanati visi fuerint, maxima ex parte cito in eamdem miseriam recidisse. Quod si jam certum morbi hujus remedium , non, nisi nostra demum aetate, detectum fuisset, quot hominum millia ex illo non minus misere , quam eX cancro Vel maxime inveterato , periissenti Sed redeamus illuc, unde defleximus. Si materiam morbificam, qualiscumque naturae fuerit, tantum in systematis cellularis cavis, quorum latera ex fibris lamellisque inertibus contexta sunt,

depositam, atque omnino nec cum liquore nerVeo,

nec cum sanguine, aliisque humoribus, in systemate

vasculari contentis, remixtam esse statuamus, facile intellectu est, materiam noxiam adesse posse, nec conspicuam tamen sanitatis mutationem inde accidere. Sic variolarum insitio docuit, materiam illarum octo vel decem dies in corpore ita remanere, ut nul-

109쪽

lum sui indicium praebeat. Et canis rabiosi saliva per

cutem, morsu Vexatam, corpori insinuata, plures tamen hebdomades, imo nonnunquam mense S ,

prius elabuntur, quam hydrophobiae symptomata

appareAnt.

Cur una materiae morbificae species tanto citius sese manifestet, quam altera ratio probabilis reddi non magis potest . quam cur animalis rabiosi saliva aquae timorem faciat, aut variolarum materia hominem in febrem conjiciat, & pullulis ubique cooperiat. Eadem cujusvis alius materiae morbificae ratio est. Q iamdiu 1n fustemate cellulari detinetur, nullum ex quindecim illis symptomatibus generalibus unquam excitat. Ac, propter rationes jam adductas, si peculiaris quaedam materia acris, vel morbifica , ab humorum universitate separari, atque eX Vii S, per quas hi transeunt, ejici, hoc est, ex vasculari systemate in cellulare transferri potest, irritatio, quam stimulus illius effecit, eoque ipso omnia symptomata, ab hac irritatione dependentia, conquiescunt. Ita plures morbi, exanthematibus in cute eruptis,

levantur. Particulae enim noxiae per naturae conatUS,

atque inexplicabilem quemdam, ut ita dicam, pro- celsum , in motu fluidorum intestino contingentem, a massa humorum , per vasa circumeunte, separantur,& vel per vasa rupta exiguntur , aut elabuntur, Vel per poros, in tunicis arteriarum hiantes , exsudant, atque ita in telae cellulosae cavis deponuntur, Ubi, inter solida inertia sitae, nihil amplius turbarum faciunt. Omnes, de quibus hactenus locuti sumus, materiae morbificae in humorum universitate ines e statatuuntur : sed morbi saepe nascuntur ab humoribus, aliisque rebus vitiosis, quae in primis Viis retentae, vel accumulatae sunt. FREDERICU s Hop MANNUs primus fuisse videtur, qui hanc rerum noxiarum in canali cibali accumulationem majore cum attentione consideraverit,in eaque

110쪽

plurium morborum fontem quaerendum esse do uerit. Felicisti me Vir celeberrimus pervestigavit συμ παρρίπις , quae ventriculum inter & varias corporis partes obtinent, ejusque vestigia in hac ita quisitione nuper secutus e st Cl. WHYTTIUS. Patet ex his observationibus, nullam fere turbatorum motuum animalium Varietatem esse , quin aeque a materiis morbificis, in canali cibali retentis, vel accumulatis, atque a variis illis acrimoniae speciebus,

quae per fluida dissus ae sunt, oriri possit. Magna autem inter morboS, ab hac mυ απαθεία dependentes, Rcos, qui a fluidorum vitiis nascuntur, differentia intercedit. Morbi quippe sympathici artis potestati magis subjecti sunt, ac frequentius sanantur, qud in caeteri, quos idio pathicos nominant. Cucochyliae & saburrae vocabula adhibentur ad denotandam universam illam rerum no Xiarum in primis viis accumulationem, cujus quinque species sunt, una acida. altera amara, tertia insipida, quarta putrida , quinta denique empyreumatica. Symplomata, omnibus saburrae speciebus comm Unia, fere sunt an or exta , nausea, ventriculi dolor, ponderisque ac plenitudinis in ipso sensus, dolor capitis, languor, debilitas. Singulis speciebus propria sunt, quae sequuntur: A saburra acida oriuntur ructus acidi, ventriculi tumor, tensio , ardor & dolor, capitis gravitas L dolor, tuitis, singultus, alvi duritia, interdum diarrhaea ac tenesmUS.

Saburra amara parit oris amarorem , si tina immodicam , Ventriculi ardorem & dolorem, materiae flavae , vel viridis, vomitum, dejectiones nimias, cum intestinorum tormentis conjunctas, humorumque acrium evacuationeS, quibus omnibus fere accedit, vel succedit, color flavus, per alba oculorum cutemque

universam dii usus. Phlegma insipidum ac glutinosum, quod tertiam

SEARCH

MENU NAVIGATION