Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

THEORIAM MEDICIN U

De febribus in universum, earumqtie Origine progressu. Acrpsus schema quoddam generale, secundum quod historias morborum digeri oporteat,

exhibuimus. Progrediemur nunc ad naturam singulorum ordinum eXplicandam, eosque in genera dividemus, ut, exsequelitibuS nobis morborum curationes, in speciebus illorum describendis, medendique rationibus indicandis , consistere liceat, neque necesse sit, Lectorum attentionem ulterioribus disquisitionibus theoreticis occupare. VFebreS, quum omnium morborum frequentissimi sint, merito primum ordinem obtinuerunt. Febres omnium morborum non solum frequentissimi, sed maxime etiam compositi sunt. In simplicissita iS enim, quae occurrere potiunt, febribus, si non quinque , quatuor quidem certe symptomata genaalia simul juncta sunt. Quum haec symptomata non semper in omni febre

162쪽

1 GENERA

eadem sint, necessario sequitur, ut a nobis, generavilem febrium id eum exhibentibus, eas febres describi ponas, quae minime omnium inordinatae, caeterisque

omnibus simpliciores sint. Febris symptomata interdum pedetentim & per

gradus invadunt, adversaeque valetudinis incrementum in dies progredi animadvertimus , donec tota corporis universitas tandem sic turbatur, ut aeger naturalibus animi corporisque facultatibus exercendis impar evadat: alias autem morbi impetus tam repentinus ac vehemen S est, ut aegrotum simul adoriatur,

simul prosternat Febris, sensi in progredientis, symptomata prima haec fere sunt, languor, debilitas, atque universi corporis lassitudo , cum carnium dolore, qualis abeXercitatione acriore, Vel labore graviori, sentitur, itemque capitis dolor & gravitas, an Ore Xia, Vel nausea, cum oris lentore. Aliquanto post accedunt calor immodicus, sitis Vehemens, atque a grypnia, fortasse sitne praevio frigoris nimii sensu , vel cum leviusculis tantum citoque transeuntibus horroribus Sed , quae subito invadit febris, a molesto nimii frigoris sensu incipit, quem debilitas atque an orexia comitatur. Frigori saepe accedit rigor, vel horror, cum praecordiorum oppressione , & nausea, vel vo

mitu.

Si Lectores in memoriam sibi revocent, quae supra diximus, quum affectuum morbosorum simplicium naturam investigavimus , facile intelligent, fieri non posse, quin hunc frigoris immodici sensum ac reliqua, cum ipso necessario, conjuncta , symptomata , cito calor immodicus, frequensque aliorum symptomatum concomitantium turba, eXcipiat. Ibi enim ostendimus, frigoris nimii senium a strictura spasmodica oriri, quae humorum per partes systematis vas cularis extremas circuitum interrumpat, magnamque illorum copiam intro ad centrum urgeat. Quum

Vero

163쪽

vero haec interruptio diuturna esse non possit, qui ialaborantem de medio tollat, natura statim circuitus libertatem restituere , humorumque stagnantium ino tum redintegrare molitur. Hinc cor, ab inusitata sanguinis, ad ipsum retro acti, mole irritati m , crebrius validiusque se contrahit, atque universam fluidorum massam per eam, quae patet, sustematiS Vascularis partem motibus rapidis , vehementibuS , atque anomalis, propellit: unde frigoris immodici sensus in nimii caloris sensum convertitur, Cui nonnunquam dolores in variis locis, siliis autem atque a gryp-

nia nunquam non accedunt.

Videmus itaque, febrem, subito invadentem, sex minimum symptomatibus generalibus , inter se succedentibus , stipari , frigore immodico , cito in calorem immodicum vertente , debilitate , an oreXia , siti , agrypnia. Quum haec ordinaria, sive essentialia, febrium symptomata sint, quae in simplicissimis etiam febri bus occurrant , pro s1gnis characteristicis hujus morborum ordinis omnino haberi debent. Recte igitur febrem in universum sic definire nobis videmur, ut eam nimii caloris, sitis, an oreXiae, debilitatis, atqueagrypniae , concursum esse dicamus. Species febrium magis compositas inter ipsa statim

initia major symptomatum numeruS ac varietas comi latur, Vel ut Vomitus, vehementes dolores in variis

locis, vel etiam stupor, R delirium. Sed de his in

praesentia non agemus, quum nihil aliud, nisi claram febrium in universum notionem eXhibere, constitutum habeam US.

