Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

MORBORUM. II 3

convulso. Alias cordis palpitatio ab impedimento , sanguini, per ipsiuS ca Va transeunti, Objecto , a polypis, vasa sanguifera majora oppilantibus , ab aneu

snaate arteriae a ortae, nascitur.

Ρari ratione singularum systematis arterio si partium actio impeditur ab an eurysmate, quod in Uni Versum ab arteriarum tunicis, nimium dilatatis, evicitur. Singulorum musculorum , ad artus pertinentium, actiones turbatae vel ad spasmum referuntur, quo fibrae praeter voluntatis nutum contrahuntur, vel ad paralysin, qua eaedem naturali virium gradu carent. VII. Septima symptomatum particularium classis

ea continet, quae habitum corporis eXternum Vitiant. Nonnunquam universum habitum corporis eXternum aut tumor, aut mdcieS, OCCUPat. TU mores , universum habitum corporis externum

Occupantes, Vel a nimio adipe, quam polysarciam Vocant, vel a seri, sive aquae, in systemate cellulari colluvie, quam leucophlegmatiam & hydropem ανα σάρκα appellant, vel ab aere elastico , eadem cava replente, quod emphys ema nominant, eXcitantur. Vocabula, quibus macies significatur, sunt marcor , mara sinu S , atrophia : quae vitia ingenti morborum numero accedunt, tametsi corporis emaciatio

interdum ad fontem suum vix referri possit, & tamquam symptoma primarium spectanda sit. Coloris ratio certa dari nequit, semperque ex aliis rebus concomitantibus de illo judicari oportet. Insolitas enim formae externae mutationes, nisi affectus aliquis morbosus iis accedat, tantummodo pro totidem deformitatis speciebus habere licet. Summus pallor, verbi gratia , nisi impotentia, vel molestiae sensus, eum comitetur, immerito pro morboso habetur , quoniam peculiari huic corporis constitutioni naturalis esse potest. Sin autem quis

simul & perpallidus , & languidus debilisque est ,

132쪽

torem istum merito symptomatibus annumeramus, vasaque , cuti subjecta, Vel exiguo , vel vappido &aquoso , san guine impleta esse, concludimuS.Cutis color similiter flavescere , vel etiam obscure viri descere, tandemque maximam partem nigrescere potest : id quod accidit, ubi bilis ex vesicula sellea in intestinum duodenum eXitus aliquamdiu Obstructus est.

In corporibus, in quibus fanguinis crasis vitiata

est , isque lentorem naturalem amisit, particulae rubrae, per poros elapsiae, eas arteriaS subeunt, quae soli limphae pellucidae transitum concedere debebant, atque hinc cutis nonnunquam livore decol ratur, sed frequentius ejusdem coloris variaeque magnitudinis maculis tantum aspergitur. Proprium

hoc est iis morbis , in quibus humores putrent, sive cum febre sint, sive nulla peculiaris in circuitu fluidorum generali perturbatio appareat. Ilagna praeterea eXanthematum, cutem obsidentium, varietas est, quorum nonnulla omni omnino febre vacant : alia autem febrilis commotio semper antecedit, ac persaepe comitatur. Prioris generis sunt

variae leprae species, quas scriptores peculiaribus appellationibus distinguunt, scabies, plura luis venere ae symptomata, herpes , Variaeque aliae pustulae& papulae , quibus distincta auctores imposuerunt

nomina.

EXanthemata, quae febris aliqua semper antecedit, ac plerumque comitatur, sunt variolae, morbilli, miliaria, &pe techiae, sive purpura. Quibus accedunt erysipelas, ac febris. scarlatina, quorum in priori singulae corporis partes, frequentissime facies, inflammantur , mireque intumescunt: in posteriore maculae rubrae latiores per totum corpus disperguntur.

Aphthae, quae sunt ulcuscula parva albida, labiis orique interno insidentia, & essera , quod exanthe- a, in calidis regionibus valde frequenS, papula ,

133쪽

MORBORUM. II s

ex urtica nascenteS, refert, pariter ad symptomata, cuti propria , referendae sunt. Singulae corporis partes a sanguine, sero , oleo, vel pure accumulato, intumescunt: quae fluida vel iacystidibus continentur, aut arctiori spatio circumscribuntur, tumore rotundo & prominente, vel latius per telae cellulosae interstitia se diffundunt, tum oro plano atque eXtento. Quoidam horum tumorum immodicus calor, dolor, ac rubor comitantur : alii contra parum , aut nihil, dolent, & neque colorem

cutis eXcedunt, neque calorem mOVent.

