Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

his morbis agem Us, in quibus sumpto mata illa sic exstant, ut morbo nomen ex iis inditum fuerit. IlI. Tertiam symptomatum particularium classem. vitia appetituum constituunt, qui animalibus ad duos summi momenti fines , sui conservationem , &speciei propagationem , ingeniti sunt. Appetitus hi pariter , ac quinque illi sensus eX terni prieter naturam augeri , morbo se imminui, depravari, vel penitus eXstingui possunt, atque ita quam plurima sumpto mata particularia, peculiaribuS appellationibus distincta, exhibent, quorum nonnulla jam explicata sunt & reliqua suo loco explicabuntur. IV. Quarta classis singularum secretio m4m vitia complectitur, quorum numerus ipsarum secretionum numero quadruplo minimum major est. Una enim quaeque glandula ita vitiari potest, ut liquorem sibi proprium nimis aut large, aut parce, separet, Ut liquorem alienum secernat, ut ad explendum ossicium suum plane inepta evadat. pari ratione universiae' cujusdam classis humores prie ter naturam augeri , vel morbose diminui, vel supprimi , vel ita depravari possunt, ut aqua in nauci, limpha gelatinosa in olei, nauci, Vel aquae, oleumque in muci, aquae, vel limphae gelatinosae , cola transeat Humores secreti, quemadmodum supra demonstravimus, partim, tamquam e X cremen id, e corpor Oejiciuntur, partim per Varias tuborum, sive vasorum, series circumeunt ac distribuuntur , partim in peculiaribus receptaculis, Variisque . systematis cellularis partibus, ad longius breviusve temporis spatium re

ejiciuntur, plerique omnes ad aquosorum classem pertinent, siquidem urina & perspirationis materia illuc referuntur. Organorum , aquam hanc superfluam percolai lium, ea est natura, ut alterum alteriuS Vicem

122쪽

pleat. Aquam enim , in parte aliqua parcius secretam, perpetuum est, alibi largius separari. Hinc magna illa urinae copia, quae in paroxysmis hystericis redditur , in quibus cutis pori, arctissime constricti, perspirationis materiae eXitum praecludunt. Hinc balnea frigida semper urinae, sic pe alvinae excretionis, modum augent. Hinc hiberno tempore , vel coelo frigido , plus mingimus, quam perspiramus: λ contramitate , vel caelo incalescente , plus perspiramus, quam mingimUS. Atque hinc etiam apparet, cur terror, tristitia, vel sollicitudo , perspirationem cohibeant, eXCretionesque per alvum ac vesicam augeant, quum e Contrario diarrhoea , vel insolita urinae profusio, perspiratione , quae fluXnna humorum aquosorum ad peripheriam corporis divertit, aucta, imminuatur. EX

iisdem quoque principiis nimium salivae fluxum co-hrbere possumus, si eum a glandulis parotidibus ad

cutem , vel ad renes, vel ad intestina , derivamus. Sic immodici salivae fluxus rationem reddere, atque insignes illas utilitates intelligere possumus, quas praviat, ubi caeterae secretiones aquosae imminutae, vel interruptae sunt, praesertim in Variolis, quae nonnunquam omnem propemoduni corporis superficie inita obtegunt, Ut perspirationis materia hac transire

nequeat. Hgroto hic saluti esse potest copiosus p tyΟ-lismus. ii si non accedat, facies manusque ab humoris aquosi, in interstitia illarum cellulosa impulsi ,

mole ingenti mirum in modum intumescunt. Ptye-lismo suppressio, & tumoribus istis subsidentibus ,

citam sequi mortem, Medici, in artis exercitio versati, haud ignorant. Interdum, universam humorum aquosorum secretionem nimiam este, apparet, hoc est , aqua sanguinis a reliquis ipsius elementis nimis facile secedit , es vel per . 'aria ostia emuit, Vel in cava majora, aut