Aggrediamur nunc symptomatum horum , febrilegitimae essentialium , progressiim investigare. Satis manifestum est, turbas istas vel ab irritatatione , cor arteriasque proXime afficiente , vel astrictura spasmodica , primum humorum per Vasa peripheriae circuitum retardante, Vel interrumpentes

164쪽

deinde motus a nomalos & nimios essici late, concitari. Acria, a quibus haec irritatio proficisci potuit, varii generis sunt. Sed si humorum crassiorum, in systemate vasculari contentorum, massam non egrediuntur , ita, ut nervos assiciant, ac per hos stricturam aliquam spasmodicam efficiant , nunquam febrem , diu mansuram , movebunt. Particulae enim morbificae vel brevi sanis humoribus similes redduntur ,11c, ut solida viva inusitato modo stimulare desinant, vel Una cum excrementis e corpore eXpelluntur. In febribus igitur paulo longioribus , semper colligere licet, non tantum systematis vascularis irritationem adesse, quae motus a nomalos atque immoderatos concitet, sed simul etiam stricturum aliquam spasmodicam , quae Vasorum , in peripheria positorum, diametrOS coarctet, humorumque, qui per illa liberecitque aequabiliter manare debebant, transitum impediat. Si itrictura haec spasmodica cito solvitur, hum Tum quoque circuitus libertatem atque aequabilitatem cito recuperat. Membranarum, os internum investientium , corporisque externi, poris patefactis , lingua & cutis humectantur ac mollescunt, sudore prorumpente, atque urina simul largius reddita, calor sitisque depelluntur, somnus cibortunque appetentia redeunt, nec aegroti , nisi de residua aliqua debilitate , quer UntUr. Sin autem strictura ista spasmodica permanet, fieri non potest, ut humorum circuitus liber atque zequabit is sit. Secretiones itaque pervertuntUr, &, quum lucta febrilis inter vim , a centro urgentem, obicesque, in peripheria obstantes, hac ratione sustentetur, non solum symptomata essentialia vehementiora ac molestiora evadunt, Verum cito etiam alia accedunt, quae pro adventiciis hahere licet, velut doloreS neres , ingens praecordiorum oppressio , spirandi dissicultas, delirium. Quod si irritatio etiam nung

165쪽

MORBORUM. 1 7

continuat, neque Vasa constricta relaxantur, symptomatibus illis , quae diximus, essentialibus & adventiciis alia longe perniciosiora atque terribiliora superinveniunt, ut coma, sive sopor continuus, spasmi, an est hesita , sudores frigidi , & tandem mors, nisi

rerum in melius mutatio prius eveniat , quam contextus vasorum in iis organis, quae ad vitam conse vandam summe necessaria sunt , a fluidorum circumeuntium violentia , celeritate , atque acrimonia ,

destruatur, ac nisi noxia , irritationem stricturamque spasmodicam foventia, subigantur , sanisve humoribus similia reddantur , aut per lizemorrhagias , sudores , di arrhaeam , ditaresin , an a catharsin , exanthemata , vel ab Iceii Li s criticos , ex fluidorum, per vasa circumeuntium, massa ejiciantur. Febrium progressum persequentes duo stadia iii primis notabilia, observamus, unum frigoris, Unde accessio incipit, alterum caloris, qui frigus necessario excipit. Horum successio & solutio, sive crisis , id constituit, quod circuitum febris nominant, cujus circuitus patia, pro natura febrium , diversa esto

consueVerunt.

Nonnullae febres unam dumtaxat accessionem habent , ab initio morbi ad finem usque continuatam et aliae pluribus , per intervalla, vel breviora, vel longiora , redeuntibus, decursum suum absolvunt, quibus variae conditiones adjunguntur. Id quod efficit, ut febrium ordinem in genera dispescere possimus. Ante Vero, qUam hoc agamus , non alienum ab re erit, in causas febrium generale S inquirere. Quodsi enim Vere perspexeris, quid omnes illas molesti au& turbas, quae febrem comitantur, excitet, facili negotio intelliges, quae remedia maximam in levat dis illis virtutem polliceantur.

166쪽

GENERA

De causis febrium Peneralibris.

