Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

genus quida sua sine obstaculo, aut a taxia, sit scipit ac vehit: tunc tota systematis vascularis universitas bene se habet. Si nervi liquore suo rite impleti sunt, isque per omnia fila minuta libere. moderate & aequabiliter distribuitur, universum sy stema nervosum bene suhabet. Canalibus itaque rite impletis, ac nerveo liquore , ut par est, suppeditato , omnia corporis organa ita comparata sunt, ut idonea instrumenta esse possint

principii illius sentientis atque intelligentis, quod Omnia animat, corpusque omnibus actionibus Is unctionibus, cum facilitate, jucunditate, ac justo Vlgore cXercendis, par efficit. Si moderatus, aequabilis L liber humorum per

Omnes utriusque systematis partes circuitus sanitatem absolutam constituit, sequitur, ut, quando Ue Vel vascularis, vel nervosi. systematis motus intendunt Ur, remittiantur, turbantur, Vel plane intermittuntur, necessario Variae molestipe ac debilitates nascantur, qUzD , quamdiu motus animales de naturali sua moderatione libertate , atque aequabilitate deflectere pergunt, maneant. Sed, quando hi motus libertatem suam recuperant, & in ordinem reducuntur ,

omnis dolor ac molestia cessat, omnesque animi Rcorporis vires in pristinum suum statum redeunt Observabunt Lectores nostri, in describendo statu corporis, ad famitatis absolutae conditiones implendas necessario, nullum adhuc systematis cellularis mentionem factam et se. Enimvero omnia illa sumpto mata generalia proXime debentur mutationibus morbosis motuum , in systemate nervoso & vasculari contingentium : at morbos certe non raro a cellulari systemate repeti oportet. 80lida enim inertia solidorum vivoru in Utus saepe impediunt, vel turbant, sive particularum solidarum copiosior, quam pro rata portione ,

62쪽

accellus nimium iis rigorem inducat , sive caVa eorum fluidis adeo referta & oppleta sint, ut Vicina vasa , vel fila nervea, comprimant atque oblitterent ;sive eaedem inaeo cellulae ita eaehaustae sint, ut collabantur, earumque laminae concrescant ; sive denique in cellularum interstitiis humores acres generent Ur, Vel congerantur, qui fibras ac lamellas solidas dei truant & colliquent, tandemque solida viva ita irritent, Ut Omnes illae noxae, quae a proxima stimulorum action e in his creari pollunt, nascantur. His prete missis, ad analysin nostram progrediamur, sic, ut singulorum symptomatum generalium causa Sin vel si gemus, naturamque & effectus explicem US , initium facientes a calore immodico.

Color ouimalis immodictis tamquam θniploma geHerale , sive a1fectus morbosus Luplex , c0nsideratris. IX E a thermo metro invento scimus, natur ilem

corporis humani calorem nonagesimo sexto circiter,

vel nonagesimo septimo scalae Falii enheltianae gradui aequalem esse. Raro tamen in praxi vulgari de magnitudine caloris ad hoc int frumentum exigenda sol - liciti sumus, sed plerumque nostro ipsorum tactui,

vel aegrorum relationi, credimus. Nam si aegri fideliter describere norunt, quemadmodum se habeant, judicium nostrum illorum relationi semper accommodandum est. Et quamvis etiam calorem naturali majorem percipiamus: tamen , nisi alia quaedam accedat molestia, eum in affectibus morbosis numerare non debemus. Eff, exempli gratia, qui vehementiore corporis exercitatione, cibis largius conditis,

vel potionibus vinosis, se excalefaciat : sed auctus

63쪽

MORBORUM. 4s

hie calor, nisi aliud quoddam sympto ma generale ,

velut dolor , nausea , vel debilitas, ipsum comite tur, brevi ad modum naturalem redit. Idem Vero , si haec, vel alia sumpto mata generalia accedant, pro allectu morboso habetur, metusque est, ne non statim subsidat, sed potius pedetentim ac gradatim increscat, tantoque temporis spatio teneat, qUantiam,

quae adjuneta sunt , momenta singularia definient. Haec igitur est natura caloris animalis nimii, quem tamquam affectuum morbosorum simplicium speciem considerari oportet. Ρlures morbo si hujus caloris differenti e sint. I rimum is, quem pulsus evidenter sortes, pleni R celeres, magna cutis siccitas, sitis immodica , pluriumque corporis partium dolores, comitantur, ab illo distinguendus est, cui gravis nausea, ac praecordiorum oppresso, cum summa virium debilitate atque dejectione, accedit, quum arteriarum pulsationes interea neque fortes, neque plenae sint, manusque,

cutem cubantis tangenteS, dolorem qUemddm a materiae eχhalantis acrimonia eXcitatum, non obscure