in systema cellulare, eaeiudat, ubi neces ario accὶ

123쪽

mutatur , variasque hydropis species excitat, si vasorum limphaticorum vis absorbens non nihil deficiat. HumoreS mucosi, qui praecipue destinati sunt lubricandis ac descia dendis membranis sensiilibus , quae a contentis rebus acribus , vel ab aeris , quem haurimus, contactu, i pedi possent, ut vesiculae pulmonales, universa superficies interna canalis cibalis, Vesicula fellea, urinae itinera, iste igitur mucus interdum nimis ubertim ad singulas partes a Uit, interdum universa illius secretio tam larga est, ut pulmones oppleat , tussimque & spiritus difficultatem

pariat, Ventriculum oneret, ciborumque appetentiam aboleat, bilem glutinosam atque inertem reddat, agsatis abundanter etiam cum urina descendat, vel nonnunquam, cum perspirationis materia mixtus, eX-

crementa, per cutis meatus eXeuntia , lentore imbuat.

Ediverso muci hujus excretio interdum imminEitur, Unde partium , quas humectare debebat, siccitas Rrigor, tussim siccam , pertinacem alvi duritiam, dolo-ycm in mingendo, Vc. cfficiens. Alias eadem illa

secretio depra Vatur, organi S, quae naturaliter mu-

cum separare debebant, alium quemdam humorem percolantibus. Sic, eXempli gratia, in coryza, sive perfrictione vulgari, pori membranarum, ndreS internas investientium , pro blando , quem suppeditare debebant, muco, nihil, nisi aquam tenuem, emittunt: unde narium exasperationes dique eXUlcerationes, frequentia sternutamenta , &, sit membranae circa laryngem eodem modo affectae sint, tusIis molesta; sit vesiculae pulmonales, quas a muco blando defendi oportebat , continuo aquae tenuis cursu stimulentur, tussis multo etiam importunior ac gζavior, cum dolore & dissicultate spirandi; si muci secretio in canali cibali depravetur, ejusque loco aqua effundatur, dirissima intestinorum tormenta crebraeque dejectiones nascuntur, ac, nisi stimulus remoVeatur, plurima limpha gelatinosa, vel pars

124쪽

sanguinis rubra, per nauci cola transit, cruentas Ud dejectiones exhibet. Ubicumque vapores limphatici secernuntur, hozest, in omnibus cavis majoribus, R in tota systematis cellularis universitate , saepe numero limphae gelatinosae colluviones fiunt, quae , vel secretionem istam

Ultra naturae modum auctam , vel vasa absorbentia

vi sua eXuta esse, demonstrant. Aucta enim secretione , vim absorbentem pariter augeri, nece te est :alias hydrops evitari non potest. Sed haec secretio etiam praeter naturam imminui potest : Unde partium , interposito hoc fluido ante disjunctarum , cohaerentia. Eadem quoque interdum depravatur, sic, ut vel ea in loca, in quibus nihil, nisi limpha gelatinosa, esse debebat, Oleum, 2 qua, aut mucus effundatur, vel pori eo usque dila tentur, ut partem sanguinis rubicundam exsudare

patiantur.

Oleum quoque nonnunquam in aliorum qui lorum cola transit. Exempli gratia, in viis urinae cum aqua, in renibus secreta, saepe miscetur adeps , ab exercitationis, vel febris, vehementioris calore colliquefactus: idem interdum , cum perspirationis materia miXtus , per sudores unguinosos emanat: alias

in cava intestinorum effusus, per diarrhinam ejicitur. In quibusdam corporibus inusitata quaedam olei secretio , ingensque ad illud separandum proclivitas

apparet, tanta saepe adipis mole congesta , Ut verUs inde nascatur morbus , hoc tristior, quod nulla fortassis in eo medicina prodest. Nonnunquam C COH-trario parum , vel nihil, olei secerni 'videtur, omniaque loca, in quibus secundum naturam oleum asservari debebat, alio quodam humore plena inveniuntur. Observamus hoc in morbo, quae rhachitis appellatur , ubi ostium cellulae non medullam, sed dumtaxat gelatinam aliquam , continent.

