F. Vincentii Mariae Dinellii cathedratici Casanatensis ... Ad Carolum Nocetium Societatis Jesu theologum de Danielis Concinae in indicandis, describendisque casuistarum locis summa fide, ac diligentia Epistolae 1.10. 7

발행: 1756년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

,, semel in anno quolibet Eucharistiam is sumpst, , . Quaero nunc ecquam sententia in Bannesii retelleret Serra . Eam Puto, quam Bannesio tribuebat Guimenius 3 nihil enim est aliud, quod Serra, nisi refelleret, vi. deri posset approbare. At unde novit Guime innius, Serram idem accepisse, quod ipse accipiebat,in oratione Bannesii Ubinam Serra significat, Bannesium hoc loco negare voluisse

speciale praeceptum charitatis Θ Id quidem Guimenius dicit, Setra non dicit. Et quia Serra non reijcit id, quod Guimenius interis pretatur , idcirco negat speciale praeceptum charitatis P Quis , praeter Guimentum, isto modo argumentatur ξ Quis isto modo scri-Ptores interpretatur , praesertim cum agi.tur de errore , quem illi diligenter aversa tur Θ Guimenius , inquam , isto modo argumentatur . Sed num tibi displicet ejus argumentatio Θ Num te pudet sequi Guimentum ὸ Nihil minus. Nam quasi res ab eo

consecta esset is addo , inquis Pag. I I. is M. Serram Dominicanum a. a. qu. 44.

,, in fine referre, & non reijcere sententiam se Magister Bannez ,, . Atque ego addo , Noceti , Serram , si rejecisset sententiam Bannesii, in eo errore, quem illi per summam injuriam tribuitis , suturum fuisse r

52쪽

DE COMON Aa νI. . RT DILIG. 36 Guimentum autem ita argumentari,ut nihil

stolidius ejus argumentatione excogitari possit. Nam prius demonstrandum erat, Ser- iram perinde accepisse sententiam Bannesii, quasi negarit Bannesius speciale praeceptum charitatis , ut , si , quod ita acciperet, non improbaret, dici posset in eodem errore esse versatus : sed cum nihil tale elici possit ex oratione Serrae , sequitur Guimentum id tacite sumere , quod probare deberet.

Quod si dicis , ne quid dissimulemi,

Serram hoc modo loquendi: sunt nihilominus Ue. significare voluisse , nonnihil ab sua disce pare sententiam Bannesii, id quidem facile dabo . Quid enim magis pervulgatum, quam Theologum cum Theologo dissidere

cum quaeritur de tempore , quo potissimum praecepto charitatis obtemperari convenit λNeque vero quidquam obstat, quominus dicamus , Serram , cum ait et pluries in dif- eursu vitae actum dilectionis Dei, s proximi esse eliciendum, significare voluisse, paullo frequentius a quam semel in singulos annos, hunc actum elici oportere , propterea que hoc modo loquendi : sust nihilominus Θc.demonstrare voluisse,saxιorem sibi videri sententiam Bannesii . Scio huc non spectare animadversionem tuam . Concedam igitur

53쪽

E p s et o L A VII.

quod vis, cujuique modi sit. Quid tum

Hoc summum conficies, Serrae perinde , ac Ledesmae , non omnibus accurate perspectis , dissicilem visum esse modum loquendi Bannesiit at visum esse Bannc si iam eodem negare voluisse speciale praeceptum charitatis , quo modo conficies PCLIX. Extremam est, ut de ipsa controverissa nonnulla disputem,& quid ego sentiam

de tempore, quo potissimum actum dilectioianis erga Deum elicere convenit, paucis ex

Ponam . De actu enim ejusmodi intelligi volo , quod de obligatione diligendi Deum saepe dixi . Videntur enim mihi novi Casiliis

stae,cum de hoc tempore quaererent,non solum contra praeceptum charitatis,sed etiam contra rationem multa peccasse,neque ad id, quod maxime considerari debet, satis diligenter animum advertisse . Nam quod illi asserebant, ut negarent vim per se obligandi , statuerentque nunquam , aut minus fie-quenter actum dilectionis erga Deum elicere christiano fas esse et nullum esse huic rei praestitutum tempus , id quidem ejusmodi est, ut ad eam vim constituendam nihil magis aptum reperiri posse videatur.Nam cum charitas, ut Theologi docent, & Thomas Iuculenter explicat , sita sit in amicitia hominis