sentiant. Prior calor morbosus febribus, inflammationes comitantibUS, propriti S est: pos ferior non , nisi in pejoris notae febribus putridis, Occurrit. Tertiam differentiam constituit calor morbosus, certo cuidam febrium generi proprius , qui non, ut duae illae, quas modo diXimus, species , per dies

continuos sine remissione, aut intermissione, permanet, nec tam citam perniciem affert. Vocatur is calor hecticus, qui per intervalla revertitur, praecipueque in Volis manuum , pedumque plantis, sentitur, ubi quamdiu tenet, major etiam ac torrentior est, quam in febribus putridis, vel inflammatoriis. artum denique differentiam essicit calor quidam, repente ictuque temporis emican S, qui minime Omnium terrere nos debet. PropriuS est morbis, in quibus ne minima quidem febris apparet, & ubi hujus

64쪽

generis symptomata vulgo nervosa , sive hysterica,

Domin Antur.

Ρrogrediamur nunc ad causas caloris hujus morbosi probabiles reddendas, In universum pro certo ponere licet, proximam ac veram hujus symptomatis causam esse motum systematis vascularis auctum. Etenim , Undecumque primam caloris animaliS causam repetas, aueta circuitus humorum velocitate, calorem quoque internum augeri, eX plor9tum est.

Itaque in prima caloris morbosi specie, hoc est, in calore , febribus inflammatoriis proprio , pulsuum

conditio, partium corporis, quae vasorum sanguiferorum minorum dilatationem conspicere nobis per-Wittunt, rubor, stitis immodica, cutisque univeis se

siccitas , fatis superque demonstrant, proximam illius causam esse motum nimis auctum in vasis sanguiferis, sanguinem inusitata quadam vehementia & celeritate propellentibus. Altera caloris morbosi species, febribus, in quibus sanguis putrescere deprehenditur, propria, non tam circuitui, quam motui intestino, nimis aucto, tribuenda est, ob pulsuum debilitatem, quae VlreS , sanguinis per vasa cursum promoVentes, sanis minore S potita S, quam majores, este ostendit. Causam autem caloris hujus putridi in particularum sanguinis insensilium motu intestino ponere ideo nobis licebit, quod calorem istum nonnunquam plusculas a

morte horas permanere obserUAmUS.

Tertia caloris morbosi species , febribus hecticis propria , simul & in circuitu, & in motu intestino,

nimis aucto, consistere videtur: id quod ex natura horum morborum colligimus. Infra enim videbimus, febres hecticas dependere a rebus acribus, identidem ablbrptis , quae, in sanguinem receptae, Und-que cum eo progredienteS , non tantum cor & systema arterio sum irritent, sed elim motum sanguinis

65쪽

MORBORUM. 67

intestinum augere Videantur, eadem ratione, qua mixtorum, fermentationem subeuntium, motum in tellinum, certiS rebus adjectis, incitari pollia, conspicimuS.

In tribus his caloris morbosi speciebus, id est,

in calore instaminatorio, putrido , & hectico , motUS nimius per totum, qua patet, canalium sanguis ero rum systema apparet: sed in caloribus illis fugaci-Dus, qui pro symptomatibus nervolis, live hystericis, habentur, motus nimius ad lingulas partes res tringendus, nec universum sanguiniS circuitum afficere censendus est: id quod ex pulsu colligimus, quillic solito neque celerior, neque fortior est. Causae caloris morbosi remotae , sive postibiles , hoc est, variae illze res, quae vel particularum sanguinis insensilium motum intestinum augere , Vel tamquam stimuli, proXime agentes, cor & Vasa, ab eo descendentia, irritare possunt, tam numerosae ,

tamque diversiae indolis sunt , ut illas in d; stincta capita digeri, pauloque copiosius infra pertractari

oporteat.

Expositis caloris morbosi differentiis , stabilitisque

causis ejusdem pro Simis, nunc, qui effectus, quaeque mutationes inde oriuntur , dispiciamus. Initium faciemus a calore inflammatorio. Primus caloris inflammatorii effectus est vasorum dilatatio. Evidenter haec apparet in iis superficiei corpori S partibus, quas numerosiora vasa sanguifera percurrunt, & cuticula tenuior obtegit, velut genis oculisque: unde facies rubicunda, oculique splendentes & intenti, qui ex orbita protrudi, solitoque ampliores esse videantur. At si irritatio systematis Vascularis continuatur , calorque increscere pergit, sanguinis firmitas quotidie imminuitur, donec tandem propter vehementem agitationem particulae, ex quibus concretus est, a peculiari illa connexione ,

quae sani hominis sanguinem liquorem blandum ac

66쪽

48 AN A LYSIS

tenacem reddit, desciscunt, oleumque & sales proportione non aeqUa inter se coeunt.

