Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ANIMALIS CAPIT A. D

iem, quam interruptio illa pareret. Hsec enim sentientis illius atque intellioniis principii, corpori juncti, proprietaS est, ut, turbatiS, Vel intermistis, aliquibus majoris momenti motibuS, protinuS molestiam sentiat. Hic igitur generales morborum fontes observare possumus. Atque haec, summatim proposita, sufficiant de statu oeconomiae animalis in sanitate absoluta, qttae OmneS animae corporisque Vires, aetati, sexui, & constitutioni , conVenienteS, plene, ac sine ullo doloris, aut molestiae, sensu exercendi facultas est. Status contrarius morbus dicitur. Tom. I,

52쪽

THEORIAM MEDICI E

D I x i ,1 υ s de his, quae sanitatem ConstitUUnt.

Progredimur ad pathologiam, hoc est, eam medicinae partem , quae, semota singulorum morborum ratione, de statu morboso generatim atque universe eXponit. Ad naturam morborum si attendas, eos semper in uno atque altero molestiarum, Vel debilitatum, genere consistere intelliges. Si quem enim , quocumque morbo laborantem, examineS, nunquam de Una tantum re , sed de pluribus, quae male ipsum habeant,

conqueretur.

Unaquaeque harum rerum, singulatim spectata, a Med1corum filiis symptoma appellatur. Atque hinc intelligi potest, quid ii scriptores sibi velint, qui morbum symptomatum , inter se connexo

rum , concursum esse dicunt. .

Symplomata vel generalia sunt, vel topica: eadem vel alterutri sexui, vel infantiae, propria sunt. Symplomata generalia sunt debilitates, dolores &

53쪽

ANA LYSIS MORBORUM. ss

molestiae, quae, totam machinam assiciendo, universam Oeconomiam animalem perturbant. Symplomata topica sitiat vitia, quiae singuli S tantum corporiS organiS, Vel partibus, inlident, ne C Uni Uersam oeconomiam animalem interrumpunt, aut perturbant.

Sympto main sexualia sunt molestiae , debilitates, AVitia topica, quae ab organorum, sexus distinguentium, fabrica diversia, rebusque utrique sexui proprie adjunctis, dependent. Symplomata infantilia sunt affectus morbosi qui in solis infantibus, recens natis, vel dentientibu S,

incidunt. Quum methodus analytica, res in partes constituentes, quousque fieri potest, resolvens, resolutas. que seorsim examinans, ad summi momenti res, in philosophia naturali inventas, viam monstraverit: eamdem nos quoque adhibebimus, ut, si fieri possit,

veram atque genuinam morborum naturam eruam US.

Itaque, quoniam symptomata parteS, morbum componentes, sunt, ea primum investigare conabimur. Numerus symptomatum generalium facile definiri poterit, si primum conditiones, ad totam oeconomiae animalis universitatem rite administrandam pertinentes , Obser Vena uS, deinde, quae a conditionibus illis deflectunt, vel iis contraria sunt, consideremus. Tota oeconomiae animalis universitas rite adminiL

tratur:

IJ Si calor animalis neque minor , neque major est eo, qui sensationem gratam atque jucundam efficiat; Σ) Si appetitus ad res sibi naturales feruntur, ce tisque temporibus & intervallis justo modo redeunt;

3J Si nullus dolor est ;

) Si corpus non prurit; , s) Si somnus naturalis est, & corpus reficit; 6 Si nullus praecordiorum constrictorum, Vel Oppressorum, sensus est;

54쪽

;c AN A LYSIS

J Si respiratio in totum libera est;

8b Si motus voluntarii, a musculorum actione pendentes , ad voluntatis nutum cum facilitate, alacritate, &justo vigore, perficiuntur;

) Si facultas sentiendi naturalis est, sensuumque

cxternorum organa impressiones , quibus proprie adaptata sunt, justo modo recipiunt atque transmittunt;

Io) Denique, si sensuum internorum organa ita

comparata sunt, ut anima impressiones, in eXternorum sensuum organa factas, vel notioneS, CX memor ja atque imaginatione natas, clare percipere, Vereque de iis judicare possit.

