장음표시 사용
171쪽
ILia Eugs illae febres, quae semel tantum accedunt, nec Ultra unum alterumve diem excurrunt, sive quod materia irritans sanis humoribus similis redditur, sive quod strictura spasmodica facile solvitur,
ephemerae Vocantur, propterea quod totum decursum Viginti quatuor horarum spatio absolvere statuuntur. At si ea est materiae febrilis indoles, ut neque sanis humoribus similis reddi, neque tam facile separari, atque eX corpore eliminari, possit, strictura spasmodica, quamvis repetitis Cordis condi ibUS , non solvitur, febrisque, ultra unum alterumve diem per manen S , Varia longinquitate producitur, donec Vel sanguinis crasi naturali, solidorumque vivorumlte XtUra destructa, mors sequatur, vel, strictura spasmo dica soluta, humores libere atque aequabiliter per
corpUS circumire rursu S occipiant.
Febris, quae hoc modo sine intermissione, Vel conspicua etiam remissione, per aliquot dies hebdomadasve decurrit, febris continuae nomine insignitur, primumque febrium genus constituit. Scriptores quidam systematici febrem ephemeram tamquam genus distinctum considerant, sed minus proprie. Est enim tantum levissimus febris continuae gradUS. Febres continuae in plures dividuntur species, a diversis fluidorum conditionibus , aliisque rebus concomitantibus, quas seorsim indicaturi sumus,
quum ad ipsarum curationes Venerim US.
Sunt autem febres, in quibus, quamquam strictura spasmodica paucarum horarum spatio manifeste solvi-
172쪽
tur , materiaeque morbificae, quam hic facile se parabilem eise oportet, per varia corporis ostia exitum conced1t: noXiae tamen particulae non in totum expelli, sed iam item aliquem in corpore relinquer videntur, qui nunc ad brevius, nunc ad longius temporis intervallum , delitescat, quoad , afficiendo systemati nervoso ructus sum ciens, novam stricturam spasmodicam integret: unde nova febris accessio, incipiens, sicut prior, a frigore immodico, horrore, nausea, & praecordiorum oppressione, succedentibus calore acerrimo, siti, dolore, a grypnia, quae porOxu in Vasorumque constrictorum relaXatione, copioso sudori, urinaeque crassae ac limosae, eXitum Concedente, terminantur. Hujus generis febres intermit-νentes appellantur, quarum variae species sunt, accessonum reversionibus, spatiique, inter singulas interpositi , longinquitati respondentes. Sed tertium febrium genus est. in quo materia morbi fica separabilis quidem reperitur, sed non ita,
Ut corpuS , quemadmodum in intermittentium genere, a symptomatibus sebrilibus plane liberum relinquat. Separationem enim hic ex parte dumtaXat fieri apparet, quum sola remissio sit, hoc e it, alia quantum quidem eX symptomatum Vehementia munuatur, sed febris non ex toto, ut in intermittentibus, conquiescat. Ex quo hujus generis febres remittentes Vocantur, quae pro variis symptomatibus, alii Lque rebus adjunctis, distincto ipsas charactere notantibus , in varias species dispesci possunt. Quartum febrium genus eae constituunt , quae exanthematicae nominantur. Aliqua hi S cum remittentibus communia sunt. Simul atque enim id, quod
symptomata febrilia concitat, quidquid illud sit, vel per poros, in arteriarum lateribus hiantes, vel per harum ostia patentia, expulsum, in cutisque parte celhulosa inter solida inertia depos1tum est, irritatio
ac stricturyspasmodica, adeoque pariter omnia symp-
173쪽
tomata molesta, inde dependentia, decedunt, Vel remittunt: quae quidem decessio, vel remistio , separationi atque eXpulsioni particularum noxiarum proportione respondet. Febre S ex anthematicae in species diduci possunt a Varia forma, Varioque progressu eXanthematum, a quibus variolarum , morbillorum , febris scarlatinae, febris miliaris, . nomen trahunt. Quintum, idemque ultimum , febrium genus he rica constituit. In hoc febrium genere systema ner-VOsum multo minus, quam in quovis alio, assici apparet, morbusque praecipue tribuendus esse videtur sanguinis agitationi & systematis vascularis irritatio-Πi, a rebus acribus atque stimulantibus oriundae, quae ex locis , ubi natae, vel accumulatae fuerunt, resorptae, atque in humorum , per vasa circumeuntium, massam delatae, per intervalla febriculas moVeant, quae paucas post horas vel levi/es e VAdunt, Vel, intermittentium more, sic desanunt, Ut ex toto sequatur integritas. Ratio hinc reddi potest, cur hoc febrium genus minus cito interimat, quam caetera , in quibus systema nervosum semper multo gravius afficitur. Hectica tamen febris, nisi somite ipsius prorsus exstincto, vel remoto, semper tandem e Vadit mortifera. Hoc febrium genus, aeque ac qUntuor antecedentia, in varias species dividi potest, quas suo loco describem US.