Conspectui hactenus subjecimus symptomata, a

125쪽

secreti omina , generatim spectatarum , vitiis oriunda. Sed infinita sunt symptomata particularia , a singia larum glandularum vitiis nascentia , qUri, pro Ut Organa assecta magis minusve necessaria sunt, graviores levioresve noxas universo corpori inserunt. Nemini autem, qui partium , in quibus humores separantur, vel colantur, fabricam usumque cognovit, illa obscura esse possunt. Lacrimae , Verbi gratia, sub aquoiorum humorum classe sunt, ususque earum in hoc consistit, ut exteriorem oculorum superficiem humidam efficiant, eos pellucidos conserVent, eorUm Uemotus, qui in vigilantibus fere perpetui sunt, liberos atque expeditos reddant, &, ne palpebrae per somnum cum oculi albo conglutinentur, prohibeant. Jam lacrimarum secretio praeter naturam Vel RU geri, Vel imminui , aut depravari, vel in totum supprimi, potest. Si praeter natiaram augetur, lacrimae per gena Sile currunt, atque haec de lacrimatio, si continua est, morbum constituit , quam epiphoram nominant. Cui morbus etiam a punetorum lacrimalium , vel

ductus illius , qui a sacco lacrimati in nares hiat, obstructione nascitur. Si parcior est lacrimarum secretio, qυam Ut finibus modo dictis respondeat, oculi calent, sicccscunt,

ac dolent, eorumque eXulcerationes, inflammationes S cicatrices, macularum , leviorem gra Viorem Ve Caecitatem inducentium, auctores, ori tantur. Si lacrimarum secretio deficit, vel ita depra Vatiar, Ut, aqUae tenuis loco, mucus crassus lentusque eX Oculis ef- fuat, palpebrae cum Oculi albo cohaerescunt, partesque inflammantur, intumescunt, eXulcerantur.

Placet aliam adhuc singularem muci secretionem

exempli loco proponere. No Vim US, UrethrAm natu

raliter muco esse oblitam, qui impediat, quominus urina membranam illam sciasilem , qua hic canalis vestitur, irritet. Jam si nimia muci istius copia Proptzr porovum, ipsum suppeditantium, laxitatem

126쪽

se cernatur, continua mucossi cujusdam humoris e cretio, doloris eXpers, consequitur. At si mucu S urethrae depravatur, ut ex humore blando atque gluti- nolo in laticem acrem & tenuem degeneret, eXcretio illius non potest , quin dolorem moveat, quum membrana tenera, tegumento silo nunc orbata, ab urina praeterlaberate irritetur atque inflammetur. Ita vero , quisquis usum fabricamque singulorum organorum , male affectorum , cognoverit, semper

Perspicere poterit, quas noxas a secretionum, illis propriarum, vitiis proficisci oporteat. V. Quinta symptomatum particularium classi S ea comprehendit vitia , quae excretionem at Vinam , mictum , ac perspirationem assiciunt: quae quidem excretiones vel imminui, vel supprimi, vel praeter iraturam augeri possunt. Tempora, quibus faeces alvinae expelluntur, in

diversis.hominibus tam diversa sunt, ut intervalla naturalia & sana per se definiri nequeant. Semper itaque symptomata concomitantia prius spectari oportet , quam duritiam , aut laxitatem alvi, morbos amesse, pronuntiemus. Nisii enim dolor, nausea, ast henia, an OreXia, &c. accedant, nec is, qui triduo, vel quatriduo , semel tantum alvum dejicit, nec is, qui bis terve in die Ventrem eXOnerat, pro Pegrotante habendus est , quum fieri possit, ut alvus illa segnior , vel citatior , a naturali corporis habitu dependeat. Faeces igitur alvinae crebrius eXcerni, Vel

per plusiculos dies subsit stere possunt, ut nullus affectus morbosus inde generetur. Ρertinaces alvi obstructiones nonnunquam a defectu irritabilitatis in fibris motricibus pleniorum intestinorum oriuntur: sed frequentius defectui, vel inertiae, bilis adscribendae sunt. Fieri potest, ut hic

humor nimium lentorem contrahat, aut justo parcius in intestinum duodenum descendat, sive secretione ipsius suppressa, sive via a jecinore per duce