54쪽

nis eum Deo , nihil de ea recte statuere possumus , nisi amicitiae legibus conveniat. Quare quemadmodum nulla amicitia patitur , ut colloquendi, conveniendi, ossiciorumque ab amicis praestandorum tempora definiantur , neque tamen hinc sequitur ,

nunquam,aut perraro esse cum amico collo isquendum,nunqliam eundem conveniendum,

nullum eidem praestandum ossicium ; sed potius amicos, quam frequentissime possunt, una esse velle, inter se colloqui , mutuisque certare ossiciis 3 ita ut qui aliquo temporis intervallo eadem intermittit, is amicitiae leges sibi violasse videatur: ita ne tu amicitia quidem hominis cum Deo ullum debuit definiri tempus, quo animum suum ad eum diligendum reserre deberet: ex quo nullo modo est consequens, nunquam,aut perrar Deum esse diligendum , ut per summam inscitiam novi Casuistae ratiocinati sunt s sed magis debere hominem,quam sirequentissime potest,Dei sui, amici omnium optimi recordari,e unaque ita diligere,ut si longiore temporis intervallo , quam amicitia patiatur , dilectionis ossicia intermittat, tum se prae ceptum charitatis, & amicitiae cum Deo legem violasse arbitretur.

Ex quibus facile perspicitur,fallas esse

55쪽

3 o Evis ToLA VII. minimeque serendas plerasque hac de re Casu istarum sententias I non solum eorum, qui ne arent, speciale este praeceptum charitatis , sed etiam eorum, qui tametsi hoc non negarent, minus tamen frequenter , quam amicitiae lex postulet, aetiim dilectionis erga Deum elicere christiano fas esse statuerent. Ejusmodi est illa Castropalai senten

M go obligatione existimo,quemlibet adul- tum teneri non singulis annis , ut placuitis Petro de Lcdesma quia hoc est nimisse durum,&nullo firmo fundamento nititur ;is sed aliquoties in vita . . . Reputarem ta- men dilationem trium annorum esse gra-

Longe deterior est illa Suare si disp. s.

sect. 3. num. q. Dico ... teneri hominem , is non prorsus cessare tota vita , ab hoc M amore , sed aliquando illum iterare proinis pler rationes iactas contra tertiam senis D tentiam , est enim consentaneum, ut Dei , amor , Propter quem creatus est homo , is & qui est ultimus ianis actionum , non se- D mel tantum, ac iterum in tota vita habea- tur: quare qui per multos annos non exer- , , cci hunc amorem , delinquit contra D hoc praeceptum quantum vero suturum

56쪽

,, sit hoc tempus, prudentiae relinquendum ,, est,,. Alias praetereo ejusmodi sententias,quq ab Concina hoc loc. aceu rate refelluntur. CLX. Quod reprehendis cap. ix. scri- De Moyptum ab Concina tom. a. pag. q.: , , Nemo se ex necessariis ad suum statum conservan- , , dum tenetur eleemosynam pauperibus,, elargiri ὁ etsi extrema nccessitate labo- , , rent. P. Matthaeus Moy a tom. I. Irin. ,, 6. disp. 6. quaest 6. g. 3. num. II. is

Quod , inquam , hoc loco reprehendis jamdudum Concinae objectum fuerat in libello supplici, seque is de eo in sua declaratione purgarat . Quid igitur nunc rursus abs te objicitur cum invidiosa imposturae criminatione Θ Itaque rursus dico , quod jam dixi Epistola v. num. Nix. . nimis esse illibcrale ejus , qui tibi satis secit, non sinere obsolescere peccatum : ipsamque veri tatem , si tuarum egeret vindiciarum, & ipsa

per se loqueretur , ea declaratione contentam nihil amplius postulaturam . Quid enim illustrius, & ad veritatem vindicandam magis aptum publico judicio , quod vos ipsi fieri postulastis , & ea declaratione , quae non solum ab Concina in Christianam Theologiam inserta, sed etiam a vobis per omnem Europam magna diligentia disseminata

57쪽

37a EvasTOLA VII. suit Θ Nihil igitur attinuit haec eadem rursus ob ij cere . Nam si plus quaeris, quam veritas ipsa postulare possit, periculum est , ne aliquando invenias , quod tibi placere

non potest. CLXI. Quando igitur tacere noluisti, condemnabo ego Moyam eodem crimine , quo tu Concinam condemnandum putasti; sed eo justius, quo Mora superior , atque excellentior est is, quem ego de sendeἡdum suscipiam . Et vero uter plus tibi peccasse videtur,Concina ne, qui Moyae,an Moya, qui Antonino hanc ipsam tribuit falsam opinionem Θ Et ad Concinam quidem quod attinet, nemo credet, in mentem ei aliquando venisse, ut unam , & alteram salsam opinionem tribueret Casu istae , qui multo plures sustinuit, quam favillae evolarint ex iis flammis , quibus ejus opera combusta sunt. At

vero Antoninus magnam habet auctorita-xem , neque conserendus est cum eo , quem

itertim,& tertio Ecclesia damnavit, & a quod oleo magnam viro sanctissimo factam esse injuriam . De hac ipsa enim sententia disserens loc. cit. g. . , , Expresse, inquit, illam te- net D. Antoninus, ut notat Μ. LOpe E a. p.ri Instruct . cap. et o 6. g. jam circa, solio mi- is hi 669. &Μ. Serra a. a. to m. I. quaest. 32. D art. s.

