Pentelogium peripateticum, F. Trebatii Mareocti de Penna Sancti Joannis, In aliquot Averroistas, de forma nouissima, & hominis specifica candidè, lucideque pertractatum ..

발행: 1577년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

ratus,qui non potest esse patibilis:Ubi utrobiq; Auer.exponit;Intellectum esse principalem Hominis partem;& eiusdem existει. tiam,esse per Intellectum.Item lib. a.de Gener. Animal.cap.3. quaerens Arist. A quo est forma ultima Hominis,qua Homo est HomoΘRespondet, Intellectus, qui ab Agente extrinseco accedit;& loquitur de Intel--lectu separato , ac constituente sermalliarHominem ; alioquin opportunὸ propositae Quaestioni de Forma Hominis constituen-

. te,minime responderet.

Postremo huiusmodi opinio aduersatur sibi,& scriptis suis:nam secundo de Anima

inquinu, Anima est in corpore,quemadmodum Forma in Materia;& loquiturde qualibet Anima: Sed Forma est quae dat ee rei,& coducit eam in esse;igitur & Intellectus.

Praeterea, Ia Diuinorum com. 38.dicit.Forma Hominis in eo quod est Homo, non est nisi perlaontinuationem cum Intellectu; igitur non Cogitatiua; quae cum Intellectu cotinuari non potest;est Forma dans esse;sed antellectus. Demum no negaret Auerro es; quin in Hominis definitione ponatur rationale: Tunc: Quod in definitione alicuius rei non tansi additamentum est; esse

92쪽

tiam illius notat: Iamuero rationale in ratione Hominis non tang additamentum apparet;sed per se ut una cum Porphirio Omnes fatentur igitur rationale est de esse, tia Hominis;At rationale sumitur ab Intellectu;ergo Intellectus est Forma Hominis specifica,Informans,& non Assistens. Reliquum est modo ne aliquod inset tum remaneat ut Averroistarum rationa, Formam Assistentem comprobantam, dissoluamus. Erat prima ratio.Ea iiirtus,quae est a corpore separata sibi adiungitur,ut Assistens ;sic est Intellectus,igitur.&c.

Respodeo, Abstractio est in duplici differentia. Quaedam est secundum inhaerentiam,& informationem;hoc est, nec inha rei materiae quemadmodum Forma materialis;nec materiam Informat; & huiusmo--di Abstractio competit Intelligentiis; quae nec orbis inhaerent, nec ipsum informant rΑltera uerb est solum secundum inhaerentiam;non secundum informationem;idest, habet esse sine materia; licet ipsi largiatur esse; Hiae Abstractio Intellectui competit; qui etiano sit uirtus corporea,est tamenvirtus cor toris:Tunc ad rationem.Virtus Abstracta a corpore unitur sibi,ut motor: V

93쪽

fa haec propositio,si uirtus utroq; modo Abstracta fuerit;si uno modo, uti Intellectus falsa. Ad Confirmationem . sequerentur duo absurda;q, idem mouens & motum diceretur;& idem semetipsum reciperet. Dico,ili nec Primum, nec Secundum incoueniens deduci potest: Non primum;quia dato ut intellectus sit Forma materian non 'la's0 ea forma materialis educta de potetia materiae , et sic non inotietur a Forma

materiali;sed a specie Intelligibili absque Materiae conditionibus,& appenditiis.Et si

concederem, Intellectus esset Mouens,&Motus; quatenus scilicet eliciendo alique adtiam,moueat seipsum; Quid inde Nec sequitur Alterum,quia Intellectus non est sorma materialis,nec educta ex gremio materiae;licet sit serma materiae. Ad secundam ratione. Quod per se exLssit non dat esse alteri secundum . formam .

