Pentelogium peripateticum, F. Trebatii Mareocti de Penna Sancti Joannis, In aliquot Averroistas, de forma nouissima, & hominis specifica candidè, lucideque pertractatum ..

발행: 1577년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

suarum operationu dominus; alioquii, uo

luntatem non haberet: Harum autem operationum; Quaeda sunt uniuersales;& Qumdam Particulares, sed hae in Uniuersalibus contineri debent: Nam antest alicuius rei particularis fiat conclusio, uniuersale principium proponi opere precium est; ex sit gularibus enim ut in Prioribus nulla se*tur ratio:ut liceat uti exemplo; omne bonum est eligendum; Istae cibus bonus est, Gligendus igitur est.Ecce,ui ex uniuersiali prim concluditur particularis ultima. Illa autem huius Argumentationis potior pars in Mente fundatur: Minor uero,& quae ex his pendet conclusio,in Phantasia reperitur:Et quemadmodum in sola Mente est uniue salis regula ad iudicandum bonum ι ita &in eadem est ad eligendum sola uoluntas rrit in Phantasia, tum Iudicium particulare,& appetitus istae reperitur. Insuper quando,& ipsi,Hominem ipsum, & mouereas. firmant; non solummodo Mentem,nec Corpus,seu Animal seorsum concipiunt ; tunc enim non moueretur Homo; sed ambo stimul,& unite accipiunt:Itaq; , si una Compus,3 Anima speciem,& Persona essiciunt Humanam,Mens utiq; , & Intellectus erit

Forma Viuifica corporis. Sin autem nihil

112쪽

in Homine reperiretur,quo libere moueat seipsum:tunc quoq; Mens Cogitatiuae Vi tuti propinqua, Animal ad motu cogeret; Deluti, & lapis sursum a iacente 1mmissus cum uiolentia mouetur;& ita libertatis nomen in Homine deficeret , si Mens solum assisteret.Ex his elicio hanc rationem. Omne quod libere mouetur assiorma sua Naturali,& essentiali; non ab Assistente mouetur; tunc enim non libere a se,sed ab Alio moueretur : Atqui seipsum Homo libere

mouet;quia suis operibus dominatur: igiatur a sua Forma substantiali: Sed Intelle-etuso Mens Animali coluncta mouet Hominem,non solum ad uniuersalia Intelligedum,sed & particularia Nam si Cogitatrix

non modo non sentit,sed & Elementorum motus,& actiones peragit, multo magis &Intellectiva: Non igitur Intelligere latum potest;uerum & sentire,& alere; dummodo

non desit spiritus,in quo sensibilium Imagines elucescat: Quod nanq; potest Inserius nobiliori modo potest & superius:Cum uero sensus In sensibilia non attingat, nec comunius quoddam in genere sensibilium p-cipiat;& Phantasia;seu Cogitatiua ignoret Vniuersalia;Ideo Intellectus, & Vniuersalia,& Singularia apprehendat ;necesse est:

113쪽

unde erit Forma naturalis,& substantialis l

Confirmatur supposito in Homine liber statis nomine In his;quae libere se mouent, i Dieandem substantiam,quae persuadeat,&moueat;& quae persuadeatur, & moueamr esse eoportet;alioquin uel libertatis nonae erit inaiae uel haec libertas erit sine consilio, & i uoluntate:tam hoc,si illud falsum est: Fal. sum primum,quia tunc aliquid in Natura ociosum erit; quod Aristoteli secundo de lpartibus Animalium cap. i q. & 3. de Ani ema qs .non es: consonum:Natura enim ni hil frustra facit:Falsum Alterum,quia libertas unam,& eandem naturam, &uoluntatem importat: igitur cum Homo moueat seipsum libere,Intellectus erit Forma substantialis eius. Sed posset contradicere Aduersarius; Intellectus mouet Hominem Natura,&Voluntate,ideo dicitur Homo suarum operationum dominus;quia Mens libere eumoluet;& Homo respectu operationum ab Anima Intellectiva denominationem habet ;sed non propter hoc sequitur, ut sit Forma si ibstantialis eiuS. Contra,s Intellectus natura mouet Hominem;tunc sempern eodem modoimoue

