Cursus theologiae scholasticae per principia Lulliana ... susceptus et consummatus a ... Sebastiano Krenzer ... Tractatus primus

발행: 1751년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

z III. Quid sit Deus.' 19

necessariam in ip:is terminis convexionem existentiae realis actualis: ergo ens & optimum necessario existunt actualiter realiter , Unde mirum videri debet, quod S. Thomas in hac materia uti & in multis aliis nobis contrarius ipse tamen adducar demonstrationem a simultaneo ejusmodi tenoris: Ens necessarium si non datur, creaturae possunt esse merae chymaerae: nam quia contingentes suno, possunt non existere, ct tunc forent improducibiles, non enim datur ens, a quo possunt produci: ergo cum creaturae non pos sint esse merae chymaerae, sequitur Dei m dari. Ecce demonstrationem non ab existentia creaturae, sed a conceptu abjectivo entis necessarii ocentis continge tis , quae demonstratio per conceptus difinitivos iacta, est a simultaneo.

uuid sit Deus.

Ota I. Quod Deus secundum essentiam physicam

physich sumptam involvat omnes Persectiones summas tam absolutas, quam relativas , admittunt omnes Catholici: nam haec essentia consistit in illis Praedicatis, quae Deo realiter identifieantur, sed Pe sectiones tam abssilutae quam relativae identificantur Deo realiter: ergo &Q.

a. STATUS AESTIONI Ses prim3 quid sis Deus seeundum Essentiam metaph seca sive on οθme praedicata tum generica tum Amerentialia debea priui de Deo cogita e , ex quibus reliqua per legitimam consequetitiam inferantuΥ.

Secundo quaeritur. Quid sis Deus secundum Essennam plusicam Theologice consederatam, quatenus ἔribu si ut a unt Personis communicatur. Mis

62쪽

ARTICULUS I.

Resolutio uuastionis quoad primum ex

Schola Thomisima.

s. G Ssentia Dei metaphysica consistit in intellectio.

D ne essentiali actu li. f. q. Ratio L. Intellectio est genus proximum eonveniens Deo & Creaturis rationabilibus: non tamen est striinim, quia Deo & creaturae nihil est per univocationem commune. Deinde intellectio essentialis actualis quae est Deo identificata consequenter idem est ac intellectivum praedicatum est in Deo persee issimum: sicut intellectivum in creaturis limitatum est resipectu creaturarum perfectissimum praedicatum : ergo per illam Deus primario secundum essentiam metaphysicam differt ab omni alio. s. Ratio II. Intellectio essentialis ectualis est nostro concipiendi modo ultimum complementum naturae divinae: ergo per illam constituitur differet tialiter'natura divina secundum essentiam metaphysta

6. Resolutis e fidem quaestionis ex communiore sententia Scholae 1cotisticae & Suaristicae. Essentia Dei metaphysica consistit in ente a se. 7. Ratio. Quia Deus, & quidquid non est Deus infinite differunt, hinc non conveniunt aptius nisi in genere remotissimo, quale est ens: & Aseitas est no-Hro concipiendi modo prima radix Persectionum divinarum: Deus enim est sapientissimus, omnipotens dic. Sc. quia est illimitatus: ideo autem est ilumitarus in suo esse, quia est a se, sussicientissimus ad e istendum, & proinde independens ab omni causa li

mitante

Confirmatur Ι. alia praedicata divina sunt vel modus existentiae v. g. immensitas, vel significant actionem: quae omnia concipiuntuo sequi existenti amipam.

63쪽

Confirmatur II. creatura secundum essentiari linetaphysicam definitur: ens ab alio:ergo etiam De Tens a se.

ARTICULUS ΙΙ.Rsolutiones ejusdem quaestionis ex prin

cipiis Lusiuinis. D E SOLUTIO I. Non debet una divina Dio

nitas prius altera concipi, ex qua metaphVii- fluant caeterae tanquam merae proprietates essentia

posteriores adeoque Essentia Dei metaphysica non sistit in una aliqua ex Dignitatibus divinis potius, quaim

in altera.