VIII. Saepe numero tumores in octava sympto mamtum topicorum classe includuntur, si a situ nexuve partium mutato eXcitantur , verbi gratia , si quaedam ex intestinis , omentum, aliaque viscera, in abdominiS caVO contenta , e sedibus suis prolabuntur. Hi tumores generatim herniae vocantur , Variisque nominibus distinguuntur. Pari modo uterus in vaginam procidere potest, nec nunquam ita procidit, ut extrinsecus etiam conspiciatur. Uaginaeque membrana interna adeo interdum relaxatyr ac dilatatur, ut erumpat. Rectum quoque intestinum aliquando prolabitur, vel ob laxatam eam me senterii partem , quae colon sustinet , vel ob suam ipsius membranam internam dilatatam atque relaxatam. Vesica etiam inverti , & ad os urethrae protrudi potest. Neque Vero molles tantum partes a situ naturali recedere possunt, sed ossa quoque saepius loco mo- Ventur ; unde , pro partis assectae natura, majoreSminoresve dolores, tumores, ac molestiae , exis

tunt.

IX. Partium mollium contextus destrui potest, vel a subita quadam vi externa , VulnerantC, lacerante , contundente, urente ; unde variae illae vulnerum, contusionum, adustionum, specieS, pro partium laesarum natura & nec:sthate , plus minusve

134쪽

11 6 AN A LYSIs

molestiae ac periculi afferentes : vel ab acrimonia quadam interna , quae paulatim & per quosdam quasi gradus substantiam solidam corrodens atque dissol-Vens , Varia eX ulcerationum genera, nunc leviora,

nunc graviora, efficit. Similiter ossa non raro variis modis per injurias eXternas colliduntur, franguntur, ac finduntur, Vel ipsorum substantia a vi acris cujusdam humoris, pedetentim serpentis, corroditur atque dissolvitur, unde caries multiplex, nunc magis, nunc minuS periculosa, nascitur.

Firmitas denique ossium sic mutari potest , ut mollia & cartilaginum instar flexibilia evadant, imo

in substantiam, carni cruorive concreto similem ,

degenerent. Eadem contra nonnunquam tam siicca

atque fragilia fieri observantur, ut quavis Vel levissima occasione frangantur. Carneae quoque partes, quod ad firmitatem attinet , mutationibus obnoxiae sunt, siquidem interdum magis minusve indurescunt , callo aeque evadunt, aliaS, quamvis perraro, ipsorum ossium duritiam, substantiamque his similem , nanciscuntur. Frequentius autem partes molles dissolvuntur, atque in fungum degenerant, Vel in pus deliquescunt, variique generis abscessus ciliciunt. Atque ita symptomatum particularium , sive topi-COrum, enumerationem absolvimus. Sed quum anfectus quidam morbosi vel alteri tantum sexui, Vel solis infantibus proprii sint, horum etiam mentionem feri oportet, ut plenum , omnibusque numeris absolutum, symptomatum , tum generalium, tum particularium, conspectum habeamus.

135쪽

Symplomata sextialia, V infantilia. YMpΤΟΜΑΤΑ , quae tamquam sexu alia consideranda sunt, ab organorum, mares ac feminas distinguentium , fabrica diversit, atque a certis quibusdam rebus, utrique sexui propriis, dependent.

SYMPTOMATA , MARIBUS PROPRIA.

Haec in vitiis,1 Ad seminis secretionem, & emissionem, α) Ad testes & scrotum ,

pertinentibus , consistunt. Si semen a sanguine non secernitur , Veneris appetentia raro sentitur. Si liquor hic justo diutius retinetur , atque accum Ulatur, testium, chordarum vespermaticarum , tumor , Vel vitium, quam satyriasin nominant, consequi potest. Sin autem illius eXcretio nimis vel frequens, Vel profusa est, vasorum spermaticorum debilitas, & gonorrhoea simplex , sive continens muci cujusdam albi ex urethra destillatio succedit, acceduntque complura symptomata generaliora, velut lumborum dolor, asthenia, an OreXia, macies, nec raro amentia. Testes instanrmationi atque suppurationi obnoxii sunt , unde hernia , quam humoralem Vocant, nascitur. Interdum in tumorem durum, omnisque dolo-IjS e pertem , quae sarcocele nominatur, degene-