58쪽

,, art. I. l. 678. ubi Divi Antonini verba ,, refert, & ejus sententiam probabilem pu- ,, tat, ibi: ' Dixi habenti superflua simplici- , , ter; nam si solum haberet superflua secun- ,, dum quid , quae licet superabundent nas, turae , non tamen statui, probabile esse ,, existimo non teneri pauperi extremam, , necessitatem patienti subvenire . Unde ,, S. Antoninus a. p. tom. I. cap. 24. S. I. , , ait : Cum quis sciens extremam necessia-

,, tem proximi non subvenit ei de eo , quod ,, es suae necessiatis personae , ides ad δε- , , centiam satus sui, es familiae, sisper-

, , suum naturae , non peccaret sud omittens,, jaltem mortaliter. Idem asserunt recen- , , , tiores nonnulli hisque exemplis expli- ,, cant Heac Serra &c. is Nunc animadverte quae sit sententia Antonini,qui expositis Ioc .cit .variis necessitatis,& superi ut generibus. DNota igitur,t di, quir, ex praedictis: primo quod non daredi, eleemosynam, quod pertinet ad hoc viti- ,, um inhumanitatis,tunc est mortale,quaniso, do quis su perflua, ultra scilicet necessariadis naturae, & personae habens, non subve-α, nil patienti extremam necessitate mi , o, quam novit, secundum Thomam . . . , secundo,cum quis sciens e tremam Aa 3 didi ne-

59쪽

374 EPISTOLA VII.,, necessitatem proximi, non subvenit ei deci eo , quod est sbi necessarium personae , , , id est ad decentiam status siti & familiae , is sed superstuum naturae: & hoc secundum is Durandum & Riccardum . Sed B. Thomas,, 2. 2 qu. 32. dicit hoc esse sub consilio; unis de non peccaret istud omittens saltem, , mortaliter

D Tertio, cum quis de superfluo utrius- , , que necessitatis , naturae scilicet , & per- , , sonae , non subvenit magnas necessitates,, & miserias patientibus , etsi non ex- ,, tremas sibi notas:& hoc videtur esse quasi , , mortale secundum Durandum , sed non ,, secundum Thomam .

Totus describi debuit hic locus; id enim ad multa pertinet,ut paullo post intelli

ges. Caeterum sententia,de qua est inter nos altercatio j.secundo cum quis &c. continetur, ubi Antoninus diserte docet, graviter pecca turum eum , qui pauperem extremis malis laborantem sublevare recuset iis bonis, quae

licet sint necessaria personae, & status dignitati , sunt tamen superflua naturae . Non dico quam corrupte, & foede depravatum descripserit Moy a hunc locum Antonini,

ut e X eo contrariam eliceret sententiam 3 hoc enim , descriptum a me locum cum eo , quem

60쪽

quem Moy a descripsit conserendo, per te ipsum facile intelliges. CLXII. Video quod dicere possis ;non' Moyam, sed Serram, locum Antonini corrupte descripsisse , nam Moyam ab eo corruptum accepisse constat . Ego vero huc te expectabam , ut ex hoc ipso , quod Moy ae praesidio esse putas , hau oem ejus tibi demonstrarem . Mitto dicere , non esse Antoninum unum a multis, neque licuisse Moyae, cum esset in eo, ut falsam tali, ac tanto viro tribueret senten. tiam,cujusquam niti auctoritate: praesertim, quod Antoninum tu ea sententia fuisse non simpliciter quidem indicaret, sed ejus testimonio confirmaret, quod proinde non aliunde , quam ex ejus operibus sumi oportebat:

at te in hanc negligentiam quadrat id , quod in tuo libello frequenter occurrit: colligat necessitatem auctores in fonte legendi.

Nam Concina nunquam isto modo cujusquam locum, aut sententiam indicavit. Mitto tamen , ut dixi, istam negligentiam , &facile patior non argui imposturae eum, qui fallitur , cum unius Dominicani sententiam ex alio accipit Dominicano . At eum, qui agit astute , qui data ope ra alieno abutitur errore ad fallendum in-

SEARCH

MENU NAVIGATION