Ratio. Dignitates divinae sunt essentialiter si- naul identich: ut patebit ex resblutione sequentium aestionum , ergo non est ratio, cur intellectus noster unam prae alia concipiat prius: sicut quia temporis partes ex natura sua sunt fiuccessivae , non est ratio, cur intellectus eas concipiat simul, & quoties hoc facit, toties fingit: multo igitur magis fingeret, si divinas Dignitates essentialiter simul ab aeterno identich existentes ita conciperet, ut uni tribuat jus potius existendi prius in mente nostra, quam alteri.

Io. Dices contra hanc rationem. Fundamentum

concipiendi unum Praedicatum divinum prius, quam alterum, non est in Deo , sed in intellectu nostro, qui non potest omnia simul concipere ex limitata fiat virtute, sicuti nou fingit, sed cum fundamento considerat divinam Dignitatem altera non considerata, quamvis realiter in Deo sint identicli idem. Contra est Veritas cognitionis non desimitur ab impersectione intellectus nostri, sed a consormitate rem re ipsa, uti est realiter; alias, cum intellectus nostri imbecillitas satis capere non possit . Eternitatem Dei , etiam non fingeret tunc, si aliquid successivum in ejus du- rarione conciperet. Quod autem consideremus unami divu

64쪽

6a , . Cursus Theol. Lullianae D. L. divinam Dignitatem, alia non considerata , & hoe sine Fictione: inde est, quia habemus apprehensionem simplicem de una tali Dignitate, nihil ei affingendo: econtra Adversiarii assingunt Astitati hoc, quod debeat aliis praedicatis primo concipi, S reliqua

Praedicata negant esse essentiam, assirmentque esse meras proprietates, Quod item unam Dei Dignitatem clarius cognostamus quam alteram etiam sine

fictione, ex eo probatur, quia major cognitionis claritas non desimitur ab objecto, ut emn se , sediit nobis apparet.

11. RESOLUTIO II. Essentia Dei meta- physida consistit in ente omniperfecto. tio. ΕΩ sentia metaphysica debet poni in illis praedicatis, quae brevissimh de aptissime explicant totam rei essentiam physicam, si enim aliquid essentiae physicae omiti

rent, non esset conceptus persecth quiaditativus rei. Patet etiam ab inductione, dum homo per essentiam metaphysicam definitur, afferuntur praedicata anumalis & rationalis correspondentia partibus physicis omnibus, sivh distributivh sumptis, ut docet Schola Lulliana, sive collemvh acceptis, ut contendit Sch la Suaresiana ; sed conceptus Entis omnipersem explicat totam essentiam Dei physicam: ergo in illo consistit 'Enentia Dei metaphysica. ia. Dices contra hanc Rationem. S. Pannes Damascenus lib. I. orthod. M, cap. 4. circa finem ait: si si, bonum, si justum, si sapientem dixeris, non Nais turam dicis dei, sed ea, quae circa Naturam: ergo,, non omnis Dei Dignitas pertinet ad Naturam &EGM3sentiam Dei metaphysicam. contra es, S. Patet insinuat illa vocabula lustus, sapiens Sc. non esse a Grammaticis satis aptό inventa, ut significent Dignia rates & Naturam Dei, sicuti tamen sunt f ernitas,

Immensitas, Omnipoxentia Sc. nam creaturae rationales etiam dicuntur sapientes, justae &ε non tamen immensiae, omnipotentes &c. unde si Naturam Dei

Dignitatem divinam insinuare cupio, debeo dicere: Omnisepiens, Omni justus dic. sed in his nihil agitur

65쪽

III. Quid sit Deus. 6sagitur contra Doctrinam Lullianam, juxta quam quaevis Dignitas Dei est essentiale constitutivum, nec ulla 'potius jus habet, ut prius altera concipiatur. 13. RESOLUTIO III. Deus secundum Ecsentiam physicam Theologicis speEtatam non est EC sentia communis tribus Personis distributive sumptis. er quam Pater est Deus simpliciter & ab lutε, dita Filius est Deus, S ita Spiritus S. est Deus simpli

citer.

