Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

E P. I τ o M E. 8 97 Nos etiam, cum lacrymabiles querelas congruas loco, & tempori, arrepto calamo, adumbraremus , virilis animi robur moerore deiectum, Philosophia nutrice nostra accedente, recepimus ; & tristiciar nebulis dissolutis aperte cognovimus, Calamitates, quae bonis obveniunt, non auferre faelicit

tem, non evertere providentiam, non expugnare constantiam. Haec quae inter secreta otia meditabamur, transferemus etiam in actum publicae narrationis atque arma trademus, quae nos a fom ' tunae vulneribus, invicta firmitate, tueantur ; quod fiet in futuris sermonibus

Undanae sapientiae Magistros naturali 1 t tantum lumine respicientes hominis finem , iis plerunque assimilare solemus,

qui immensas aeris regiones corporeis oculis se perlustrare possie confidunt. Nequit hebes luminum acies aereas illas pervadere immensitates, sed haeret cursu in medio : Et cum tenue, & pervium elementum, ob distantiam appareat dens tum, atque concretum, in via, tanquam intermino; atque ita in falsa obiecti imagine eonquiescit. G Bono-

102쪽

Bonorum seriem in figura pyramidis dis.

positit Deus. Homo dum nascitur,visum cono figit,& putat, bonum, quod primo occurrit, esse summum, quia maius illo non videt. Sed si longius progrederetur oculuS, , bona cerneret longe maiora; Et tandem ad adversam basim accedens, summam & ultimam intueretur talicitatem.

Dum sevissima pestilentia hanc pervast ret urbem,&inclusum serperet in venas mi sella plebis venenum , haec nobiscum ipsi pie, & vere meditabamur . Quid enim nobis peregrinis in hac vita, habentibus mortem in procinctis, tam aptum, tam dulce miseriarum solamen , quam meditatio aeterni & beatissimi domicilii. Et ideo Peripateticis valere iussis, qui detinentur in cono pyramidis, ad Stoicos, ut audivistis, prosecti sumus, qui videntur ire longius, & propius accedere ad basim. Sed adhuc spatia ampla stipersunt, & Columnas, quas fixit Hercules, nobis est transeundum,& strenue dicendum,

Omnes qui de beatitudine loquuntur,in i telligunt, illam esse bonum perfectum, in quoiolo est nostri desiderii quies. Sed quod recipit magis & minus, non potest esse bonum perfectum ; quia in eo non devenitur ad maximum simpliciter, quo

103쪽

EBITO ME. 9'quo non possit dari maius: Erraverunt igitur ii, qui in divitiis, honore, voluptate, virtute, talicitatem, posuere. Sed si finis ab origine pendet, repetamus quaeso primi parentis exordia, & eius incunabula curiose contemplemur.

Devi propter se hominem creavit, ut ii heret suum ultimum finem. Ornavit illum ratione, & libero arbitrio, ut per rationem ortum situm, & conditorem intelligeret, &per liberum arbitrium amaret ; ac sibi a Deo data naturaliter bona sursiam erigeret,& moraliter multiplicaret.

Posuit illum in paradiso voluptatis,id est;

animam purissimam in corpore terreo, flexibili, & obedienti. Dedit ei potestatem totius paradisi, id est, totius corporis,ut omnibus 1ensibus uteretur.

Praecepit, ne comederet de ligno posito in medico paradisi; id est,ne per liberum ambitrium abuteretur ratione, & sua principiadeordinaret; per saperbiam in terram vertens inferius quae in obedientia fuerunt sirsum plantata: At parens ille primus cecidit, spe seductus inani, & confestim, tanquam exul, eiectus est de Paradisi, . id est, rebellio facta est in corpore contra ani

mam.

Haec labes, & macula, a primo parente, tanquam a radice, contracta, omnes poste-

104쪽

IM INSTITu T. MORA L. ros suo extremo sine privasset, nisi tulisset opem misericordia Salvatoris. Tunc homo iterum caepit erectos ad sy-dera tollere vultus , & respexit suum ultimum finem: Qui certe non est actio, ut docuit Aristoteles , sibimet contrarius :Nam si omnis actio bonum appetit, ut ipse confitetur, actio non erit faelicitas, sed potius via ad faelicitatem, &, ut ita dicam, faelicitatio. Et, sicut videre non est obiectum oculi, ita nec opera intellectus, & voluntatis, nec actio secundum virtutem, erit ultimus finis.

