장음표시 사용
91쪽
liquor vitulis dissipatur. Sanguinis, humorum Ue , inde separatorum , proni siones immodicae etiam debilitatem inducunt, siquidem sontem , Unde noVasse ite mali nervoso advehuntur supplementa, eXhauriunt. Nec vero hac sola ratione nimiae acuatio nes robur dejiciunt sed aequilibrium in systemate vasculari inter partes continentes & contentaS tollendo. Qua enim proportione fluida a vasorum lateribus comprimuntur atque propelluntur, eadem particulae repellentes in fluidis illis contentae, resistunt, canalesque distendunt. Itaque aequilibrio inter vim, qua vasa se contrahunt, & eam , qua fluida se expandunt. sublato, sive insolitae subitaeque evacuationes incidant, quae vasa concidere sinant, sive nova nrepcntina fluidorum fiat e X pansio, qua canales nimium distendantur, semper major minorve debilitas consequitur. Debilitas constanter locum habet in omnibus fibris muscularibus , quae spasmum passae sunt, nec Un- quam non in his , quibus dolores vehementiores insederunt : id quod probabali argumento est, dolorem ab immoderata liquoris nervet agitatione motuque Vibrante oriri, cui immoderatam ejusdem dissipationem & jacturam succedere, necesse est. Necessario quoque debilitas oritur, si systema cellulare aqua, vel oleo, Vel, quod raro quidem, at
interdum tamen, accidit, aere elastico praeter natu ram Oneratur atque Obruitur, ita, ut fila nervea
comprimantur. Hinc defectus virium in leucophlegmatia, obesitate , ct morbo illo, quem emphysematis nomine appellant. Debilitas praecipuum atque characteristicum morborum quorumdam symptoma est, qui paralytici Vocantur. Atque in his eam plerumque an aesthesia comitatur. Sed an aesthesia non semper neque necessario debilitatem excipit. Saepe enim fit, Ut, quam
is summa sit debilitas, sentiendi tamen Vires parum ,
92쪽
aut nihil, minuantur: id quod vel maxime conspicuum est in febribus hecticis, in quibus saepe paucis ante mortem horis omnes sentiendi facultates firmas Vegetasque observamus. At ubi in febribus simul &sentiendi & movendi vires deficiunt, prete sertim, si a prima accesso ne summa debilitas fuit, cubantem in maximo vitae periculo versari, merito judicamuS. Morbi paralytici quum circuitum sanguinis Universum non afficiant, nec systematis vascularis motus turbent, complures saepe annos sic permanent, ut vitae spatio nihil demant. Sed in debilitate febrili , quae ab utroque systemate turbato proficiscitur , niti& sanguinis circuitus, & liquoris nervet distributio, per totum corpus mature libertati atque aequabilitati restituantur , salva esse vita non potest.
ONTRARIUM debilitati symptoma spasmus est,
quum partes corporis musculosae insolitum ac pomtentosum robur exserunt, & semet ipsiae praeter Voluntatis nutum contrahunt. ViolentaS illas, atque, invitis nobis , incidentes musculorum actiones interdum vehemens dolor, alias absoluta an aesthesia, comitatur. Nonnunquam spasmis symptomata febrilia accedunt: interdum systema vasculare nihil omnino ab iis mutatur. Quod si est , morbi spasmodici, similiter, ut paralytici, plures per annos ita manere possunt, ut aegro vitam non adimant. Proximas spasmi causas, in systemate nervoso qu2erendas, iis, quae debilitatem & laxitatem inducunt, contrarias esse, haud falso affirmare posse nobis videmur. Spasmum itaque a liquoris nervet motu nimio , vel inordinata per fibrarum muscularitici faia
93쪽
eidulos distributione oriri dicimus. Nimia liquoris hujus copia ad musculum aliquem delata, dubitari
non potest quin is nimia vi contrahatur, roburque naturali majus eXserat. Quumque omnes in corpore humano musculi, paucissimis exceptis, gemini sint, qui contrarii inter se obnituntur, palam est , aequilibrio isto, inter musculos antago in has per in Ordinatam atque inaequalem liquoris vitalis distributionem sublato , statim consequi, ut musculi in una quidem
parte Violenter & praeter voluntatem contrahantur, in altera autem debilitentur ac relaXentur.