14. Ragis Ι. Sic in Patre realiter esset Perfectio simpliciter simplex nempe Natura communis identiach cum Persectione tantum simplici scit. Personalit tet adeoque in Patre realiter esset identificatum magis principale, quod est Natura communis, S minus principale, quod est Persenalitas , S sic quia magis principale est infinitum, & etiam infinitum est minus uncipale, videlicet Patris , Pater foret realitetimul infinitd magis N infinitε minus principalis sedum idem, quod involvit manifestam contradictio

ram communem non Vero eam Produceret in est se tentia ; ergo non retineret illam, proinde Pater non maneret Deus. Quomodo enim concipi potest, ct quomodo gentili evidenter credibile facies, quod Pater Filio communicet eandem communem Naturam eam non producendo di tamen in communicando non Perdat. I6. Confirmatin I. Si communicatur Filio a Patre Natura communis & non esse Patris: ergo idem communicatur di non communicatur: cum esse Patris S Natura communis sint realiter idem. hoc autem est contra lumen sanae rationis, S certe non potest este motivum credibilitatis evidens aci convertendum Gentilem.

1 . Confirm. Il. est inconceptibile , quomodo Pater sit Deus secundeim se, Filius secundum se Deus, S Spiritus S. sit Deus secundum se ; nec tamen sint tres Dii, sicut dicet Ethnicus quia Pater est Per

ra i sena

66쪽

M Cursus NeoL Liuillavae D. I. sona secundum se, & Filius Per na, similiter &spi.

ritus S. ideo fiunt tres Perssinae, ita etiam discurret Gentilis de tribus Diis. quod ergo motivum credibulitatis speciale afferes Gentili evidens Z respondebis esse Mysterium incomprehensibile, quod quidem verum est, sed non inconceptibile, non indemonstrabile : alias Deus dedisset fortiora media ad minorem finem cognoscendi creaturas, S minora ad finem infinith majorem cognoscendi Deum Tri-unum. vade

ad quaest. I.

18. RESOLUTIO IU. Deus secundum eΩsentiam physicam Theologice consideratam est Pater omniperfectus persectissime generans, Filius omni- persectus persectissim)genitus, & Spiritus S. omni- persectus persectissime spiratus. ita beatus Lusius Tom. 4. in q estionibus per Artem demonstrumam stolubilibus fol. 6. quas. q. num. s. U' tota hac sequente quaest. I9. Ratio I. Deus secundum Essentiam physi

eam Theologice consideratam est Tri-unus, atqui Pater & Filius & Spiritus S. Sc. &c. est Deus Tri-unus eodem enim motio Deus est unus, quo Trinus, &Trinus quo Vnus: unde Ecclesia in terminationeHymni ad matutinum sesti Corporis Christi canit: Te Triana Deitas Unaque poscimus , & S. Bem consed libr. s. eap. 7. ad Eugemum: Deus Trinitas est, Deus tria singula Persionarum. fundantur haec in Ep. I. yo. cap. s. Tres sunt qui testimomuis dant in Glo , Pater, VerbuisV Spiritus S. o hi tres unum sunt, & ideo facerdos inmisia canit: ξρ' in Spiriton Sanctum Dominum ac via Dificantem : qui cum Patre j finiui Misatis V eonglorificatur. ut insinuet unam Persenam sine altera non esse Deum adorabilem. ao. Ratio II. Pater & Filius & Spiritus S. singuli omni persecti, di omni persecte ad se invicem relati seni Essentia divina, & quia Theologia eam considerat ut Trinam, sunt Essentia Dei Theologice considerata. 'obo antecedens quo ad. I. partem. sunt Deitas & habent dignitatem convertibilem scit. Omnipe fectionem : ergo sunt Essentia divina : quod sint Dei-