I EBRIS , qualem modo descripsimus, causas prOximas sine audacia ponere audem hi S in motu immoderato, quo humores a centro si stematis vascularis ad peripheriam propelluntur, & vasorum , per hano distributorum , nimia strictura , fluidis appulsis resistente. Strictura spasmodica, vasorum, per peripheriam discurrentium , diametros angustans, liberumque Aaequabilem fluidorum per illa transitum impediens, ante calorem immoderatum prorumpentem, eVidenter apparet ex languore, ac praecordiorum oppressione, genarum labiorumque pallore, cutis frigore atque siccitate, artuumque livore, ubi sanguinis stagnatio saepe planissime conspicitur. Postea quoque, quam calor molestus evadit, stricturam illam nonaum solutam esse , liquido patet ex cute arida, siti nimia , lotio pellucido , exiguo , alvo obstructa , fonticulorum , aliorum Ve Ulcerum manantium, eX siccatione, ponderisque opprimentis, sive anxietatiS, continua

tione.

Motus systematis vascularis intentus satis superque cognoscitur ex aucto calore, pulsuque, qui, incipiente febre, semper celerior, ac plerumque multo fortior Observatur, quam secundum naturam & insanitate esse consuevit, quum circuitus humorum liber atque moderatus est. Ρroxima motus hujus intenti causa cordis ac systematis vascularis irritatio est, a stimulo quodam , frequentiores sortioresque contractiones ciente, proficiscens. Stricturae autem spasmodicae , insolitum illud in peripheria Obstaculum opponentis atque susten-

167쪽

tantis, cata sis proxima a systemate nervoso deducenda est , siquidem latis abundeque demon stratum est , eam nequo a sanguinis lentore, neque ab ulla omnino re, quam si itema vasculare contineat, proxime oriri. Ideo, quamvis motus systematis Vascularis intentus ex aucto calore pulsuque clarassi me appareat, atque universam febrem complecti videatur, quae, nisi rem penitus introspicias, minime systematis ne vota, sed unius systematis vascularis , affcctio repUtari possit: tamen , si stricturae spasmodicae, a nervisastectis oriundae , naturam consideres, statim intelliges, febres, si non omnes, at eas certe, quarum accessiones diuturniores, vel vehementiores sunt , in utriusque systematis perturbatione consistere. Le-Viores quidem brevioresque febrium impetuS, quale Ssaepe cibi potio irasque immoderatio, corporiS CXercitatio acrior, vel levis perfrictio . facit, manifesto ab unius systematis vascularis irritatione cui nulla prorsus nervontina affectio accedit, proficiscuntuT,

biduique sere, vel tridui , spatio desinunt , neque atras, nisi et sentialibus, sive ordinariis, sympto matibus, hisque ipsis minime gravibus, stipantur.

De conjunctis autem duabus his causis observandum est, interdum unam, alias alteram praeValere,

hoc est, in febribus quibusdam symptomata magis

motui intento , sive vi & celeritati humorum , per Vasa circumeuntium , ad auct*e , qudm Her Uorum allectioni , tribuenda esse : in aliis contra magi S a nervosi, quam a vascularis, systematis pertum batione oriri.

In priori febrium genere pulsus celer , plenuS a fortis est, calorque inflammatorius , sitis, & siccitas , multum molestiae exhibent. In his autem febribus , quae a nerVorum affectione potissimum dependent, pulsus potius debilis, ParVus, atque depressus est, calor, sitis, ac siccitra, leviores toleratuque faciliores sunt : nausea Vero,

168쪽

Iso GENERA

praecordiorum oppressio, & debilitas, maximopere

urgent.

Stabilitis febris causis proximis, in remotaS nunc inquiramus. Causae febrium remotae variae sunt: sed valentinsimae ad sequentia capita revocari possunt: ad perfrictionem ; ad mlasmata, inficiendi facultate praedita ; ad animi afffectus ; ad excrementa , aliave noxiR, in ventriculo, intestinis, aliisque receptaculis, suo-silientia. SYDEN ΗΑMUM si audias, causa eυidens externa

febrium quam plurimarum inde petenda e s , φΗ0d quis scilicet vel praematuritis et Pyles abjecerit, vel, ab exemcitio incale ceus, se frigori incautius exposuerit. Neque afficinare dubitat, plures modo jam designat0, quam re se , gladio, atque fame, simul omnibus, perire. f rigus repentinum non potest, quin porOS, in corporis superficie hiantes , constringat, &, quom in USaffectae ac superfluae fluidorum particulae, hac Via eliminandae, dissipentur, impediat. Istae igitur retrorsum actae, atque in mali a universa retentae, quam maxime idoneae sunt, quae particularum in sensilium coitiones , solidorum vivorum motuS olim turbaturas, essiciant.