CAPUT IV. De crisii febrium, eg diebus criticis.
RI SE Og vocabulum a Medicorum filiis eam ob sausam adoptatum esse videtur, quod animo con-
174쪽
Ceperint, morbos quali adversarios quosdam esse quina corporis humani possessionem involent, idque vel injuria assicere, vel plane destruere, contendant:
ndturam autem , de conservando corpore semper sollicitam , omni conatu id moliri & pugnare, ut ad Versirium devincat, vel ejiciat, unde necelsario certatio aliqua inter naturam ac morbum existat , quam
sic, ut quamvis aliam litem, tandem terminari, nsecundum alterum contendentium judicari Oporteat. Ita cris eos voce, a scriptoribus Graecis ad significandam istam, quam statuebant, dijudicationem inducta, atque adhibita, hodie quoque ad denotandum febriS exitum utimur, quo, postquam ad summum Viguorem pervenit, nisi aegrum perem erit, symptomata primum levantur, deinde ex toto desinunt, sa- nitasque paulatim redit. Inflante crisi, insolita quaedam molimina & luctamina apparent, quum materia morbifica , postquam febris per aliquot dies tenuit, copiosior, quam ab initio fuerat, evadere, latiusque per corpus diffundi
Materiam morbificam primi artis salutaris Magistri in principio febrium, & aliquot diebus post , crudam; progrediente autem morbo, maturam, si Vecoctum hoc enim vocabulo uti consueverant); tandem , sub cris eos tempus, noxias particulas separationi aptas, hisque, sub ipsa crisi , partim per cutis
PorOS, partim per urinae Vias, aliaque ostia, eliminatis, corpus integrum morbique immune dimitti statuerunt. Ex quo factum est, ut, quamdiu materia morbifica in cruditate foret, expulsionem illius intempestive atque periculose agitari judicarent, Rconstantis regulae loco ponerent, Medico tunc temporis nihil agendum , sed exspectandum ciue , dum coctionem absolutam, materiamque morbificam mObilem, atque excretioni aptam esse, appareret. Cruditatem autem hanc, ac materiae morbifieae
175쪽
coctionem, ad unamquamque febris speciem extendentes, fines illarum longiuS, quam par est, protulerunt. Plures enim febres, quominus ad pericu luna aliquod evalescant , praepediri, opportunaque curatione inter ipsa statim initia tolli pollunt: alias vero, etiamsi per totum ipsarum decursum nihil moveas, sed omnia soli naturae committas, sine ulla, quam sensibus percipere liceat, evacuatione critica finiri obser Ues. In febribus quidem exanthematicis, & quibusdam ex continuarum , intermittentium, ac remittentium genere, omnino hanc doctrinam veritate fundatam ede, apparet: tametsi summi nominis Medici notio nes istas cruditatis, coctionis , & materiae morbi fi- .cae, prorsus e X terminare gestiant, ut qui febres non, nisi systematis nervosi affectioneS , elle, neque ab . ulla re morbifica , in humoribus crastioribus latente,
Veteres Medici Graeci, in quorum animis istae , quas diximus , notiones tam alte insederant , ut
omneS conatuS, a medentibus ad corpus, materia
morbifica liberandum , cruditatis tempore adhibitos, pro intempestivis atque periculosis haberent, perparum in febribus egisse, coctionemque tantum non semper soli naturae reliquisle videntur. Ideoque plus otii, majorque opportunitas iis fuit, morbi progres. sum observandi, quam plerisque nostrae aetatis Medicis, qui, nunquam otiosi spectatores, semper aliquid vel facere in aegris, vel ipsis dare, consueverunt Atque hi veteres , nihil fere aliud faciendo, nisi veras & genuinas naturae molitiones in materia mombifica, primum praeparanda, deinde separanda, ad postremum evacuanda, observationibus vel didicerunt , vel certe didicisse sibi visi sunt, febrium continuarum crisin certis quibusdam diebus, a prima morbi accessone numeratiS, Contil gere.
Hi, si febris ultra tres hebdomadaS non eX curreri
176쪽
bat, erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimuS, quartusdecimus, decimus septimus, unus& vicesimus: lsi ii autem morbus spatium illud egrediebatur, diem quartum & tertium vicibus alternis numerabant usque ad diem quadragesimum secundum, sive sextae hebdomadis finem.