67쪽

III. Quid sis Deus. 6ς

Deitas, patet inde: quia fiunt Deus: atqui Deitas ct Deus realiter sunt infinith magis idem , quam humanitas & homo in sententia scholarum nobis adversariarum: ergo Sc. distinctio minoris, quam excogitarunt AuthoreS contrariarum scholarum, eve tetur in Quaestionibus proximh sequentibus, & jam refutata est inm. 1 f. hujus Quaestionis. a I. Dices L. contra Rationem L. si Deitas est tri- Ma, etiam in Deo fiunt tres Deitates , quod videtur contra Fidem. Resp. I. magis videtur contra Fidem esse, quod praeter tres relationes divinas detur qua tum, qhod sit essentia Dei communis; cum Ecclesia canat Te Trina Deitas, eodem modo quo in Lytaniis, Sancta Trinitas Unus Deus. Respon. H. Disting. seque tres Deitates abselute & simpliciter rates, Nego. Cum addito tres Deitates relativas: Concedo. Pater est Deus deificarivus, Filius est Deus deificabilis, Spiritus S. est Deus deificare, sive quod idem est, Pater est D us generans, Filius est Deus generatus , & Spiritus S. est Deus spiratus, & hi tres staui simi unus Deus S una Deitas simpliciter & ab lute, nec possunt re- ' oferri ad aliquod quartum divinum a se distinctum; si jam petat rationem naturalem Gentilis, cur non sint tres Dii, chm tamen Pater & Filius & Spiritus S. sint tres, & quivis sit Deus ; manifes E eum convincam, dicendo: tres Perinas, sed non quamlibet earum ab-sblute S sine alia esse Deum , sicuti tres simul, sunt unum Trinum : Deitas enim est essentialiter Trinitas, cuius demonstrationem asseremus in ira de Ss. Tria.

eta. Dices H. Contra eandem rationem. In Symbolo S. Athanasii dicitur : Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus S. ergo quivis eorum singillatim est Deus. Respondeo I. retorq. Ergo Pater seorsim sine Filio est Pater, cum Pater sit identice Deus. Res . a. S. Athanasius non sumit sensum divisium , S si hunc assumit, intelligit certe, quod Pater sit Deus deificativus vel generativus, Filius sit Deus deificabilis di Spiritus S. Deus deificare, & sic cessant omnes E con-

68쪽

contradictiones, quae sequuntur ex contrariis senten. tiis. a 3. Dices III. contra eandem rationem : Ecclesia

docet in Persbniis divinis Proprietatem, S in Essentia

Unitatem esse adorandam : ergo Uniras non pertinet ad Personas, sed est quid sinoulis Persenis commune; Resp. disting. antecedens: Unitatem unificativam, unificabilem & unificare, Concedo ; unam sine

alia Nego Resp. a. Ecclesia hic intellisit Essentiari divinam simpliciter prout est Pater, & Filius, & Spiritus S. knul. Essentia autem cum addito propria Patri S P ilio & Spiritui S. est Trina : quaevis enim.

Persona in ratione Personae, clam habeat etiam habeat Essentiam necesse est, per quam denominatur se : cum essentia sit sorina hujus concreti esse. Atqui non habet esse commune: ergo arabet esse relativum& Personale : & sic, cum stat tres Personae in Deo, sunt etiam tria est & proinde tres Essentiae persenales. Hanc sententiam Lullianam expresie docent S. August. in libris contra Maximinum. S. , selmus ex quo postremo duo loca citare susticiat: in MonoLcap. 78. sic ait : ecce patet omni bsmini expedire, meredat in quandam instabilem Trinam Unitatem, es unam Trinitatem. S in lib. de Proce F. S. Spiritus declarat esse Deum de Deo, idem esse, ac este Essentiam de Es sentia his verbis: quapropter cum credimus Spiritum S de Patre procedere, quoniam Deus de Deo, id est Elntia Spiritus S de uentia Patris. Eadem tutio est, si opponant definitionem Ecclesiae : quod Essentia