136쪽

rant. Nonnunquam Vasa , ad ipsos ducentia, Varicosa evadunt, unde Cirsocele oritur. Scrotum faebe ab aqua distenditur, quod vitium hydrocelen appellant, vel omentum atque intestina, per annulos musculorum abdominalium erumpentia, eo descendunt, atque ita herniam scro tale m, si1veo schen celen , constituunt. penis haud raro afficitur symptomate illo venere O, quam chordam appellant, quae in fraenuli erectione, simulque contractione, glandem incurvante , consis tit, unde acerrimi dolores moVeri consueVerunt. Idemque pariter obnoxius est aquae inter praeputii plicas collectioni, quod oedema crystallinum nominatur. Omnia haec , una cum dysuria , glandisque ac praeputii ulcusculis serpentibus & dolentibus , quae Galli chancres appellant , frequenter gonorrhaeae Virulentae accedunt, quae puris atque ichoris ex urethra stillicidium est, contagionem Veneream, ut lippae & tonsores norunt, consequens.

Haec, partim in vitiis,

1) Ad niensium suXum , α) Ad graviditatem, ab Ad puerperium ,

pertinentibus; partim ina Ovariorum ,

) Oris externi, affectibus topicis, consistunt.

Mensium fluxui imminuto , vel in totum suppres.

137쪽

MORBORUM. II '

so, languor, cibi fastidium, abdominis tumor, hypoga strii dolores, totius humorum universitatis corruptio, sanguinis e variis locis profluvia, pluraque alia incommoda succedunt, quorum nonnulla tam anomala, R in aliis atque aliis adeo diversa sunt, ut in ordinem systematicum redigi vix patiantur. Nimius contra mensium fluxus degilitatem, dorsi

dolorem, an orexiam, maciem, pallorem, flatu S,

sensum frigoris, ac varia symptomata a nomala, quae hysterica vulgo nominantur , facit.

Si mensium fluxus depravatur, &, sanguinis floridi

loco , lateX aquosu S tenui S, Vappidus , e X cernitur, aut, si humores, serosi, mucosi , vel acres, Continenter profluunt, symptomata, iis , quae nimio mensium fluxui succedunt, similia, fere consequuntur. Variique hi fluores interdum a sola Vasorum laXitate, nonnunquam ab humoribus vitiosis, solida continentiaeXulcerantibus atque corrodentibus, proficiscuntur. Sterilitas vulgaris vitiorum , ad menseS abundantes , subsidentes , vel corruptos, pertinentium, effectus est.

Graviditatem, si non semper, at primis certe tribus quatuorve mensibus , varia symptomata comitantur, maximam partem iis , quae mensium obstructioni superveniunt, similia. Qualia sunt nausea , VOmitus, praecordiorum oppressio , an OreXia. Ab ortus causae variae sunt. Sed , ut theoriam illius intelligamus, considerandum nobis est, placentam & uterum , quum eXtenduntur, atque in majorem molem ac capacitatem excrescunt, sibi mutuo

respondere. Ut crus dilatatur, humoresque ad ipsunt deseruntur, vi cordis matris: placenta crescit, vasaque ejus distenduntur, vi cordis fetus. Ex quo justi inter duas has vires aequilibrii necessitas patet. Quod si enim uterus citius dilatetur, quam placenta crescat , uterus a placenta separatur : & contra, si placenta citius crescat, quam uterus dilatetur, pla-

138쪽

centa ab utero discedit. Unde perspicitur, qui fiat,

Ut matris pleth Ora , quae, uteri vasa nimis replendo, ipsum citius dilatat, quam placenta crescit, freqUentissima ab ortus causa sit, quantumque ad hunc pr cavendum sanguis missuS valeat. Indidemque ratio reddi potest, cur terror repentinuS , vel maeror Continuus, qui , Vasiis in peripheria corporis constrictis, humores ad centrum pellunt, toties abortum faciant. Atque ita intelligimus, cur fetus morti, cessantique placentae incremento, separationem ista in tum cito

succedere Oporteat.

Injuriae corporis externae , velut ictus, lapsuS , vel collisiones , solo succussu, uteri & placentae com-

8rcium dirimere, atque ita conceptum elidere , Vel paritim prpe maturum prOVO Care, possunt.