Criticorum horum dierum alii aliis potentiores eXistimabantur, ita, ut summa potentia quarto decimo, proxima septimo daretur. praeter hos dies , quibus mutationes, aegrotanti salutares, exspectabantur, alii erant, quo S, tamquam indicarent, quid insequentibus diebus eventurum esset, indices nominabant. Ita quartus septimi, undecimus quarti decimi index erat. Ρrimo aspectu non mediocris hic apparet superstitio, qua antiqui ad certos numeros, tunc admodum celebres, respexerint. Atque hoc judicii ex ipsis veteribus nonnullos tulisse, scire facile qst, uno CELSO lecto, eo loco, quo hanc doctrinam, ejus
que inVentorem, HIPPOCRATEM, vanitati S coarguit.
Opera, quae huic medicinae conditori adscribuntur, ejusque nomen prae se ferunt, manifesto a pluribus composita sunt, nec eamdem omnia auctoritatem habent. Et criticorum quidem dierum, fatendum cst, illorum tantummodo, quorum ratio in primis haberi debeat, schema certum sibique constans exhiberi: qua de re dubitare non poterit, qui Cum quuloca illa, in quibus dierum criticorum fit mentio, inter se comparaverit. Enimvero famigeratus ille Professor Vindobonensis , ANTONIUS de HAE N , omnem harum discrepantiarum culpam in librarios
imponit, qui litteras graecas, numeris eXprimendis inservientes, inter se permutando, dierum criticorum doctrinam confuderint atque perturba Verint. Neque enim hic accurationis neglectus obstat, quominus ipse, R complures alii illustres expertique Medici , dies illos arcte teneant, mordicusque defendant,
177쪽
summae necessitatis esse dictitantes, ut morbi mutatio- Ues, tunc temporis proprie evenire solitas, eXspectes, Caveasque, sanguinem mittas, aut aliquid c X-hibeas, quod alias, atque eas, quas natura moliri Videatur, evacuationes ciendo, ad critin turbandum pertinere possit.
In partibus Europae meridionalibus, R in Asia
minore, ubi medicina primum agitata atque exculta est, febrium progressi is certum servat ordinem, quem in his regionibus frustra quaeras. Nulla igitur res prohibet, quo veterum observationes minus verae
sinat, tametsi cum iis, quae sub plaga coeli frigidiore
ac mutabiliore factae sunt, non conspirent.
Generalis descriptio ae theoria in minationis.
ANFLAMMATIONES tam propinqua cognatione cum febribus conjunctae sunt, ut multi ad eumdem ordinem illas retulerint, sed minus proprie, siquide in inflammatio privas quasdam notas habet, quibus a febre , ac quovis alio morborum genere, distinguitur. Inflammatio satis conspicua est, si pars affecta oculis patet: sin autem interna est inflammatio, id est, sit partem aliquam , tribus illis cavis majoribus inclusam , occupat, signa ejus saepe incerta sunt atque ambigua. Theoriae inflammationis, nostra petate sere Medicorum consensu receptae, BOERII AAVIANA & HOF-mANNIANA sunt. Ex BOERΗΑAVII sententia, inflammationis sedes est in ultimis arteriarum minorum finibus, oriturque ab obstructione, vel quod diameter Vasorum imminuitur, Vel quod humorum, per vasa circumeuntium,
178쪽
particulae majores evadunt, quam ut libere per canales suos transire possint In Aphoris torum de cogn0scendis By currendis morbis Seci. -J77, omnes illae varipe obstructionis hujus caulae enumerantur, sive ab imminuta vasorum diametro, sive ab aucta globulorum mole dependere statuatur. Sed, praeter has causaS, BOER- ΗΑ ΑVI Us obstructionem docet accidere posse ab errore loci, hoc est, a globulis, recto, ut ita dicam, itinere lapsis, atque in vasa devertentibus, quor Unλdiametri arctiores sunt, quam ut liberum iis transitum
Obstructione semel nata, sive ab errore loci, sive ab alia qua causa, fluida subsequentia, ut ipse opinatur , a tergo vi majore ad locum obstructum urgentur, ut viam sibi praeclusam aperiant, atque ita sanguis accumulatur, arteriae minimae distenduntur, earumque fibrae distrahuntur, cava autem globulis majoribus, quam secundum naturam capiunt, replentur: qui quidem globuli eodem tempore violenter agitantur, sibique in vicem & vasorum lateribus af. fricantur , unde omnia illa inflammationis sympto mata characteristica, tumor, dolor, rubor, calor. Quam IIo F MANNUs tradidit inflammationis theoriam, in summa rei a BOERHAAVIANA non discrepat
Nam & ipse stasin, sive stagnationem , sanguinis in
minimis arteriis statuit, a strictura vasorum spasmodica oriundam , quae vero a firmitate fluidorum mi tata non dependeat. Sed, salva veneratione, illustribus illis nominibus debita, inquirere nobis liceat, an non causae inflammationis proximae his, quas illi proposuerunt, plana sint contrariae, & an non tantum absit, ut sanguis transitu per partium , inflammatione correptarum , arterias prohibeatur, ut potius latera vasorum justo minus resistentia inveniat, & per arterias aeque, ac venas, majore vi atque celeritate feratur. Experimenta ν
179쪽
Experimenta, in vivis animalibus capta, & repetita, demonstrarunt, etiam si globuli crassiores viam
per eXtrem OS arteriarum fines praecludant: sanguinem tamen nOVUm , a corde succedentem , adeo non vi majore contra hoc obstaculum arietare, ut potius
ab obstructis his vasis penitus deflectat, atque in ea, quae libera sunt, di manet. Ramo enim arteriae Cujusdam ligato, sanguis ab eo divertere , atque in vicinos, qui aperti perviique sunt, sic influere observatur, ut arteriae inter vinculum A cor neque tumorem permanentem, neque dilatationem, ef iciat.