na eXperimenta quaedam retulit, quae hanc sanguinis resolutionem, a continuato motu & calore nimio oriundam , eXplicant. EX his enim patet, particulas sanguinis oleo fas ac salinas, quae in sanitate tam arcte cum reliqui 3 conneXae sunt, ut sine magna di s cultate separari non possint, adeo solutas nunc cile , Ut a caeteris elementis sint quasi sponte discedant, copioseque inter se coeant. Sanguinis, e X hominum, febribus inflammatoriis laborantium, veni S milli,

duae portiones, destillationi seorsi in subjectae, ferme

alterum tantum salis volatilis oleique largitae sunt , quantum pares porta ones sanguinis, ex hominum, plena sanitate fruentium, venis detracti. Similiterque analysis chemica in urina, sub decessiti sebris facta, quacum sales oleumque largius eXierant, eam salis volatilis & olei copiam, quam urina, ab aegroto in ipsa febre, materiis istis irritantibus cum universa fluidorum, per vasa circumeuntium , massa adhuc permixtis, reddita, continebat, propemodum duplam reperit, salibus oleoque urinae eadem ratione augeliacentibUS , qua calor, aliaque symptomata morbosa, imminuebantur. Particulae salinae & oleosae, a caeteris, quae sanguinem constituunt, dissociatae , atque ita inter se coeuntes, irritationem fovent, caloremque magis etiam augent, qui, ast idue increscens, non potest, quin sanam ac naturalem sanguinis crasin dissolvat atque destruat. Sanguinis crasi destructa, vasorumque diametris praeter naturam dilatatis , particulae crassores in cava & canales, qui in sani S solas tenuiores admittere possunt, urgentur: unde secretiones impediri ac turbari, necesse est. Vasiisque organorum debutioribus , quam secundum naturam esse debent, atque

idcirco

67쪽

MORBORUM. 69

ideirco fluidorum impulsui minus resistentibus, tumor inflammatorius in illis partibus nascitur, qui, pro vario organorum usu ac necessitate , varii generis tymptomata, Variaeque magnitudiniS dolores, molestias , & pericula , parit. Verum , ut jam translationes istae inflammatoriae irritationi nimioque motui systematis vascularis non successant: tamen , nisi particulae noxiae , quae turbAS illas fovent, a sanguine separentur, & naturali aliqua e cretione e corpore expellantur, aut in syst macellulare ad solida inertia, nullius stimuli capacia, se recipiant, continuata agitatio crasin sanguinis destruet, ac, ne vitae sustentandae idoneus maneat, efficiet. Nihilominus illud ignorare non oportet, etiamsi ex pulsu saepe judicemus, vim & velocitatem, qua

fluida moventur, duplo majorem esse , qUam natu raliter esse debeat : ex thermo metro tamen, caloris incrementum virium, fluida moventium , incremento aequale esse, non apparere. Quae quum ita sint , perpetuum non est , a caloris incremento crasin sanguinis ita vitiari , ut ad vitam sustentandam aptus eise desinat. Quin e contrario hoc symptoma , quamvis nunc molestissimum , aliisque , justum metum incutientibus, stipatum, haud raro tamen ad finem salutarem tendit, quum ab eo , tamquam instrumento proximo, acres illas noxiasque materias, Vasorum contextum alioqui dissoluturas, subigi, vel attenuari, observemus. Materiae Butem istae nocentes, a calore aucto subactae, attenuatae, & correctae, idoneae fiunt, quae a massae universitate separentur, sic, ut corpis a molestia liberetur. Atque ideo, quemadmodum suo loco videbimus, in pluribuS morbis, nanaei meque in febribus exanthematicis, curantium est, calorem hunc morbosum ita in Od 0rari, ut nimium 'neque increscat, neque decrescat.

Caloris immodici effectus in febribus putridis, ubi

68쪽

so AN A LYSIS

motum intestinum magnopere incitatum ponimus , multo etiamnum perniciosiores este oportet, quam in his, quas inflammatio sincera comitatur, ubi solius circuitus velocitatem augeri constat. Nam in se bribus istis putridis sanguis naturalem suum lentorem amittit, eaque propter per poros, in arteriarum tunicis hiantes, facile exsudat : unde sanguinis profusiones, & rubrae lividaeve cutis maculae, nasu

At in hecticis febribus, quae semper per aliquot

horas remittuntur, calor , licet immodicus, ac , dum tenet, molestissimus , minus tamen cito sanguinis crasin dissolvit, fibrasque solidas colliquat, quam in febribus continuis inflammatoriis , vel putridis, ubi calor perpetuUS est, nec crescere desinit, donec ad summum, quem sanguis in corpore humano nancisci Potest, gradum ascenderit. Caeterum calores hectici sere ad extremum & fluidorum crasin , & solidorum contextum , destriiunt. Caloris, affectibus hystericis proprii, effectus raro tam valde molesti, aut tam cito perniciosi sunt. Quum enim calor hic brevi desinat, nec per univer sum sustem a vasculare diffundatur, nulla neque insanguinis crasi , neque in vasorum contextu, mutatio inde fieri deprehenditur.