Quemadmodum sine certa quadam systematis vaf-cularis plenitudine ac tensione musculi viribus suise ercendiS pares esse plane non possunt : ita, vasis subito exhaustis & collapsis, non tantum Universorum musculorum debilitas, sed haud parum saepe spasmus consequitur, quem ab inordinata fibrarum motricium relaxatione, aequilibrio inter musculos antagonistas sublato , pendere, dubium non est. Quum modum, quo causae proximae nimii hujus motus, vel inordinatae distributionis, agunt, prorsus ignoremus, stimuli vocabulo contenti esse debebimus, quo quidem omne id significamus , quod, solidis Vivis admotum, motus insolitos in ipsis excitat. Stimuli hi spasmos efficiunt vel in iis musculis, quibu SprOXime admoventur ; velut a tibiae fractae testis cruris musculi interdum convelluntur: vel in his, qui longius distant , & cum nervis, quibus stimulus
admotus est, nullo modo connexi esse videntur; Vel ut Vermes, vel acria , nervos intestinorum assicientia, in artuum truncique musculis convulsiones
excitant : vel denique stimuli spasmos efficiunt, si
origini nervorum intra calvariam admoventur; Velut, si, cranio fracto , fragmenta acuta in cerebrum
Praeter ea, quae acuminibus suis angulatis mechanice agunt, ut haec, quorum exempla dedimuS,
94쪽
alia varii generis stimulantia sunt, quae deinceps
seorsim conssiderabimus. Effectus spasmorum , pro majore minore Ue eorUm violentia , ambitu , ac longinquitate , magis minusve molesti & pericultat sunt. Omnem spasmum perpetuo debilitas aliqua eaecipit, quam ex liquoris nervet dissipatione atque jactura oriri credimu S. Spasmus praecipuum & character isticum morborum quorumdam symptoma constituit. Atque in nonnullis quidem musculi violenter ac praeter VoluntItem contracti manent : in aliis autem per alternaS contractiones & rela Xationes, contra omnem Voliantatis conatum , agitantur. Quosdam ex his morbis dolor comitatur; alii dolore vacant; in aliis plenaanaelthesia apparet.
De insensibilitate, fide mi sthesia. NKs ΤΠ Esia similiter, ut quodvis aliud sum
toma , magis minusve molesta ac periculosa eii , prout longius breviusve temporis spatium ei accedit, prout gravior leviorve 'est, & prout major minorve systematis vascularis ataxia privationem facultatis in systemate nervoso, praesertim in hac illius parte , quae sensuum actioni dicata est , comitatur. Hic enim Lectores nostri in memoriam sibi revocent distinctionem illam nervorum, quam supra posuimus , ubi haud obscure significavimus , veterum Physiolog rum sententiam nobis probari, qui nervorum fasci culos ita distributos esse existimarunt, ut alii fibris muscularibus , alii sensuum Oiganis proprie in sei
Quamvis nihil omnino discriminjs inter duo haec
95쪽
nervorum genera Observare liceat: distinctio tamen illa, quum ad explicandam symptomatum nervos iarunt theoriam in primis faciat, merito retinenda est e nobis videtur. Itaque debilitas & spasmus pro nervorum moventium affectibus morbosis haberi , ac debilitatis quidem causae proximae in liquoris vitalis per hos filorum nerveorum fasciculos distributione imminuta, Vel intermissa, spasmi autem in eadem nimium aucta , vel inordinata, poni possunt. E diverso dolor & anzesthesia ad nervorum sentientium dissectus referri debent , ita quidem , ut dolor amotu Vibrante horum nervorum nimio, an aesthesia vero ab eodem imminuto , Vel interrupto, derivetur. Singulorum artuum , vel organorum , anaesthesia unde existat, saepe detegere nobis licet, eamque a nervorum , ad partes has affectas Currentium , COmpressione , liquoris vitalis per ipsas distributionem
impediente, repetendam esse invenimus. Sed universi corporis an aesthesiam a partium , cranio inclusarum, vitiis derivari oportet. Ac sane cadaverum disiectiones docuerunt, ab aqua, in ventriculis Vel
