장음표시 사용
111쪽
sic eam Fortitudo voluptatem assequitur ι quae recte & honeste factorun, est
Nee sunt improbandi labores; nam sunt necessarii; cum nascamur ad agendum, nec nisi agendo virtus & talicitas comparetur. Et nihil miserius homine in otio mentis dccorporis constituto. Et quemadmodum sunt necessarii labo res , ita etiam affectiones animi non sint frustra homini a natura tributae . Necesse est enim moveri, atque assici; nee nisi prius assiciamur,ad actionem accedimus. Oti mur namque atque torpescimus; si destitua mur omni aura appetitionum. Sed quia passiones,si vehementiores suerint, impellunt; id in iis regendis, atque sedandis, debet ratio primo versari, ut animus leniter incitetur, non obruatur. At inspiciamus qui sint affectus illi, quibus regendis , atq; ledandis fortitudo praeponitur Amamus bona , odimus mala; dictante Natura. In ea , qvie Odimus, audacia &timore excitamur. Ad malum dissicile ae cedimus audacia. Ab eodem recedimus timore; qui fugam quandam importat. Et hanc audaciam moderari, hunc timorem cohibere, spectat ad virtutem fortitudi nis . Audaciam moderatur; quia, etiam quando oportet hostes terminare, ad securit
112쪽
1o8 INsTITu T. MORA L. curitatem habendam in posterum, debemus eos moderate aggredi: Ne parum considerati, incomponti, & immoderati videamur. Quid enim anconsideratius ς quam ea velle aggredi, quae nulla sint ratione aggredienda ὶ Quid magis incompositum,
quam nec temporis, nec loci rationem habereὶ Aut quid immoderatius, quam a mensura ordineque recedere
Timorem cohibet, quia belli pericula, &actus laboriosi, in quantum nimis timentur retrahunt voluntatem a via rationis. Unde oportet rerum dissicilium impulsum firmiter tolerare. In hoc igitur medio reposita est fortitudo,ne exuperante animo aut deficiente vin
Sed non omnis timor a fortitudine cohibetur. Aliquis namque nullo modo cohibendus est. quis enim, nisi demens, diluviones non horreat, motusque terrarum, atque incendiaὶ quis, nisi improbus, & impudens, non extimescat infamiam, quam honestum est metuere, &non metuere turpe, & flagiti osum 3 Aliquis vero, ut timor paupertatis, cohibendus est quidem, sed a liberalit te, quae est animosa in erogauda pecunia. Et denique aliquis, ut timor exilii, & morbi, cohiberi debet , . sed a virtute patientiis; Nam qui contemnit exilium & morbum,
113쪽
sortis proprie non est; quanquam potest, in iis perserendis, animi invicti agnitudo elucere.) Sicut igitur excellentis est me- . dici, gravissimos morbos, lethalesque plagas sanare, sic etiam fortis est viri, in iis se invictum praestare, quae maxime omnium formidabilia videntur. Siquidem fortitudinis materia, & quidam quasi campus, sunt dissicillima quaeque pericula, atque illa maxime, quae mortem videutur allatura ; qua nihil terribilius, si excipiantur ea, quae omnem captum hominis exuperant, quibus nec vires nostrae si int pares, nec ullus prudentiae, vel tolerandis, vel pervincendis locus; ut terrae motus, & fulmina.
Nec in quocunque mortis periculo, fomtitudo versatur, sed ubi aut ex victoria, aut ex morte, laudem & decus acquirimus : siquidem ignavissimi etiam nautae, ferendis procellis assiaeti, non perturbantur marinis 'tempestatibus; & tarsien non dicuntur fortes, quia mors illorum nihil potest habere Praeclarum, nec pro communi utilitate suucipitur. Quare fortis erit ille, qui non ex quacunque morte, sed ex ea, quae futura est Pulcherrima, decus illud, cuius maxime est studiosus, adipisci contendit.
Sed ciar bellica pericula sint graviora 'Graviora sunt, quia, cum sint evidentiora, etiam magis sentiuntur. Non
114쪽
Non enim nobis morbo languentibus, aut in mari a tempestate deprehensis, statim mors obiicitur ante oculos, nec eius species 'apparet tam horribilis. At gladius dum stringitur , dum micat, dum vibratur, ex ipsa vibratione statim terrificat animam. Difficilius etiam tolerantur, quia vitari possitnt; unde econtra morborum dolores, quia vitari nequeunt, necessitas magis tolerabiles facit. Quaeritur etiam cur sit difficilius toler, re, quam aggredi. Est difficilius: primo, quia metus, magis, quam audacia fortitudini reluctatur: secundo , quia qui tolerat est in re praesenti; qui aggreditur, malum ipsum, ut futurum ma- gis, animo ce nit: tertio, quia tolerantia est diuturnior; aggressio est brevis momem .ri: quarto , quia aggressores partes susci-
piunt potiores ; qui tolerant partes sustianent imbecilliores. Et ideo fortis magis in tolerantia , quam in aggressione perspi
Sed cum fortis medium retineat inter timidum, & audacem, pauca quaedam dice da sent de timidis & audacibus. Timidos non solum pericula, verum T
mores vani, & incerti, & ipsa sui dici soleto umbra persaepe deterret. Timidis excidunt. cogitata, & consilia. Timidi periculis, re
115쪽
pente oblatis, ita consternantur, ut videantur attoniti.
