Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

MORBORUM. Ia;

uterum nonnunquam praeclusum. est , vel a morbosa hymenis crassitudine atque extentione, vel a laterum vaginae, aut labiorum pudendi, coalitu. Quae obsutructio si in iis incidat, quibus menses per aetatem fuere debent, praeter abdominis dolorem tumoremque , Omnia illa symptomata, quae naturalis hujus excretionis suppresso efficit, accedunt. Haec symptomatum , feminis propriorum , prN-cipua sunt. Quae sequuntur , ad infantes proprie spectant.

' SYMΡTOMATA , INFANTIBUS PROPRIA.

Cutis infantum , altero tertiove die, quam in lucem editi sunt, frequentissime colore obscure flavo tingitur, a bile, ut statuunt, in sanguinem refluente, cum eoque commiXta. Quem humorem, a pituita glutinosa, ostium ductus communis oppilante, transitu in intestinum duodenum prohiberi, verisimile est. Fortasse vero aliquid ex me conio, sive infantis sae- cibus, resorptum, atque in sanguinem delatum, cutem colore hoc flavo inficit, qui tamen fere unius, vel duarum hebdomadum spatio , siic evanescit, ut nihil noxae intulisse vid tur. Ρroprie quoque in

fantum recens natorum cutem occupant eXanthemata

rubra, pustulosa, purpuram infantum nominant quae plerumque primis quatuor, vel quinque hebdomadibus, plus, minUS, permanent. Interdum accidit, ut meatus naturales praeclusi sint, maximeque in pueris, ubi orae praeputii tam arcte inter se conglutinari positi ni, ut id sine mora amputari oporteat. Tormina , faecesque alvi virides , vulgaria maXime infantum symptoma sunt. Quorsum aphthae quoque pertinent, in quibus ingens pustularum albidarum multitudo lingvpe orique interno omni ex parte insidet, quae deorsum etiam per totam canalis cibalis

142쪽

universitatem ad anum usque se diffundere videntur, circa qUem, parvorum ulcusculorum specie , apparent , quae nonnunquam in gangraenam abeunt. Convulsiones saepe numero a saburra acri, in intestinis infantum accumulata, excitantur, plurimosque in tenella hac aetate de medio tollunt. Dentes plerumque circa sextum a partu mensem oriri incipiunt, infantibusque, donec secundum inter& tertium aetatis annum constituti suerint, varias molestias, dolorem, calorem , a grypniam , tormina, tussim , convulsitones , creant. Intra hoc temporis spatium infantes rhachitidi patent, ossa soliditatem amittunt & circa articulos spongiosa evadunt, ubi variae magnitudinis tubera existunt, praesertim circa brachiorum cum manibuS, costarumque cum sterno, commissuras. Perfrequen Shic morbus est, praecipue in Urbibus, incolarum multituditae abundantibuS. Hos articulorum tumores fere abdominis tumor atque duritia comitatur, cum caloribus, per intemvalla accedentibus , althenia , ac macie. Varii generis exanthemata in cube infantum e m-punt , pusque ex locis secundum aures , atque interdum ex aure interna, profluit. Dentitionis periculis

defuncti infantes, a vermibus infestari incipiunt, qui saepe febres, vel varios affectus spasmodicos , effi

ciunt.

Praemissae symptomatum enumerationi tabulam hic subjiciemus, quae aptum universorum conspectum eXhibeat, & anacephalaeos eos vice fungatur.

TABULA SYMΡTOMATUM GENERALIS.

Symploma est affectus morbosus simplex , sive, ut aliis verbis idem dicamus, symptoma est singularis aliqua sensatio molesta, impotentia, vel vitium

topicum.

143쪽

MORBORUM. IasSymptomatum alia generalia sunt, alia particularia, sive topica, alia sexu alia, alia infantilia.

SYMPTOMATA GENERALIA

sunt: 1J Sensus caloris nimii.

sive anxietas.

1;) Insensibilitas, sive anothesis.1 ) Nimia sensibilitas, sive Ioperaeshesia. 1s Delirium.

consistunt: I. In assectibus morbosis , singula organa sensum internorum occupantibus , unde vitia facultat manimi, i) Memoriae, α) ImaginationiS,

II. In assectibus morbosis, singula organa senuum etate Orum turbantibus , unde Vitia ,

144쪽

III. In affectibus morbosis singulorum organorum, a quibus appetitus dependent, unde vitia,

IV. In affectibus morbosis singularum glandularum , sive organorum, secretioni inservientium, unde vitia secretionis humorum,1 Aquosorum, α) Gelatinosorum,3 Mucosorum, Oleosorum. V. In assectibus morbosis singulorum organorum eXcernentium, unde vitia excretioniS,1 precum alvinarum,

VI. In affectibus morbosis singulorum organ rim , ad motum pertinentium , unde vitia ,

a) Manducationi S, 3 De glutitioniS, ) Aetionis ventriculi,s Aetionis pulmonum, 6) Aetionis cordis, o Actionis artuum.