114쪽

bit;quemadmodum Intelligentia orbem ς'

quae suapte natura mouet ipsum. At nos OP positum experimur;non enim semper mo-uct Intellectus;nec seniper dat nobis intel 'ligere,ut manifestum in inno;nec semper eodem modo mouet: igitur sua natura non mouet Intellectus. Si uero moueat uoluntate; sciscitor; Aut per illam cogitHominem ad operationes; Alit persuadet: Non compellit,quia minime tunc liber erit : si persuadet,Interogo;quonam pacto Homo

cum Cogit trici sua pexsuasionem illam iacciperet Dato,u, Vniuersalis sit ea suasio ad quam nisi per Intelligetiam suam haud peruenire potest: Apparet itaq; Intelligentiam esse Homini propriam,& consequenter Intellectus,ex quo prouenit Intelligere, sit Fornag Formalis eiuS. Accedit, uel Mens Hominis mouet id ipsum per naturalem coniunctionem substatiae Mentis cum substantia corporis;uel per Imperium solum: Non uidetur solo Imperio hoc facere posse: tuc enim sit faceret, vel Persuadendo: uel Phantasiae pretecipiendo , ut. . moucat corporis membra, quia & ipsa naouebit,du in modo conseii ierit: sed lio cminime stare potest; nam saepenumero uidemus Intellectum corpus agitare, Si mo

115쪽

Mouet itam; Hominem per naturalem sub

stantis suae cum eo coniunctionem. RurSUS, .

si praeter phantasiae uastinctum,&inclinationem Mens mouet corpus,& id ipsium sistit, eo ordine,quo phalasia mouet;& id intrinsecus lacit,sicut & ipsa facit;Quis non iudi bit: Cogitati v m superfluam esse chi ista ab operibus suis cest et,& illa eius opera usurpet : Quid igitur opus est nobis geminis Animab. cum una sussici 0 Intellectuali,& cogitatriceὸ Non minus intelligit In tellectus,& sciati ut Cogitativa sensit,& a iit: imo alit etiam Intellectus. Quare superuacanea e Cogitatrix,& necessarius ad esse

IntellectuS.

Postremo ad principale, sumo hoc te tium Argumentum ex parte finalis Hominis perfectionis;uti Primum ex parte Intellectus;& secundum ex parte uoluntatis de- .sumptum est:& suppono illud,quod habet Arist.9.Ethicorum, V isticitas formaliter inest istici;& speculatio speculanti;sicut ui .so sermaliter inest uidenti:& x orasium Nicomachiorum cap.9. asserit, isticitas Hominis consistit in operatione intelligendi Hoc supposito facio sic: Faelicitas forma

iter inest Homini,sed talicitas in intellige

116쪽

re consistit igitur intelligere sermaliter mest Homini:At talis operatio Armaliter est . in Intellectit,ergo intellectus Armaliter est in Homine,& perconsenues est forma eius. Corroboratur ratio Nam Mobrie no generatur per applicationem, & per aduentii Motoris ad ipsum: Mobile enim prius nataraliter generatur, Κ Motor; nec corrumpitur per separationem Motoris ab ipso : ut . manifestum est de Nauta,&Naui:Nauis no

fit,neq; perit per ingressum, & egressu Nautae. Si modo Intellectus per Assistentiam inesset Homini,in eius ingressiti nihil noui generaretur,nec in eius egressu Homo cωrruperetur: Quod experientia negat: Penitus itaq; negandum est ; Inte lectum Humano corpori solum assistere,& non dare esse. . Resipiscant quaeso quandoq; Averroici; di cum Aristotele suo consentiant;affirmantes Animam rationalem esse formam Hominis specificam : Nonne Aristoteles hoc pluribus in locis asseueratὸ Maxime : Nam

quando dicit in secundo de Animastica facultate,Animal uiuere, & per Animam sentire:& Hominem per Intellectum intelligere,concludit Intellectum esse Hominis Formam;aeque ac Animalis Animam: Hinc 3.

de Anima prinio,Intellectiim esse illam par

117쪽

rem;qua Homo sapit,&intelligit,sententi1 protulit. Ιtὸm secundo de Anima contex. .dixit: Animam esse Actum corporis,&nedum de Vegetabili, Sensibili, Mobili;sed &de Intelligibili locutus est.Rursus, eodem libro, Anima est principium,quo uiuimuS, sentimus,&Intelligimus primo:Ex his duabus Animae definitionibus intentum quasi per syllogismum concludit: Cum syllogis. Inus ex aequivocis terminis ut in Priori b. Analiticorum habetur minime costari debeat;opere preciu est,ut illa dictio Actus idem in qualibetΑnima significet.i .Forma, di Actum naturalem; ut ipse in diuisione substantiae in Materiam.f. Formam,& compositum testatus 'est;dixitq; Animam illam esse Formam ;quae est altera pars compostati,ac ipsum in esse ponit.Commendauit insuper eos inter caeteros,qui ut scribit primo de Anima) Animam non esse corporea, sed aliquid Corporis .i.actum,opinabatur: Hinc tertio de Anima contex.36.dixit, CuIntellectus non sit a corpore separatus.i. secundum esse; uidendum est; Vtrum separatas Intelligere possit FormasΘIn libro quoque t a Diuinorum 3 8. negat Formas mate

riis suis prascedere; sed sequi eas affirmat' quod non habesinist de-- 4ntellectru