Examinemus jam, quae decem his conditionibus sint contrari R. Ρrimum calori animali moderato & grato contrarius est sensus molesti caloris, aut immodici frigoris: iinde duae affectus morbosi simplicis species emergunt, quae totidem symptomata generalia eXhibent. Ab appetitu naturali deflectit, vel ei opponitur, fastidium atque aversatio rerum , propriam illius materiam constituentium, in eoque tertium sympto magenerale consistit, quod , ad cibos relatum , nausea vocatur. Eidem contrariuS quoque est appetitus, praeter naturam ita auctus, ut a desiiderii vehementia affectus morbosi procreentur. Oriuntur hinc sitis nimia, fames, quam Vulgo caninam vocant, satyria sis, furor uterinus. Tres autem posteriores affectus quum longe rarissimi sint, nullam eorum rationem in praesentia habebimus. Sed sitis nimia tam frequens in morbis est , ut eam pro quarto sympto male generali

merito ponam US.

Tertiae & quartae conditioni dolor & pruritus contrarii sunt. Quintae agrypnia, dolorem ac pruritum necessario comitan S . Vel consequens, & ex diverso insolita atque morbosa in somnum propensio.

55쪽

MORBORUM. 37

Sextae praecordiorum constrictorum , vel oppressbaeum , sensis S, quam anXietatem nominant.

Septim ae spirandi difficultas

Octavae musculorum debilitas atque rela Xatio , eo ingravescens, ut vires residuae corpori commode sus tinendo, ac voluntatis imperiis exsequendis, nota sufficiant, & diversa ex parte spasmus, live con Uulsio, quum musculi praeter voluntatem agunt, nec nunquam inusitatum stupendumque robur e X serunt Quae duo, praecedentibus addita undecimum & duodecimum lympio ma generale constituunt. In sensibilitas ad rerum externarum contactus AtqU impressiones , & , quae huic contraria est, 'nim in sensibilitas, live major naturali ad irritabilitatem proclivitas, decimum tertium & decimum quartum sympio ma generale e X hibent, utpote a nona sanitatis absolutae conditione deflectentes, eique oppositae. Decimum quintum denique sympto ma generale es hilla omnium sensuum internorum perturbatio, quod delirium appellatur, quum mentis facultates rite e Xerceri non possunt, sed memorize , imaginationis, judiciique vires debilitatae , confusae, atque perversae sunt Quindecim horum affectuum morbosorum simplicium unumquemque ita considerare licet, quasi per se suae caeteris possit existere. Sed, quandoque e Xistunt, totam machinam afficiunt, utque Uni Versam oeconomiam animalem perturbant. Atque hinc symptoma tum generalium nomen iis dedimus , ut ab his distinguerentur, quae topica tantum sunt, atque a singularum partium vitiis oriuntur. Si quis enim nullum ex generalibus his symptomatibus sentiat, eum, quod ad oeconomiam animalem in universum attinet, sanum

eise, largiri debemus, tametsi nihil obstet, quominus singularis cujusdam organi vitio laboret. Placet rem exemplo illustrare. Pulmonum actionem tussis turbare potest, quam materia qupe iam irritans, in larynge, vel profundius in arteria aspera, haerens, movet: aur

56쪽

;8 AN A LYSIS

parvi illi ductus & oscula, quae secundum naturam limpham ad mucum intestinis lubricandis excernunt, sic irritari possunt, ut solito majorem humorum istorum copiam eis undant, atque ita alvi profluvium excitent. Sed tussis illa , rusi alia accedant symptomata, velut dolor, spiritus dissicultas, somnus inquietus, Ciborum appetentia dejecta , morbi nomen non merebitur, homoque, eam patiens, raro Medici auxilium implorabit. Neque etiam levior illa diari hoda in morbis numerabitur, ni si unum alterumque ex quindecim illis symptomatibus generalibus ipsam comitetur,

siquidem pro explorato atque comperto habemus, donec unumquodque istorpin symptomatum arcere liceat, corpus nulla insigniore molcstia affectum iri. uum certa symptomata , generalia, aeque ac topica , plerumque connexa inter se & consociata obse ventur, utpote ab i i sciem motuum animalium mutationibus oriunda: hi sympto matum concursus variis

nominibus, ut febris, pleuritidis, dysenteripe, distincti sunt, atque ita integram morborum cohortem conficiunt.