145쪽

MORBORUM. I 27UII. In affectibus morbosis habitus externi, unde omnis illa Vitiorum , in externa corporis superficie incidentium, Varietas, qualia sunt ,

; ) DecolorationeS, ) EXanthemata, s ) ExulcerationeS. VIII. In affectibus morbosis partium organicarum, quae ex situ nexuque naturali elabi, excidere, Vel expelli possunt, unde,1 Herniae ,Σ Prolapsiones & procidentiae, a b LuxationeS. IX. In solutionibus continuitatis, sive mollium. sive durarum partium, Vel ab injuria externa , Vel a causis internis, unde,

SYMΡTOMATA SEXU ALIA,

I. Iaribus propria, Consistunt in vitiis ,1 Vasorum spermaticorum,

146쪽

1 8 ANA LYSIS MORBORUM.

II. Feminis propria, Consistunt in vitiis, 1 ) Ovariorum ,

Oris externi. Quibus accedunt varia symptomata, i ) Ad mensum fluxum, α) Ad graviditatem , Ad puerperium , Ad lactationem , pertinentia.

SYMPTOMATA INFANTILIA

pauca tantum sunt, exhibentque affectus που rbosos, non, nisi in infantibus recens natis, vel dentitione nondum defunctis, obvios, quales sunt purpura infantum , linguae cum fraenulo coalitus, meatus naturales clausi o. Symplomata topica aeque, ac sexualia, R ea , quae in solam infantiam incurrunt, pleraque Omnia pezuliaribus appellationibus distinguuntur, atque haec nomina, sicut infra videbimus, significandis morbis topicis, sex ualibus, & infantilibus, adhibentur, in quibus symptomata illa prae caeteris eminent.

147쪽

lΝTRODUCTIONIS METHODICE

THEORIAM MEDICINAE

LIBER III.

Methodus symptomat a X morbos dividendi atque disponendi. CAPUT I.

O s Τ UAM fymptomata hacte mis per se , sine

neXu cum aliis, contemplati sum US , proaeimum est, ut eadem conjunctim, variosque illorum concursus, qui morbos constituunt, consideremus. Quae medicinae pars Nos logia nominatur. Quum causis proximae quindecim illorum symptomatum generalium ad motus systematis nervoli, vel vascularis, intentos, remistbs, an Omal OS, aut intemmissos, reduci possint, necessarium est, ut nonnulla horum symptomatum inter se conjungantur 9 confluant , atque ita consociatis Viribus corpus humanum affligant. Sic , exempli gratia, calor immodicus , sitis nimia, atque agrypnia, ab eodem fonte, hoc est, ab intento systematis vascularis motu, oriri potiunt. Quare etiam horum symptomatum concursus Lepissime se nobis offert.

Calor immodicus, ac reliqua duo symptomata, nisi Tom. I. I ε

148쪽

cito transeant, molestia ingravescit, pluraque se ad-Jungunt symptomata, praeserti m nausea , asthenia, spirandi difficultas, dolor, delirium: qu e sit omnia

permanent, ita, Ut a continuato caloris incremento,& violonta fluidorum agitatione, secretiones turbentur . tque pervertantur, sana sanguinis crassis dest ia-tur , particulaeque crassiores in cava, tenuissimarum tantum transitui accommodata, urgeantur, R arteriarum quoque pori fluida contenta eXsudare patiantur, quam plurima alia accedunt symptomata Velut

spasmi', perpetua ad somnum propensio, an aesthesia,

cutis e Xanthemata, Uc. Memoratus hic concursus ea symptomata complectitur, quae Lepe in febribus occurrunt, in eoque ROrdinaria continentur, quae ad morbi essentiam pertinent, & adventicia, quae, si causte, qupe febrem primum in OVerunt, pr rivalere pergunt, necessario consequuntur, quoniam omnia a similibus motuum animalium mutationibus proficiscuntur. Sed, praeter symptomatum supra dictorum turbam,