inter plicas cerebri collecta, a languine, ibidem locorum e vasis effuso, a calvaria depressa , a vasis sanguiferis ac si nubus distentis , vel obstructis , in compluribus cerebri medullam compressam , liberamque liquoris nervet distributionem , vel fortasse secretionem , impeditam fuisse. At saepius tamen an aesthesiae fontes haud paulo
obscuriores sunt, ubi eam ab ataxia quadam ner Uorum ventriculi atque intestinorum , quae variis rebus noxiis Onerata sunt , dependere apparet, ita , ut
συμ παθεικις vocabulo contenti esse debeamus. An aesthesia nonnunquam totum corpUS Occupat,
nec tamen vis musculorum admodum imminuta deprehenditur , nominatim in morbo illo rariori, qui catalepsis nominatur. QuamqUam enim , qui eo correpti sunt, omni prorsus sensu carent, ut nihil a
96쪽
mortuis disserre videantur : musculorum tamen virest ad pondus corporis sustentandum, & quoscumque
artuum satus, quos aditantes finxerint, retinendoS sufficiunt. Fere vero nervi motores eodem tempore , quo sentientes viribus suis naturalibus exercendis impares eVadunt, turbantur , musculique aut paralysin , aut convulsionem , patiuntur. Ita res se habet in
apoplexia, para plegia, hemiplegia, atque epilepsia,
ubi an aesthesiam semper liut atonia, aut spasmu S, comitatur. Et m febribus vehementioribus, quum ad finem tendunt, ac vasa cerebri nimium repleta atque distenta sunt , virium resolutioni , quae ex praecipuis illarum symptomatibus eii , plerumque major minorve anaesthesia accedit.
De seu sibilitate nimia , υe perothesia. OUUM rerum externarum impressiones et si mo
deratae & consuetae, molestum tamen sensum inferunt , si inploma hoc a scriptoribus quibusdam erethismus. appellatur, sed magis proprie hyperaesthesia, sive sensibilitas nimia, nominari potest.
Non confundendus est hic affectus morbosus cum dolore, quem anima semper ita sentit , ut eum ad singulas corpori S partes , quae injuriam , Vel Vim , pati statuuntur, referat, quum hyperaeithesia sensum mole itum , per totam corpori S universitatem di fusum, in Vol Uat. Singula interdum sensuum organa sic affecta sunt, ut consuetas impressiones sane molestia perserre non possint. ἱ Sic, exempli gratia, quorumdam oculoS modica lux, auresque modicus sonus offendit. Praeterea in nonnullis certum quemdam erethismum ob-
97쪽
Iervamus, qui naturalis este videtur, ut, quidquid vel minima stimulandi atque irritandi vi proeditum est, corpus insigni quadam ratione afficiat: quemadmodulia e contrario aliorum corpora ita constituta sunt, ut sentiendi facultates, tam internae, qUam externae, admodum hebetes ac languidae appareant. Sed si erethismus tantus est , ut ad symptoma eUalescat, vix ulli eorum, quae hactenus consideravi mus, graVitate concedit, morbique, quorum partem constituit, in vehementissinis maximeque funestis merito numerantur. Hydrophobiae , qtiae aegrotos
plerumque intra quatriduum jugulat, symptoma praecipuum & character isticum erethismus est i levior in affectibus maniacis, hy stericis, hypochondriacis, febribusque nervosis, occurrit. Causam hyperpesthesiae proximam in universi sys te malis nervosi , qua sentiendi facultati dicatum est , motu vibrante nimio haud absurde ponere nobis videmur. Ac , liquorem nervelim nimis abundare posse
si largiaris, ab hac ipsa ejus superfluitate interdum hyperaesthesiam repetere licebit, similiter , ut atonia& anaesthesia saepe ejusdem liquoris defectui adscribi
possunt. Symplomati huic, si paulo diutius maneat, necessario delirium succedit, quod decimum quintum
sympto ma generale, eorumque, quae enumeravi-MUS, Ultimum constituit.
IL ELIRII vocabulo eam omnium mentis facultatum perturbationem significamus , quae, decimae sanitatis absolutae conditioni repugnans, hominem
98쪽
im pedit, quominus res recte percipiat, vereque essiisdem judicet, reminiscendi & imaginandi facultatibus eodem tempore confusis ac perversis.