Scientia hos symptomatum concursus, fontes Ue, unde proveniunt, distinguendi, verum ac genuinum praxeos rationalis fundamentum est, quoniam, aegritiam curantes, raro singulorum symptomatum rationem habemus, sed potius, sonte totius concursus detecto, ipsam radicem aggredimiar, quodque in motibus animalibus depravatum est, corrigere conamur'.

Fieri autem non potest, ut hanc scientiam consequamur, nisi natura atque essectibus singulorum symptomatum generalium prius seorsim conlideratis, & sonte , eX qUO manant, reperto. Hi S enim sugulatim confici eratis , eorumque causis pervestigatis, res postea comparando, facile videbimus, multis horum sumpto matum eamdem esse originem , atque inde intellige- I S, quomodo fiat, ut plura ex illis quasi inseparabi- lja sint, nec unquam in eodem concursu non coeant.

57쪽

MORBORUM. 3 CAPUT II.

isomodo caissae morborum distinguantur.

st pathologiae pars, quae in eX plorandis morborum causis Versatur , petiologia dicitur. In explananda petiologia semper operam dare oportet, ut illae corpori S mutationes, quae omni tempore, atque in omnibus homjnibus, morbosum aliquem affectum procreant, accurate ab his rebus distinguantur, quae sic demum nocendi vim habent, si ea sit corporis conditio, quae cum ipsis conspiret. Illustrandae huic rei esse potest variolarum insitio Exiguum pus, quod contactu inficere eXperientia docuit, per parvum vulnus, cuti inflictum, in corpus ita introducitur, ut cum fluidis animalibus commisceatur. Si, qualis requiritur, corporis conditio est. novem decemve a pure introducto diebus, plura in eo comparent symptomata, quae conjuncta mombum illum constituunt, cui Variolarum nomen est. Primum opprest o praecordiorum sentitur, cujus, Co mites sunt nausea, vel forte vomitus, dolor dorsi,& molestus frigoris sensus. Paucis horis post frigori calor insolitus succedit, cum siti & agrypnia. Omnia

autem haec *mplomata ita tantum in corpore inci dunt si ea est illius conditio. quae naiasmatis actionem adjuvet. Alia enim si est, sive quod homo variolis olim laboravit, live ob aliam quamdam rationem , quam investigando eruere non possumus, nulla a pure in troducto accidit mutatio, sed eadem , quae antea fuit,

sanitus mala t.

Ex quo patet, pus illud introductum, quod prima specie facillime proxima variolarum causia videri posia sit, nihil esse, nisi causam remotam , contingentem , possibilem, unde mutationes, quae Varia illa sympto-

58쪽

mata constituunt, pro hac illa ve corporis conditione, proficisci possint, vel non possint, proxiinasque praecordiorum oppressorum , nauseae, immodici frigoris, ac reliquorum symptomatum causas, in mutationibu Scorporis, motus fluidorum animalium necessario turbantibus . consistere.

Nostrum igitur est invenire, quae sint laae mutationes , a quibus simplices illi aiiectus morbosi tam constanter nascuntur.