CAPUT U. Frigoris nimii sensus tamquam Uectuum morbosi rum simplicium 1pecies cun ideratus. FR1sostis nimii sensus nunquam in affectibus

morbo lis poni potest, nisi caeterorum , quae dixi-mtas , symptomatum aliqua eum comitentur. Frequentiora horum sunt praecordiorum opprcssio &

69쪽

Virium debilitas, sed non parum Cepe nausea quaedam gravior, Vel forte Vomitus, accedit, cui capitis dorsive, qua grachius est, dolores, sitis vehe mens, & horror, se adjungunt. Omnes febres, quae subito invadunt, multaeque ex his , qtire per gradus quosdam accedunt, ab hoc symptomate incipiunt. Sed quemadmodum calor ali quis nimius eis, in morbis, febris eXpertibus, nonnunquam obvius: item frigus aliquod nimium est, nervorum affectibus proprium , omnique insolita praecordiorum oppressione & nausea care ins , quae frigus illud , unde prima febris accessio incipit, perpetuo comitantur , quarum loco stupor, sive universi corporis anaesthesia, frigori immodico in morbis mere nervosis plerumque accedit. Quum in nimio hoc frigore, nervorum affectibus proprio, motus universi systematis vascularis perspicue neque interrumpantur , neque remittantur ; id

quod semper ex pulsu cognosci potest : causa illius unice in nervis per cutem distributis, quaeri oportet, qui quidem sensum illum peculiarem propter mutationes quasdam , in statu ipsoru in factas, sed

quas explicare frustra coneris, inducere videntur Minus aut in dubitanter de caesas illius frigoris , quod febribus proprium est, disserere nobis licet, quum mutationes evidenter systematis vascularis motus assiciant, ac quodam modo sub sensus eXter

nos cndant.

Symplomatum enim concomitantium nullum fere

est, quin demonstret, frigoris illius immodici sensum, a quo tot febrium species incipiunt, causa imVeram & proXimam esse stagnationem sanguinis in exilissimis systematis arteriosi finibus, neque in his modo vasis, sed etiam in minoribus illis ac tenuioribus tubulis, qui urinae & materiae perspirabili percolandae atque excernendae inserviunt. Testantur hos univors e cutis pallor & corrugatio, corpuris totida

70쪽

s a AN A LYSIS

contractio, eX annulorum, qui paulo ante digitis arcte insederant, laxitate manifesta , sitis, sonticulorum, aliorumque ulcerum i mantium , exsiccatio ,

unguium, sub quibus sanguis perspicue stagnat, li-VOr, urina, qt ri tum temporis redditur, eXigua,

limpida, denique ponderis opprimentis in centro sensus, propter obicem , humoribus, per vasa ad peripheriam meantibus , oppositum. Sed hic quaeritur , quaesit causa proxima hujus stagnationis, quam symptomata , modo recensita, tam liquido demonstrant. Duas hac de re opiniones scholarum medicarum principes amplexi sunt. Alii quida accusant, quae, quod nimium lenta atque tenacia sint, libere transire non possint per fines exilissimarum arteriarum, quaStubos, sive canales, conicos esse statuunt, quorum diametri, prout a centro recedant, gradatim diminuantur. Alii vitium in vasis, qui a transmittentubus, ponunt, vasisque istis vim tribuunt canales suos ita contrahendi & coarctandi, ut fluidis transitum praecludant. Prior opinio aliquamdiu rurice valuit: sed nunc quidem satis explosa atque ejecta esse videtur Arterias enim falso pro tubis conicis haberi, evidenter domonstratum est, siquidem arteriarum minimarum , quaS capi treS nominant, figura, in animalibus vivis per micro scopium explorata, Vere Cylindrica reperta est. Quam ob rem, ut jam particulae tenaces in fluidis in sint, fieri tamen non potest, ut ideo in anguitissima arteriarum minimarum parte detineantur. Sed praeterea, si ad nonnullorum animi assectuum effectus attendas, quae molestum nimiis rigoris sensum, cum praecordiorum oppresIione, nrespiratione citata, conjunctum , CX templo inducunt, eodemque tempore observe S, quemadmodum sanguis a labiis genisque refugiat, ac tota corporis universitas contrahatur, in confesso sit, necesse est mutationes illas non ab aucto lentore sanguinis, sed a repentina strictura vasorum in peripheria, liberum sati-

SEARCH

MENU NAVIGATION