Quare non solum absurda Philosopli rum ingenia, sed etiam eruditissima,dely

Sed demus, Philosophos non de ultimo fine , sed de consecutione , possessione, usii, & fruitione ultimi finis, fuisse locutos;

non tamen propterea dicendum,eorum desiderium in basi bonorum conquievisse:quia mens quiescere non potest in eo, cuius h betur cognitio incerta. Quod si etiam ce ta cognitio, quam fidei lumen illustrat, sub nube quadam, & sine evidentia intelligit,in hac praesenti vita; quid dicendum de contemplatione , cui tantum affulget natura, non gratia 3 Septem sivit contemplationis gradus. Primo

105쪽

Primo gradu fit visio in sensis secundum

imaginem,& tunc utimur mundo, ut speculo. Secundo fit visio in imaginatione ; &tunc non mundo , sed mundi imagine utimur ut speculo. Tertio fit visio in imaginatione secundum rationem; quando ratio imaginis quaeritur, &cum admiratione invenitur. Quarto in ratione secundum imaginationem ; quando per visibilium similitudines ad invisibilia rapimur. Quinto in ratione secundum rationem ; quando ex cognitis ad incognita ratiocinando progredimur. Sexto seper rationem ς videndo in elevatione ea, quae mentis rationem transcendunt, ut fiant articuli fidei. Et tunc septimo venit quies; quia raptus,sive extasis sequitur, in qua Rachel, id est, ratio,moritur , & Beniamin, id est, perfectio contemplationis, generatur. . Sed sicut sextus contemplationis gradus naturali lumini denegatur ; ita septimus & ultimus non possidetur a viatori bus, licet fidelibus , sed tantum habetur in patria. Variatur autem ascensus in Deum ; qui est ultimus finis secundum personas, & medium

Aliqui per viam ascendentes, vident per speculum in aenigmate septem gradibus ; investigio; in imagine ; in vestigio creatur G 3 rum;

106쪽

rum ; in imagine animae ; in fide in rmi; in fide formata; & contemplatione. Alii praeter viam vident per speculum, inlumine; ut prophetae ; Moyses facie ad faciem; Ioannes super pectus dormiens; Adam in statu innocentiae, quando intellectus eius fuit purus sine aenigmate. Nonnulli sepra viam vident; cuiusmodi est visio Adae dormientis; scilicet extasis, &raptus; & visio B. Virginis. Visio in patria, est glorificatorum in corpore, & anima: est Angelorum; est B. Virginis. Super has omnes est visio Christi : primo per gratiam

comprehensionis, qua omnes comprehendit creaturas; secundo gratia unionis Deitatis, qua anima Christi naturam divinam sibi unitam perfectius cognoscit. Ex parte Deitatis est ipsamet visio, quae est visio totius Trinitatis , respectu cuius omnes aliae praedime visiones, & cognitiones, sunt imperfectae.

Quod si Christi fideles si paucos excipiamus) non ascendunt in hac vita in Deum, qui est ultimus finis, nec praeter Viam , nec supra viam; quid dicemus de iis, qui parvo& obseuro lumine tantum naturae ducum tur in finem Z , Et tunc praecipue caecutiunt ii, quos Natura & gratia duplici lumine illustrat; dum ςontemplantur in hac vita suum ultimum finem

107쪽

finem; id est, mirabilem Deum, qui neque est numeri singularis, neque pluralis, sed unitrinus, & triunus. Occurrit nobis impossibilitas; quod trium pluralitas, sine quibus Deum concipere nequimus, sit pluralitas sine numero. Dicimus unum, unum, unum; dicimus ter unum; sed non dicimus triar Non pos simus dicere ter, sine tribus; & tamen non dicimus tria. Num, cum dicimus unum ter, replicamus idem, & non numeramus Nu- .. merari enim est,unum alterare; sed unum &idem triniter replicare,est, plurificare sine numero. Unde pluralitas, quae est in Deo, est alteritas sine alteritate; quia est alteritas, quae est identitas. Claudit murus Paradisi potentiam omnis intellectus. Sed aliquo modo nobis ipsis reseramus hanc sine numero pluralitatem.Nam, etiam

in figura, dulcissima est praegustatio finis nostri, quantulacunque sit; Et cum illius solidam & expressam estigiem nullam teneamus, utamur umbris, & imaginibus. Ego dum me ipsiim amo, sium amans,amabilis, &nexus inter amantem, & amatum. Unus est igitur amor , sine quo non posset aliquod trium esse. Ego unus sum,qui sum amans, &ille idem,qui sum amabilis, & ille idem, quishm nexus, exurgens ab amore, quo me amo Ego sum unum, & sum tria.