Facile intelligitur, & corporis mutationes, in quibus proximae morborum causae ponuntur, & Corporis ad morbos proclivitatem, sine cujus cum causis remotis ac postibilibus conspiratione nullum omnino sumpto ma generale oriri potest, res ita comparataSesse , ut nulli prorsus sensui eX terno pateant. Ecquis enim rationem reddat, Cur hoc tempore ea sit corporis humani conditio, Ut a pure variolarum infici polia sit, alio non item y Aut quis tam Lynceus est, Ut eas corporis mutationes discernat, quas Varia illa, quae diXimus , symptomata consequuntur Disputari haec quidem , sed nunquam sensuum testimonio demonstrari , extraque omnem controversiae aleam poni possunt. Atque hinc diversae illae, quae adhuc suerunt, R in posterum etiam erunt, Medicorum de causis morborum opiniones. At summum tamen medicinae rationalis momentum in eo positum est, Ut,

quam fieri potest, clarissime res istas perspiciamus/Alioquin in artis exercitio nihil aliud quidquam, nisi

empirici, erimuS. Ante omnia igitur hoc agere debemUS , Ut quindecim illorum s 3 plomatum , suam cujusque natu iam explicemus, essectu S ostenda nul S, causamque proximam investigemus. HiS enim ψ tamquam fidelistimo fundamento, naturae morborum cognitio innititur , quippe qui nihil aliud sunt, nisi totidem symp-

tomatum generalium, Variis rationibus inter semet. ipsa & cum vitiis topicis miXtorum, concursus.

59쪽

Proponemus igitur quin leoim illa symptomata generalia eodem, quo enumerata suerunt , ordine,&, quum tota nostra pathologia ipsis superstruatur , primum tabulam eorum synopticam subjungemus, decem illis sanitatis absolutae conditionibus eXadversum collocatAm. In statu sano I. Calor animalis mode

ratus e st

II. Appetitus ad res , sibi

naturales, ferunt Ur, certisque temporibus

& intervallis justo

modo redeunt.

III. Nullus dolor est. IV. Nec pruritu S. U. Somnus naturalis est,& corpus reficit. VI. Nullus praecordiorum constrictorum , vel oppressorum, sensus est. VII. Respiratio in totum libera est. VIII. Motus voluntarii ad voluntatis nutum cum facilitate , ut Rcritate & justo vigore perficiuntur. IX. organa sensuum eX- ternorum impressone S, quibus proprie adaptata sunt, justo modo recipiunt, &trans inittam t. In statu morboso esti I. Sensus caloris nimii. J II. Sensus frigoris nimii δε ΙΙ. Naused.

. . . . . ita

U. Dolor. VI. Ρruritus. VII. Agrypnia. VIII. Somnolenti R. IX. Praecordiorum constatrictorum, Vel Oppressorum , sensu S ,

quam an Xietatem nominant.

X. Dissicultas spirandi.

XIIL In sensibilitas, sive an aesthesia. XIV. Nimia sensibilitas, sive hyperpesthesia.

60쪽

. Organa sensuum inter notum ita comparatassisnt, ut anima impressiones , an sensuum externorum Organa factas, Vel notioneS , ex memoria atque imaginatione NataS, clare percipere , Uereque de iis

judicare possit. XU. Delirium. CAPUT ΙΙΙ. Descriptio sperialis sotus motuum animalitim, Ande junitatis abj0lutae conditiones dependent.' NTEQUAn in symptomata morborum inquirere

incipiamus, necessarium est, ut de statu motuum animalium, unde sanitatis absolutae conditiones de pendent, paulo specialius e X ponam HS. Sanitas absoluta est, quamdiu fluida animalia per . omnes systematis vascularis & nervosi partes aequabiliter , moderate ac libere moventur atque distri

buuntur.

Nam si universa sanguinis massia, ex corde ema HanS, OmneS Zrteriarum ramos continenti R expedito cursu perfluit ; si vasa secernentia ossicio suo funguntur, Variosque illos humores separant : reliquus autem sanguis per venas a peripheria ad centrum eodem moderato tenore, quo a centro ad peripheriam cucurrit, refluit; si vasa excernentia humores suos a Vehunt, eosque , qui in receptaculis deponi debent, illic deponunt, eXcrementa autem eX corpore eliminant , si denique duplex illud vasorum absorbentium

SEARCH

MENU NAVIGATION