non generet, nec generetur ; id enim intelligit de Esentia pliciter, quae utique non generat: alias da- . renmr duae Trinitates, non de Esientia cum addito Personali ae Relativa. Notandum hic semel pro semper, quod Bonitas boni ficativa, Pqtestas potestativa, Essentia essentiativa, unificativa &c. nil aliud significent, quam Patrem generantem : Unitas vero unificabilis sit Filius generatus: S unitas unificare Sc. sit Spiritus S. spiratus: alias sic efferuntur : Deus deificativus, Deus dedicabilis, S Deus deificare.

69쪽

ZIII. Quid fit Deus. 67

Solvuntur A umenta si Scholis Adver

sariis contra principia Lusitana artis. I. adlata. as AD Rationem L. ex Sebola Thomsica. Non da-

1 tur in Deo praedicatum unum altero Persectius, aut prius, uti demonstratum est Artic. a. α6. Aa Rationem II. Idem dicendum, unum Praedicatum divinum non complet alterum, sed sunt sibi

in omnibus aequalia. Vade iterum ad Artic. a.

a . Ad Rationem ex Schola Marsica. Nihil datur Deo & creaturae univocum t quia nullum habetur fundamentum reale sive in praedicatis divinis, sive in actibus comparativε ad nostra praedicata S actus rquia est realis inter illa dc infinita diversitas. Secund

aeque ex omni-Persecta potentia aut scientia deduco reliquas dignitates Dei, quam ex Aseitate, nec ulla est altera prius concipienda. Ut probatur Artic. a. Teris. tio, tu creaturis, ubi Actus & omnia Praedicata esseniati aliter realiter distinguuntur, verum est existere priaus debere concipi, quam operari, non in Deo, in quo est summa Identitas. Ad Cou firmationem I. idem restondetur : quod autem essentialia in creaturis nonunt identificata, brevissime demonstratur: quia Unitas uni linia generris I Unitatis praecise summa, est infinita ; atqui identitas in linea generiod pra cish, est summa unitas cum nihil sit excooitabile magis esse unum , quam idem esse ; ergo, sicut summa Potestas, Bonitas &c. in sua quavis linea genericat volvunt infinitudinem , independentiam, ueternitatem , ita etiam summa Unitas, qualis est Identitas:

infinita autem Unitas, non datur in creaturiS: ergo nec Identitas Praedicatorum essentialium. , a8. Ad Confirmationem a. In creaturis, cum quae

libet praedicata essentialis distinguantur realiter, cum

70쪽

68 Cursῖs Thecl. ILissimae D. L. fundamento in re, & sine fictione imum praedicatum

concipio altero prius , in creaturis autem ideo prμmum est Abalietas, quia tale in scilicet creararae praecedit omnia alia praedicata creaturae quoad actiones convenientia.

QUAESTIO IV.

si uomodo essentia Dei ab attribVtis s

Persnalitasibus, ct quomodo attribuisa inter sedistinguaintur Pt. CTATUS QUAESTIONIS est, eum Deus. O concipiatur Ens omniperfectum: an tot in nitae Perseitiones admittant aliquam diltinctaonem ante considerationem intellectus nostri, an tota illa- rum distinctio fiat per nostras cognitiones.

ARTICULUS L

Catholicarum. i. D ESOLUTIO I. Essentia Dei ab attributis di- in vinis non distinguitur realiter stricth. 3. Ratio L. quando Pi redicata divina simpliciter a firmantur farh de Dei essentia in abstracio, non distinouuntur ab illa strictd realiter, ideo de creaturis ma- dico simpliciter, homo est Anima, licet bene dicam homo secundum unam partem est Anima, sed praedicata divina simpliciter in recto assirmantur verὲ cle Dei Essentia in abstracto v. g. yoan. I . ego sium viaveritas ae vita. I. Cor. I. haedicamus Dei Hirtinem

SEARCH

MENU NAVIGATION