Parturientium symptomata vel naturalia sunt &utilia, vel morbosa & noxia. Eorum , qui obstetrictam munere funguntur , permagni interest scire , scinperque in memoria habere,

diaphragmatis ac musculorum abdominalium actionem Utero exonerando non sum ere, sed rerum, in ipso contentarum , expulsionem a vi contractionis fibrarum muscularium , fabricae , ejus intextarum,

dependere. Etenim haec notitia regulae loco est, ad quam enchi reses, tum in fetus, tum in placentae , extractione dirigi debent. Partus dolores, qui veri appellantur, a crebrioribus fibrarum illarum contractionibus oriuntur, Virique, usu & eXercitatione praediti, satis norunt,

quomodo a spuriis distinguendi sint, qui nihil aliud, nisi affectiones spasmodicae musculorum abdominalium , sunt. Nixus hi spurii fetum quid cin detrudere , sed nunquam illi expellendo sussicere ,

Inter parturiendum crampi , in musculis artuum inseriorum incidentes, haud raro molesti sunt. Con- Vulsiones quoque, quamvis minus saepe, feminas ,

139쪽

e partus dolore laborantes, invadunt, summumque ac praesentissimum Vitae minantur periculum. Placenta, ante fetum expulsum, ab utero vel ex toto , Vel ex parte , separata , largius parciusve sanguinis profluvium excitat : unde animi desectio , convulsiones, ac, nisi stibi tum afferatur auXilium, morS. Summae igitur necessitatis est, ut hi, qui Obstetricum artem exercent , memores sint , Uteri contractionem id esse , quod fetum expellat. Neglecto enim hoc momento, femina parturienS in praesentissimum vitae periculum adduci potest, quemadmodum suo loco demonstrabimus. Sanguinis eX utero profluvium etiam , fetu jam edito , existere potest , si placenta , uteri contractione non e X spectata, per vim revellitur, aut si fibrae uteri adeo debilitatae sunt, ut minus, quam par est, contrahere se possint. DoloreS a partu, quos vocant, fetus exclusioni frequentissime succedunt. Oriuntur interdum a saburra acri , in canali cibali inclusa, quae fere dolores spurios ante partum movet : plerumque ZUtem sanguinis grumis , vel membranarum , aut forte placentae , frustis, in utero relictis, tribuendi sunt. Tertio a partu die , nonnunquam citius , raro seriuS, mammae puerperarum indurescunt dolentque , ac febris aliqua, modo leuior, modo gra Vior, movetur, quae ad eum finem continuatur, quoad lacin canales suos influat: quo facto, febris sudatione copiosa solvitur. Sed interdum febris illa lactea admodum vehemens est, & diutius manet, in ejusque

decursu exanthemata milaria apparent.

Exanthemata haec miliaria etiam sine febre in puerperis ob rvantur , nec magnum ab iis tunc metuendum est perieulum. Ea vero, quae cum febre sunt, nunquam leviter terrere nos debent.

Lac, nisi secretio ipsius suctu infantis promoveatur, sensim & per gradus exarescit, ita quidem, ut

140쪽

sub finem tertiae a partu hebdomadis in totum sere evanuerit. Nonnunquam autem in mammis stagnat, harumque duritiam , tumorem , inflammationem , abscessus, cssacit. Illa tamquam symptomata generalia considerari possunt : haec, quae topica sunt,

I. In ovariis interdum aqua colligitur, unde ipsorum hydrops ; alias haec corpora scirrho dilatantur. l II. Ut erus nonnunquam ab aqua , in cavum ipsius congesta , in tantam molem eXcrescit, ut graviditatem mentiatur. Flatus etiam in illo inclusos fuisse constat. Solida , carnes , adeps, imo ossa, in eodem reperta sunt, unde in miram amplitudinem extumuit. In primis autem uterus scirrho cancroque obnoxius est, quibus vitiis laborans, interdum sic dilatatur , ut cervicem vesicae atque intestinum rectum comprimat : unde lolii faecumque alvinarum retentio.

Opportunus idem est prolapsioni, deorsum in vagi

ret. Neque literi, per Violentam placentae extractionem inversi, exempla desunt.

ΙΙΙ. Ω ΙU. Vagina quoque prolapsioni obnoxia esst,

quum interior ejus membrana ita relaxatur, Ut deorsum cadat, atque eodem modo, quo intestinum rectum in ani procidentia, protrudatur. Ρolypi, vel carnes fungosae, interdum in ea excrescunt. Muci , aquae, puris, eX eadem profluVia contingunt, quae saepe a laxitate Vasorum Oriuntur, atque haec loca exulcerant, vel eta uteri cavo descendunt. Iter ad

SEARCH

MENU NAVIGATION