Dico,primo, Quod per se existit,& pro se, ut dictum est in . prima sectione non est

'forma dans esse;ut Angelus:1ntellectus aeg-dem per se existit,tamen non pro se,quia informat. Dico ulterius, uel consideratur intellectus, ut una Intelligentiarum ἐε & sle non dat effri& per se existit: Vel uti Parti-

94쪽

elisa Aia ;& hoc nio non existit sine cor re, sed est Hrma eius: Intellectus enim ut sirpra declaratu est longe differt ab Anima. Ad Tertiam rationem. Virtus infinitation potest uniri magnitudini finita .Finitienim ad infinitum.Dicitur,q, licet Intelle dius quantam ex se est,sit infinitus tamen respectu unionis est finstus habet enini in rinationem finitam. Ulterius finitum

non potest uniri Infinito;quando illud Infinitum nullam includat relationem ad finitum:quemadmodum Deus Optimus naturaliter non potest uniri corpori, quia unde quaq; est infinitus:quando uero habet habitudinem ad alterum;tunc Infinito non repugnat unio ad finitum. Ad Quartam rationem . Non possimi esse duae Formae substantiales ultimae in compodito;At in Homine ante aduentum Intellectus,est Forma substatialis eius.Dico, quod

iiii composito non postunt esse plures Fommae substantiales completae,& uli1m MO-do Cogitativa Averrois non est Arma c5pleta,& perseetat ut dicetur insequenti sectione)nullum igitur haec ratio sertitur ro

Erat Quinta ratio.Si Intellectus sermasiter unitur corpori; ut illa unio est substan

95쪽

tra Animae,aut accides:Respondeo,cpest accidens separabile ab Anima;licet non pos. sit separari respectu Indiuidui: Ad illatio- nem;igitur Intellectus per accidens in esse constitueret Hominem. Dicendum, hoc non est inconueniens quia illud accidens est in homine,tansi causa sine qud non ;&hoc sufficit ad constituendum compositum secundum esse ; ex gr. Forma substantialis ignis non potes: constituere ignem abs.quq caliditate;& tamen caliditas non est deessentia ignis. Ad Sextam rationem. Si intellectus esset substantia hominis; tunc corruptio eius noesset corruptio,sed alteratio;cum non corrupatur substantia:Respondeo Hominem cor. rumpi potest dupliciter Intelligi:Vel secudum partes essentiales;Vel quatenus ex illis resultat compositum,& hoc tertiu; Tu licet non corrumpatur Homo secundu partes essentiales;quae sicut no generantur, ita non corrumpuntur; Corrumpitur tamen illud terti um;puta Homo;quia amplius nisi equi uoce)Homo non est: & hoc sufficit ad corruptionem Hominis; non enim sic co rumpitur Homo proprie; quemadmodum alia, quorum Formae substantiales,& generantur,& corrumpuntur.

96쪽

Erat postrema ratio. Si substantialiter et set Homini unitus Intellectus,tuc quassibςx Pars corporis utelligeret. Huius rationi neganda est consequentia ; Cum autem in fert;ergo Mantis,uel Mallem Cerebrum intelligeret; Dico;q, cum Intelligere in sola Anima Intellectiva subiective recipiatur,& hoc per organum sibi appropriatum ; i deo nulla Homitiis altera pars potest Ιnte iligere. Ex quibus soluta apparet leuis. sima Averroistarum Argumenta; quibus falsissimam,& ut ita loquar Chimericam Averrois Imaginationem, tueri ni- tebatur. Haec de . . . T

97쪽

PENTE LOGI I,

De Penna,de Forma,Spςcifica Hominis, Ad Illustrissimum &i Reuerendissimum Cardinalem de Urbino. SECTIO, VARTA.

Quid pro uexitate,&ad Mentem Ari. stotelis suntiendum sit. V M in Aliorum explicatidis,ac reliciendis Opinionibus, superq; istis uersatus sitierina;nunc stabilis,et Aristoteli consona est aperienda sententia. Est: autem haec: Anima Intellectiva. Homini per Vegetatilium,& Sensitiuum in esse Animalis constituto;adueniens; id ipsum completum,& ab Aliis specifice d1fferentem , constituit; ita ut in Homine reperiatur ueluti dans esse , :& non solum operari ut aduersa imagin lux opinio : Quam etsi clarius, copiose ue