118쪽

esse corporix Formam, cuin colvore incipere,non tamen finire cum eo. Euidentissime. etiam secundo phys. 26.id em aperuit; dum dixit Ani am esse Formam Hominis naturalem, a materia separatam, materiae coniunctam: Coniunctarn quidem;quia terminus generationis Hominis; separatam ueris,quia Immixta,& Intelligentia; omne Gnim immixtum Intelligentiam esse sentit: Quare,ut actus insormans,& non Assisten aduenit corpori: Alioquin dixerim ego A uerro em Interrogando: Intellectus dum in nob1s intelligit:An imperfectior fiat,an 'sectior,uel potius horum neutrum3 Non dicendum Tertium;quia haec perpetua moti inanis erit , nihil unil in operatione per ficiens;quod esse non potest; motus enim ad indifferentes terminos non conceditur rNec dicendum secundum, Φ operando Perficiatur;quia semper a corpore, uel a sensibilibus simulachris dependebit: Quod nique imperfectum est, semper a perfectio tiperficitur:Neu; est asserendum Primum; in scilicet Imperfectior euadat; quia tunc, qQ praestantius est inficeretur; Quod nec Auermes permictit, ut i et .Meth.loquitur, de se

paratis Mentibus disputans p uilescereti a

119쪽

Intellectus si haec in faera cogncsceret:& im 3telligeret: Quapropter ad Aristotelis aures,cum Intellectus sit Quaedam tabula rasa; corpori unitur Qbstantiam iam substatiae illius copulando,ac ipsi esse specificum

condonando.

Reliquum est modo, ut subtilissimae r tiones cuiusdam recentioris Philosophi, &Accuratissimi Medici, aduersus determinatam iam uerit tem militantes adducantur; ει nostro ueritatis iaculo infringatur; Quae etsi apud eum Achillidem contineat uim ;apud nos tamen Paridis, seu Hectoris uiribus erunt conculcatae . . Caeterum antesi Argumenta haec literis consignantur;unam de Formis ab Acutissimis,subtilissimisq; Philosophis adductam;

de Peripatetica doctrina abstractam; assigno,& conscribo dist1nctionem: Qua facialius, non modo Argumentationes describendae ruent;uerum ut ita loquar si mille, di millenariae essent ad nihilum penitus redigerentur. Distinctio e haec:Forma naturaliter Insor inans secundum Naturalium dogmata est duplex. Vna est Materialis, uel educta de potentia materiae,uel ut dicitur Forma Iusormaus,constituens subiectum, & in esse

120쪽

constituta per ipsum : Huiusinodi Forma est semper cum sormato;simul oritur,& interit cum e generabilis quidem,& corruptibilis a materia inseparabilis. Altera uero est Forma Immaterialis, non educta , constituens subiectum , & non constituta et Haec Forma deforis uenit; ingenerabilis,Mincorruptibilis ; & a materia separabilis et Quemadmodum est ultima Forma Homianis,ut hic,uel illae,& illae Intellectus. Ne Averroicus derideat, & hanc distamulet distinctionem;eam ad mentem Aristotelis,& Magistri sui Averrois Probo :De Forma primo modo accepta nulla est ambiguitas;nec hanc Aduersarius negaret: Dci qua loquitur Arist. 7. Diuinorum contexa 3 I .ubi scribit,Formam materialem a materia auferri impossibile est. Rursus q. phy. 16.& alibi,inquit; φ Forma in Naturalib. a materia minime separari potest. Idem asfirmat Averroes 7.Meth.com. 37.& Primo Diui.3. Formas remanere;& res, quorum sunt Formae deficere,fieri non potest. Praeterea 3.de Anima.9.&alibi. Forma non denudatur a materia:sed semper intelligitur cum ea,sicut simitas in naso.

Quod autem detur Forma Abstracta,materiam informanstraeter Rationes, & Λ

SEARCH

MENU NAVIGATION