Uariae delirii species, variique gradus sunt, quos distingui, in praesentia quidem necesse non est. Considerare autem nune oportet illas corporis mutatio nes , a quibUS haec mentis facultatum perturbatio derivari potesti Et si enim in delirio sincero nullum corporis vitium apparet: tamen, si sanum memoriae, imaginationis, & judicii exercitium ab aequabili, libera, ac moderata distributione motuque vibrante liquoris vitalis in ea systematis nervosi parte, quae scia suum internorum organa constituit , dependere merito statuitur, necessario sequitur, ut, sit quando distributio illa motusque vibrans a norma deflectat, vel justum modum excedat, facultates illae mentis
perturbent Ur, eadem ratione, qua solertissimus Musicus e cithara, cujus nervi incompositi, aut minus apte contenti, aut parum concordes sunt, neque melos, neque harmoniam, elicere poterit. Has delirii causas pro X imas esse arbitramur. Remotarum nonnullae ad ipsam mentem per se pertinent, nesraro a meditationibus profundioribus, atque acriore ad studia abstrusiora attentione, nascuntur. Uehementiora pathemata , alii eque animi affectiones, saepe' numero non delirium modo eXcitant, sed evidentes etiam ac permanentes ipsius habitus externi mutationes efficiunt.
Delirium frequentissime febribus, perpetuoque Iconstanter cerebri, vel membranarum ejus, insta inmationi accedit, nec raro praecipuum atque Chara eiecisti cum morborum quorumdam , febris prurius expertium, symptoma est
99쪽
Consectaria, ex praemiissa de Ompimmatibus morborum geneislibus disputatione prouentia. UINDECIM illorum symptomatum generalium ,
quorum Unum atque alterum , variis gradibus atque proportionibus , in quovis morborum genere occurrit, explicatio, haetenus proposita, clare ostendit, ea proxime ad systematis nervosi ac vascularis motus turbatos esse referenda. Nam quemadmodum sanitas absoluta a moderato, aequabili, & libero fluidorum animalium circuitu atque distributione dependet est C morbos, qui sanitatis absolutae conditionibus repugnant, vel ab iis deflectunt, totidem mutationes esse invenimus, quae contingunt in motu, Vel liquo riS nervet, cujus origo cerebrum est, vel sanguinis, humorumque inde separatorum, qui per totam illam Vasorum universitatem , cujus centrum cor est, per
Quum quindecim illorum symptomatum generalium causas proximas ratione animoque lustra Veris, nullum est, nisi forte sensus caloris nimii interdum excipi debeat, quin aut ab unius systemstis nervosi mutationibus dei .endeat, aut nervorum affectus fit, cum turbato systemate vasculari conjumnus. Unde liquido intelligi potest, quum systematis nervosi motuS nullis omnino, quas quidem cognitas habemus, legibus hydraulicis adstringantur, quam fallaceS, &, si verum dicere licet, periculosas esse oporteat omneSistas theorias , quae metiendis vasorum diametris , ac supputanda fluidorum, per illa circumeuntium, Vi atque velocitate nituntur, siquidem nihil ad praxinὰ Vera ratione devertendam Dius Valet, quam con-
100쪽
sectaria , ex falsis, vel, ut levissime dicam, incertis istius modi theoriis elicita. Frustra medicina demonstrationes geometricas sibi vindicat, & profestares illius intra limites, quibu Sars circumscripta est , se continere debuerant. Explicita assectuum morbosorum generalium Uatura , demonstratis eorum cilectibus , constitutisque, quantum physiologiae auxilio fieri potuit, causis pro-
Nimis, causas remotaS explicare nunc aggrediamur, quae, nata Occasione , cum morbifica corporis conditione ad morbos procreandOS concurrunt. .
J Ut de morbis simplicioribus & simplicissimis,
sive solidarum, sive fluidarum partium, egerunt Ρathologi , minus proprie locuti sunt. Morbi enim vocabulum, sensu strictiori acceptum , molestiarum, vel infirmitatum , concursum innuit. Quos igitur illi morbos simpliciores vocant, eos nos ad veri nominis morbos non referimus, sed tantummodo pro causis possibilibus , sive conditionibus morbificis , habemus, quae in dolore, nausea , debilitate, aliisque affectibus in Orbolis generandis: concurrere pos
Ordiemur a conditionibus morbi ficis fibrarum soli darum , per se consideratarum. Uarium robur fibrarum animalium , si has extra nexum cum principio illo vitali, quod ipsas facultatum , rebuS ViVentibu S propriarum, exercitio pares reddit , conssideremus, in Varia particularum , eas c0nstituentium, cohaerentia consistat, necesse est.