108쪽

ro INsTI Tu T. MORA L. Esto igitur, quod amor meus sit essentia mea, uti in Deo ; Tunc in unitate essentiae meae esset trium praedictorum unitas ; & eLsent cuncta in mea essentia contracte eo modo, quo in Deo video veraciter & ab

lute existere. ' . Et tamen amor amans non esset amor

amabilis,nα nexus. Et hoc experior hac praxi. Nam per amorem amantem,quem ad aliam rem, extra me, extendo; quasi ad amabile extrinsecum, sequitur nexus, quo filii rei astringor: sed illa res mihi non iumgitur eo nexu ; quia me forte non amat. Unde licet eam amem; ita quod amor meus amans se extendat super ipsam; tamen non trahit secum amor amans meus amorem amabilem meum: non enim fio amabilis ei; de me enim non curat, licet ipsam valde

amem. Et ita experior, amorem amantem, non esse amorem amabilem, nec nexum; sed distingui video amantem ab amabili, & nexu. Quae quidem distinctio non est in essentia amoris; quia non possiam amare sive me, sive rem aliam a me, sine amore, qui ex suppositione est de essentia trium. Et sic video trium praedictorum simplicissimam essentiam , licet inter se distinguantur:

Expressimus praegustationem divinae natura

109쪽

turae in similitudine . Et conati sumus infigurabilem gustum divinae dulcedinis fi gurare. Infigurabilem dico ; nam Philo-1ophia detinetur in cono Pyramidis ; fides

intendit animum ultra ; sed tamen neque ipsa potest basim contingere. Tanta tamen est bonitas summi Dei, quod sinit etiam cas. cos de lumine loqui. . Interea , dum nobis, volentibus in hae vita cernere finem nostrum , aer densatus apparet, cavendum est, ne decipiamur sal sa imagine obiecti; existimantes, nos esse in termino, dum adhuc sumus in via nos esse in basi: dum adhuc sumus in cono.

d Ransimus hoc anno ad explicationem Fortitudinis. Et quia illius duo fiant munera; sustinere pericula, & aggredi; nos etiam, ut nostro fungamur ossicio , sustinebimus in docendo labores , & aggrediemur in disputando

dissicultates. Duas fortitudines recentes quidam scriptores enumerant, bellicam unam; domesticam alteram . Haec domi intra privatos penates existit, naturales, & sertuitos casus constanter ferendo; ut morbum, orbutatem, inimicidias, exilium, paupertatem. - ' G s Ver-

110쪽

6 INsTI Tu T. MORA L. Versatur illa in bellicis periculis, quae r pente obiiciuntur, perferendis, & pervincendis. Sed fortitudo domestica, magis proprie loquendo, vocatur patientia, sive constantia; ex antiquorum decreto. . Tanto in pretio fuit bellica Fortitudo priscis illis temporibus; ut eos, in quibus , maior videretur, & heroes vocaret, & veneraretur antiquitas; & illis triumphos , statuas, arcus,& divinis honoribus proxima or

namenta decerneret. Contra vero. maxime Omnium contem

psit illos, qui cuncta retulerunt ad voluptatem: non illam quidem, qua nec ipsa vacua est Fortitudo, sistem ex consideratione sui actus, & finis sed illam umbratilem, quae hebetat animi vires, rationemque ipsam de hominis custodia deturbat. In homine, cum constetex animo,& corpore, duplex est voluptas; Una quidem senseum ministra; altera vero socia amotium; in quibus animus imperat.

Ac prioris quidem species apparet initio blanda: sed qualis sit in exitu, fatis docet Si

renum cantus.

Posterioris vero voluptatis origo a laboribus manat. Sed finis ipse apparet iucundus. Nihil enim est iucundius gloria.)Itaque ut voluptas illa enervata & lan

guida quam longiuime a Fortitudine abest; sic

SEARCH

MENU NAVIGATION