Eadem in corpore humano accidunt, ubi Via pror-His interclusa est, velut in arteriis umbilicalibus, postquam infans in lucem editus est, & in iis arte riis, quae in an eurysmatis curatione vinculo injecto
Demonstrato, nec figuram Vasiorum, qUae tamqUam tubi conici considerari nequeunt, nec sanguinis Compositionem , cujus rubor a sex globulorum seros rustico alitu non dependet, receptae obstructionis notioni
favere, & neque obstructionis, neque stas eos, ut jam locum his esse largiamur, eos este effectus , qui In flammationem proprie distinguant: haec igitur quum ita sint, reliquum est, ut, quae sinat illae mutationes, ex quibus maxime vulgare hoc morbi genus Originem trahat, dispiciamus. Qui nuper magnum sui desiderium reliquit, Cel.
HYTTI Us, omnium fere primus theoriam BOER FIA AVIANAM in dubium revocare ausus est, prolatis in medium argumentis, quibus opinionem, qua inflammationes a stasi, vel obstructione , derivantur, refelleret. Rationibus, quae non persuadeant, sed cogant, a Viro Illustri demonstratum est, cordis atque arteriarum majorum Vim circuit ut humorum , per totam systematis vascularis universitatem promoVendo, imparem esse, &, nisi nova aliqua vis accedat, motus Oscillantis nomine in sagnita, quae fluida in vasis
180쪽
minimis propellat, univer e malae progressum cito
terminatum iri. Omnia, quaecumque generali stimulorum appellatione comprehenduntur, facultatem habent, si corpori admoveantur , motum hunc Oscillantem augendi, per quem sanguinis, humorumve , inde separatorum , per singulas systematis. ita affecti, partes mir-sus, pro majore minore ve irritatione, magis minus ve intenditur. Evidentius magisque obvium faciat talis hujus argu mentum dari non potest, quam id , quod , corpusculo quodam in oculum illapso , organique hujus, tenerrimo sensu praediti, vasa irritante, accidere Observamus. Minimo momento post oculus in inflammatione est, hoc est, incalescit, atque indolescit, vasa sangui-
Ne turgescunt, humorumque copia uberior ad partem affectam confluit.
Ρarti cuidam sentienti si vulnus pungendo , secando, vel lacerando, inseratur, si caustica, vel acria stimulantia, ignis, vel res nimis ex calefactae, admoveantur, motus Oscillans constanter ac perpetuo augetur, ' instam matio aliqua existit. Sed alius cujusdam momenti habenda est ratio, hoc est, obstaculi, quod vasa in peripheria corporis, ac per universum systema vasculare, vi cordis, a
Centro Urgenti, Opponunt. Obstaculum enim hoc si, tunicis vasorum mollitis, laxatis, ruptis, sectisve, minuatur, vel tollatur, sanguis nunquam Versus partem debilitatam non impellitur. Habemus itaque alterum inflammationum sontem, quem cucurbitularum ei seruis demonstrant. Cucurbitula superficiei corporis imposita , aereque Vel educto, vel rares fleto, tantum de vasorum, cuti subjectorum , vi resistendi detrahitur , quantum ab aeris, coriapus nostrum ambientis, pressu dependet, unde sanguis mox in vasia haec debilia irruit, eademqtie distendit, ac manjsestum calorem , cum dolore, tumore,