Nili secretionis organa mutuam sibi opem atque Speram praestarent, perspirationis suppressio nunquam fere febrem, aliosve morbos, non eXcitaret. Sed, magno generis humani bono, res ita dispolitae sunt, ut, quod de excretione per cutem deminutum est, id plerumque copiosiore , vel urina, vel alVidejectione , e X aequetur. Satis notum est, aere ex calido & humido repente in frigidum & siccum vertente, perspirationem multo facilius cohiberi, quam si conversio commutatioque ista paulatim contingat, caeteraeque res adjunctae minus contrariae sint. Hinc vulgo tam frequenter in

schici uicidunt i quoniam ex cubiculis clausis, S

169쪽

M ORBORUM. I si

densa hominum turba percalefactis, subito in aerem apertum & frigidum prodire consuerunt. An particulae, quas frigorificas vocant, in herefrigido abundantes, atque in corpuS recepitae, fundamenta morborum jaciant, nobis quidem non liquere, profitemur, tametsi viri quidam, ingenio praecellentes , illas statuerint. Sed, ut hae dubiae controversisque sunt: ita de mi sinatibus ambigi non

potest. Certae particulae, per aerem, quem haurimus , fluitantes , corpore receptae, non raro febrium ,

aliorumque morborum, fons & origo sunt. Neminem fore existimo , qui, miasmatum istorum naturam, aut cum aliis rebus similitudinem a se describi posse, praesumat, quum modoS, quibUS generat

tur, admodum imperfecte cognoscamus. Nonnulla a rebus putrescentibus , alia a magna hominum multitudine, in eumdem locum conclusa , oriri videntur : alia contra naturam specificam habent, nec,

nisi certam morborum speciem generare possunt, Aquidem, quod summe notabile est, non amplius si mel in eodem homine, quum , partes fluidas ab eadem materiae morbificae specie iterum turbari, aut infici non posse , appareat.

Nonnulli ex animi affectibus, in primis tristitia

ac metus, ita in corpus agunt, ut perspirationem supprimant, secretiones cohibeant, rerumque superflua- Tum, vel excrementorum, egestionem impediant.

Eadem igitur, qua frigus repentinum, ratione quum agant , easdem quoque sensationes & mutationes efficiunt, sanamque fluidorum animalium crasin des, truendo, febres gignunt. Similes esse possunt rerum acrium , Vel eXcremeniatorum , in corpore , maxime in ventriculo atque ii testinis , subsistentium , effectus. Vermes pariter , variaeque illae saburrae species , non tantum partium harum membranacearum, acutissimo sensu praedit

xum, nervos stimulare possum, sed persaepe etiam

170쪽

fluida noxia in humorum , per vasa circumeuntium , adam transeunt, tibi vel proxime cor & systema

arte iosum irritant, motumque majorem ac leVem febriculam excitant, vel, ulterius progressa , ipsum. tandem systema nervosum assiciunt, ita, ut stricturam spasmodicum inducant, veramque febrem, diuisti US permanentem, ac symptomatum numero & Varietate majore stipatam, accendant. Fonticulos sit coire siveris , vel ulcera vetusta , aliaque cutis vitia manantia , medicamentis adstringentibus ac reprimentibus imprudenter eXsiccaveris, neque Operam dederis, ut alia quaedam excretio substituatur, perrarum est , febrem, aliosve morbos, non oriri.

Idemque accidit, ubi qu1s subito aut in regiones, sub alia coeli inclinatione positas, transit, aut universam vationem atque consuetudinem vivendi immutat. Hi igitur praecipui febrium fontes, causaeque antecedenteS, sive, quas vocant, remotae & possibiles funt. Neutiquam autem illae febrem in omnibus, in quibus locum habent, movere existimandae sunt, verum in his tantum , quorum corpori singularis illa,

sed inexplicabilis, inest proprietas , quae materiae morbificae actionem adjuvet. Possibilium igitur harum causarum cognitio ad inveniendam curandi rationem perparum facit. Hactenus quidem prodesse nobis potest, ut , quomodo febri occurrendum sit, ostendat: in ipsa autem curatione semper causaSproximas considerari oportet.

Quum itaque febris finiri non possit , quamdiu

irritatio systematis vascularis manet, & strictura spasmodica canaliculorum minutorum fines coarctare pergit, manifestum est, incommunibus febrium cu-xationibus Medico id maxime negotii datum esse, ut, quidquid stimulat, rem OVeat, humorumque circuliatum liberum atque aequabilem reddat. Auxilia vero,

obtinendis his finibus idonea , secundum singulasfςbrium species, variari, necesse est.

SEARCH

MENU NAVIGATION