127쪽

MORBORUM. IO'tus proprios, coagulis mucosis calculisve obsessos, pricclusa , sive ductu communi p0r spasmum fibrarum muscularium vel ductus ipsius , vel intestini duodeni, ita constricto , ut bilis e vesicula fellea in

canalem intestinorum cursus impediatur. Frequentiores copiosioresque alvi dejectiones plerumque bili redundanti, vel acri, debentur, cujus stimulus non solum intestinorum tunicas ad crebri O- res contractiones sollicitat, sed una pariterque mu- cum aquam Ve uberius affluere cogit. Omnia alia acria , vel laedentia , si miles noXas pariunt, similesque eXcretiones pio fusas excitant: unde tandem debilitas,

dolor, atque macie S, conseqUUntur.

Si urinae secretio in renibus a vitio quodam, his organiS proprio , impeditur , particulaeque salinae &Oleos ae , quas hac via ejici oportebat, in sanguine

remanent , ingens noxarum varietas eXistit calor immodicus, sitis, nausea , a grypnia , cola Vulsio, VO- ithis , ac, nisi aegrotus cito relevetur, morS 1neVitabilis sequitur. Urina, hoc modo retenta , interdum vi sibi viam per cutis poros parat, sudores foetidos excitando, interdum per intestina effluit, interdum eae Ventriculo vomitu rejicitur, interdum in glandulas parotidas & maXillares, vel in mammarum glandulas , delata , cum saliva , vel lacte , se commiscet. Si urina, in renibus secreta , atque ad vesicam delata in hac subsistit, eaedem nOXae oriuntur, quibu Ratrocissimi dolores, per violentam partium sim me sensilium distentionem moti , accedunt. Sed non-

Nunquam urinae e X cretio praeter naturAm auget Hr,

22 tanta ejus copia prostitit, ut magna succi nutricii pars cum ipsa auseratur , totique corpori debilitas Amacies inducatur. Alias sphincter, vesicae cervicem constringens, resolvitur , ut lotium continenter fere

destillet. Cutis pori praeter naturam laXari pollunt , unde sudores, quos colliquantes appellant, erumpunt. In-

128쪽

DO AN ALYs Is

ter dii m nimium constringuntur, ut perspiratio impediatur, unde , praeter alia incommoda , cu put graVe, pectus oppletum , t UsΓS , VOX rauca. NonnunqUam excretio per cutem depravatur, ut foedi odoris, vel flavi, aut rubri, coloris sudores profluant.' I. Sextam symptomatum particularium , si Vetopicorum, classem ea constituunt vitia, quae singulorum motu S Organorum atque instrumentorum actionem turbant, Vel impediunt.

Uoci S organorum actionem turbat, quidquid glottidis aperturum libere contrahi, aut dilatari prohibet, rideoque, ne aeris, e pulmonibus exspirati , torrens in cartilagines illas elasticas , quarum mΟ-tus vibrantes vocem modulantur , rite incurrat, officit.

Uox similiter magis minusve imminuitur , si glottidis cartilagines , vi siua elastica magis minusve anaiisa ita mollescunt, ut vibrare nequeant, vel, si tam rigidae evadunt, ut a vi fibrarum muscularium vix aegre que Vincantur , vel, ii tanta nauci copia obteguntur, Ut ipsarum motus inde praepediantur, aut Vibrandi facultas tollatur , eadem ratione, qua fidium chordae , unguine illito, rite vibrare desinunt.