quae ad eumdem omnia sontem revocare licet, nova quaedam interdum atque eXtraordinaria occurrunt symptomata, quorum ratio inde reddi nequit, ut Vomitus , vel alvi profluviui , quae sic oriri possunt, Di a proximis sebris causis non dependeant. Ex quibus necessitas patet symptomata in ordinaria, adventicia , D eXtraordinaria , dividendi Symplomata ordinaria ea sunt, quae ad essentiam morbi pertinent, ejusque notas characteristicas exhibent, quibus a quovis ullo distingui possit. Symplomata adventicia ea sunt, quae, si eaedem

causae eadem vi agere pergant, constanter & perpetuo superveniunt, molestiamque ac periculum necessario augent. Adventicia haec symptomata praevidere licet, si symptomatum generalium theoriam , & mutationes illas motuum animalium, eX quibus oriuntur, in m moriam tibi re VOCUS.

149쪽

Εstraordinaria autem symptomata, quae, cum semp- tomatibus essentialibus atque characteristicis minus necessario conneXa, adesse, vel abesse possunt, praevideri poste, frustra speraveris. Haec symptomatum di vilio ac dispositio non tantum ad morbos describendos necessaria est, sed etiam ad veram medendi methodum stabiliendam conducit Exempli gratia , aegrotus, febre laborans , praeter alia symptomata, ad essentiam hujus morbi pertinentia, praecipue a grypnia veXatur, anxieque ab hac molestia liberari cupit. Jam vero hoc symptoma, utpote eX eodem, quo omnia reliqua, fonte manans, ni si haec quoque conquiescant, removeri non potest. Frustra igitur aegroto optum exhiberes ad somnum conciliandum, quum potius opera tibi danda sit, ut nimio motus compescas, & stricturam spasmodica in tollas,

Unde caetera symptomata aeque, dique a grypnia , proficiscuntur. Si vero contingat, ut aegrotUS Vomitu cor

ripiatur , quod extraordinarium tympio ma est , id agere tibi licet, ut ipsum ab hac molestia liberes, sepositis caeteris symptomatibus, fontibusque eorum generalibuS. Videmus itaque , symptomata ordinaria & adventicia tamquam plura corpora, in eadem tabula inter se conjuncta, spectanda elle : eXtraordinaria autem saepius seorsim , causarumque morbi generalium ratione semota , considerari posse. .

M0rbi, sectingum meth0dum fastematicam, in cla sies , 0rdines , genera , Udecies, dige,li.

JHosthi, siue symptomatum, inter se conneXO-

. Tum, concursuS, a scriptoribus medicis jam observati

150쪽

atque descripti, tam numerosi sunt, ut nisi hos , qui potissimam partem inter se congruunt, ac similem serem edendi rationem postulant, eodem revoces , neque descriptiones illorum memoria tenere, neque, quo pacto curari debeant, recordari pollis. Varia a varii S adhuc propositi a fuerunt schemata: sed, nostra quidem sententia, nullia in ex his est, quod plus utilitatis promittat; majoremque approbationem mereatur, quam id, quod SYDEΝΗΑ9IUS commendavit Secundum hoc morbi eadem ratione, qua corpora naturalia, in classe S, ordines, genera, & species, digeruntur. Cladem certa quaedam symptomata, omnibUS morbis, ad ipsum pertinentibus, communia, di itinguunt. Ordo casdem . quas classis, sub qua est, notas habet, cum aliis quibusdam , sibi propriis. Genus omneS, quas classis ordoque, notaS habet, ac prNterea nonnullas quae ipsum distinguunt. Species omnes & classis , & ordinis, & generis notas habet, quibus insuper accedunt symptomata, ipsius characterem constituentia. Quatuor hujus generis schemata jam prostant, auctoribus praeter caeterOS clariS, SAU VAGESIO , LINNAEO, VoGELIO , CUI LENIO. Neque ex his ullum est, quina reliquis aliquantum differat. SAU VAGESIUS, LINNAEUS, UOGELIUS, communi hoc laborant vitio, quod genera morborum plus justo multiplicarunt, atque ad morbos non solum plures flectus morbosos simplices, sive mera aliorum momborum symptomata , sed permulta quoque alia retulerunt, quibus nulla neque molestia, neque impotentia, accedit, quaeque, Ut multa largiamur, tantum

pro deformitatibus haberi possunt. Culpandi hoc nomine praecipue sunt UO GELI Us RSAU VAGEMUS , quorum posterior immoderatione dis tinctioruma luxuriat, fereque id, quod varietas non L

SEARCH

MENU NAVIGATION