98쪽

li satis in Primassectione probauerim; in praesenti tamen & Authoritatibus, & Rationi bus ea corroborare,& studebo;& uigilabo. Et primo Authoritatem illam secundo de Anima 6.scriptam itero; Anima est actus corporis,non quidem secundus. i. Opexata S,ut omnes exponunt;sed actus Primus: At actus Primi est dare esses& non operari; igitur Anima Intellectitia ; quae & ipsa ibcommuni definitione cotinetii erit Actus das esse,&no operari solii. Deduco ego hac propositione ordine illo mirabili,quo usius est Phulosephusi tum in inueniedo Animete desiuinitionem;tum in declarando eam.Volens Arist. comunissimam cuiuslibet Ani-4 niae Vegetati uar,sensitinae,& Intellectivae a Li signare rationem ut inquit in tex. I. secvndi de Anima in substantiam, & Accidens

yt sicauit ens , ut colligeret in quo genere , Anima sit reponenda ; & hoc in tex Et cum sit in Genere substantiae ; substantiam ipsem in Materiam, rinam, & composituli partitus est: Materia est quae perse non estit hoc aliquid, sed potentia: Forma est secunt dum Da res dicitur hoc aliquid .i. Actus:

ἰ, Compositum irero,quQd, ex his constat; Stase tim in eodem contex. 2. Ermam,seu Actum

99쪽

mus est ipsam et forma, uel secundum PhyIosophum scientia. Actus secundus est op ratio ,uel ut dicit in teX. speculari. Mox

in contex. 3. uolens Animae differentiam colligere omnis enim definitio ex genere constat,& differentia corporum diuisione posuit: Nam cum Anima sit Actus corporis, uidere est;cuius corporis actusῖan Animati,uel Inanimati Rursus,uolens inuestigare in qua parte substantiae reponatur Anima; dixit in tex . . Animam non esse Co Pus;neq; Materiam;sed sermam,&corporis Naturalis Actus: Et cum Actus ut legitur in tex. s. in Primum&,Secundum distribuatur; illico in contex. 6 . Animam esse Actum Primum corporis; qni dicitur esse forma illa, a qua ut sere omnes interpretantur prouenit operatio ; determinauit. Ex,hoc itaq; Aristotelis discursu, insero; pΑnima est substantia ; non Materia, neq; compositum ; sed forma, & actus, quae est illa quae dat esse rei; non quidem Actus se cundus; sed Primus,ut contex.7.concludit: Si autem aliquid comune oportet dicere erit utiq; Actus Primus j) At huiusmodi Actus est substantialis , igitur Anima ii tellectiva, quae sub hac destinitione, & ma ab Aristotele diuisa continetur, est illa, quae

100쪽

quae dat esse rei Quare , non solum est sor nia Asistens, seu operans sed primo est sorma informans, & substantialis ; aqua pro

fluit operatio. rNec doctat; quod Quidam Recentiorem dicunt quod Animae des finitio data ab

Aristotele sit Equi ca, uel Analoga; hoc edicere, quod. Actus primus non dicitur de omni Anima, sed dequadam. Absurdum est hoc asserere ; Primo quando omnes fere expositores affirmant, hanc esse Animaerdelfinitionem; deffinitio .n. quia explicat naturam deffiniti; omnem equi uocatione reiicit. Insuper diminutus, & insufficiensi fuisset Aristoteles, non diuidendo iterum formam . Praeterea, uniformiter procedit Arist. declarando suam deffinitionem de iqualibet Anima; ut manifeste apparat in contex .ii. secundi de Anima; ubi concludens epilogans ea,quae dicta sunt,inquit. t Haec igitur deffinita de Anima sint,atq: deuscripta Modo non tantum sermonem habuit de Anima Vegetativa,& sensitiva;ied , etiam intellectiva ut in principio xex .ii in

patet.

secundo , est alia Aristotelis propositio , ex 8.Meth.tex. io,collecta;ubi habet; quod Anima ita se habet ad corpus, ueluti figura i

SEARCH

MENU NAVIGATION