Ex quibus facile apparet, vocem variis modis imminui , vel exstingui posse, modo a musculorum glottidis contractione spasmodica , aut relaxatione paralytica , modo ab humoribus, ad has partes uberius asiluentibus, & cartilagines vel laxantibus, Vel pituitu mucoque obtegentibus, modo a nimio rigore,

qui in decrepitae aetatis hominibus incidit, modo a partium , laryngi junctarum , nimia per inflammati em distentione, modo ab earumdem substantia

per ulcerationes eXesa. Vocem quoque necessario omnia ea afficiunt vitia, quaecumque pulmonum actionem impediunt , ac

quominus aer facile atque libere hauriatur, vel reddatur, obstanto

129쪽

pulmonum actionem sepe turbant tussis, sternutatio, risus non Voluntarius, singultus. Tullis Sc sternutationis in oeconomia animali usus tam obvii sunt, ut explicatione non indigeant. At si alterutra actio ob peculiarem aliquam causam tam violenta frequensque evadit, ut dolorem, spiritus dissicultatem , a grypniam , vel aliud quoddam ex quindecim illis , quae supra exposita sunt, sympto matibus generalibus creet, pro morbosa habenda est,

Variorumque morborum sumpto ma constituit.

Causae, in vesiculis pulmonalibus, vel in superiore

asperae arteriae parte, & circa laryngem, irritationem efficientes , qu e musculos, respirationi in se vientes, in motum agat, sic, ut aerem e pulmonibus per Vegetas spissasque contractiones eXpellant, atque ita tussim excitent, tam numerosita sunt, Ut recensionem illarum eum in locum differri oporteat, quo de morbis quorum symptoma charactetasti cum tussis est, acturi sum US. Sed sternutatio, quae rarissime tam Violenta , tamque diuturna est, ut pro morbo reputari possit, moveri consuevit, si qua res acris privatim narium. membranis incidit, velut in coryza, sive perfrictione vulgari, in qua membranae illae, blando suo atque emolliente muco orbatae, humoriS liquo si acris profluvio stimulantur. Similem in modum, imminente variolarum , Vel morbillorum, eruptione, narium membranae saepius ab acri quadam materia irritantur, violentaque illam antecedunt sternutamenta. Sternutationem pariter concitant ner Vorum in partibus remotis affectus, per consensum , qui inter illos& musculos , respirationi dicatos, obtinet. Quod quidem symptoma morbos hystericos comitatur, in quibus pariter haud raro risum non Voluntarium ac violentum, ab eadem sympathica musculorum illorum affectione oriundum , ObserVdmUS.

Singultus in celeri subitoque di aphragimatis descen-

130쪽

sa consistit, quo insophagus deorsum trahitur, quilaryngem, quocum connexus est, pariter repente deorsum rapit , eodemque temporis momento glottidis apertura constringitur, unde aer, per rimam

angustam in spatium inane propulsus, singularem quemdam sonum elidit.

Hae proximae singultus caustu sunt. Remotarum frequentiores sunt nimia ventriculi reptetio, vel matoria quaedam irritans, in eo contenta. Quamquam hoc symptoma raro ita ingravescit, ut peculiarem quamdam attentionem requirat: aliquando tamen per integra nychthemera contumaci 1sime perseverat, ac tunc fere copiosis flatibus , in ventriculo atque intestinorum canali inclusis , vel viscerum abdominis majorum Obstructionibus , tribuendum est. De glutitionis actio a tot minutorum muscissorum

sanitate dependet, ut variis modis vitiari possit. Mui culi isti convelli, resolvi, inflammari, eXulcerari,

partesque, faucibus vicinae, a causis tam numerosis inferciri, atque in tumorem attolli possunt, ut earum consideratio ab hoc loco aliena esse videatur. Ventriculi actio stepe turbatur per vomitum, quem plerumque res acres , Vel noXiae , in ipsum receptae ,

movent. Graves tamen diuturnique Vomitus nonnunquam occurrillat, qui nervorum, a Ventriculo

distantium , affectibus , vel stimulis , ipsum cerebrum lacessentibus , debentur. MaXimum ad artem feliciter exercendum momentum in eo positum est, ut vomitus hosce sympathicos ab idio pathicis, quia rebus noxiis, in ipso ventriculo subsistentibus, e citantur, distinguere No Uerim US. Cordis actio saepius turbatur per palpitationem, qui affectus interdum mere HerVosus esit, corde , Utpote musculo, Vel propter conneXionem sympathicam , vel propter irritationem , a rebus , in perica dio contentis, illique prOSime admotiS, Oriundam , convulso-

SEARCH

MENU NAVIGATION