Declarant tyranni quantos impulsus habeat ad crudelitatem metuS. Est audacis proprium, antequam periculum adeat, supra quam fatis est, confidere. Sed quia conatur supra vires, audetque ultra quam ratio recta exigit, necesse est quod in ipsa congressione viribus atque animo deficiat. Et licet initio videatur viro forti similis, post tamen ut parum firmis viribus succumbit,& reicidit in timiditatem. Et sane ventosus est,ac tumidus, pluraque sibi arrogat, ut qui videri fortis vult. Quo de genere sunt milites gloriosi. Est tamen audax similior forti, quam timidus. Fortitudo enim, quae in animi virilitate consistit, maiorem habet convenientiam sinquit Caietanus noster) cum aud cia , quae animositatem quandam sonat, quam cum timore, qui retrocessum quendam importat. Fortitudinis non verae quinque sunt species. Prima est Civium, quos vel honorum cupiditas, vel repulsarum metus, vel supplicii timor, vel loci necessitas fortes reddit. Secunda est eorum qui ob rei militaris peritiam pericula.magna aggrediuntur. Tertia est ferarum, quas dolor & ira impetuosas facit ; estque fortitudo maxime naturalis.
116쪽
Quod si ira ad electionem accesserit, man bunt mirabiles fortitudinis actiones. In hoc ordine fortium collocandi sunt, qui ob a
Quarta eorum, qui ex suae fortunae fid cia,&consuetudine vincendi, adire pericula magno animo solent. Quinta eorum, qui nulla aestimatione periculi habita, sed ignorantia, fortes videntur esse.' Addi posset sexta species; & est fortitudo
involuntaria, quae oritur ex desperatione;
quae melius sub ignavia, quam rub fortitudine collocari debet; ut sentit Aristoteles tertio Ethicorum capitulo undecimo ; dc D. Augustinus primo de Civitate Dei. Est enim, ut Statius canit, ubi det vires nimius timor : nam & timidissimae quaedam belluae, ubi nullum habere se profugium clausis sentiunt, ferociores factae ob desperationem, etiam acerrime pugnant.
Hi sunt quinque modi fortitudinis non verae: Nam vere fortem non honores decreti victoribus; non poenae statutae fugientibus commovere solent; sed quia honestum per se, ac pulchrum ducit, fortiter facit. Vere fortis non exercitatione fretus, ac digi diandi peritia, sed animi firmitate in ceri men descendit. Vere fortis non doloris atque irae stimulis agitatus, ulciscendi volu-
117쪽
E Hi et 6 M E. ' II piate,ut caecus, fertur in pericula; sed expetit honestatem, ac decus sequitur non motus violentos, sed rectam rationem. Vere sortis non est, quem erigunt praeteritae victoriae, ac Deliciter saepius tentata pericula; Nam qui hac spe congreditur, ubi secus quid accidit, statim incepta deserit, & terga vertit. Vere fortis non ignoratione ducitur ad agendum. hic enim cum rem aliam esse intelligit, fugit.' Sed vere fortis est ille, qui agit sciens, atque eligens. Et licet repentinis periculis maxime manifestetur fortitudinis habitus; tamen quantum ad electionem ipsam, fortitudo non est circa repentina ; eligit enim fortis praemeditari pericula, quae imminere possunt, ut ea tacilius
Enumeravimus etiam fortitudines non veras ; quia nosse prodest etiam gessimas ficticias,& falsa medicamenta, & omnia de nique quae falsa cum sint , verum imitan
Haec est, auditores, non expressa, sed adumbrata fortitudinis effigies. Adumbratae in praesens imagini, colores addemus in posterum
118쪽
IUsticia est habitus voluntatis , quo iusta
Lex est regula rationis, qua iusta cogno
Et quia voluntas sertur in praecognitum; ideo agendum nobis est prius de Lege, quae facit nos cognoscere , quam de Iusticia, quae facit nos appetere . Sed ante omnia dicendum de Iure, sive Iusto , . quod est utriusque obiectumi; Legis atque I
Erit igitur, prima disputatio de Iure; secunda de Lege; tertia Iusticia.
Si eorum bonorum, quae hominibus afferunt voluptatem, & conserunt ad beate vivendum , ea esset copia a rerum Natura producta, ut omnium cupiditatibus abunde sufficerent; aut hominum tam exiguus eL set numerus, ut non ita multis indigerent; aut tam η moderatae essent eorum cupiditates, ut paucis viverent contenti: non multum oporteret de Iure disserere. Nam veluti in tanta aeris & aquarum abundantia, quae ubique est, & omnium necessitatibus satisfacit, ablatam quoad eas quaestionem de meo, ac tuo, & omnino de Iure,videmus: ita in summa bonorum copias
119쪽
EPIT OME- IN pia, ut cuncti a matre Natura liberi producuntur, ita etiam libere fruerentur omniabus bonis , quae fiunt illis natura com
Verum cum res aliter se habeat, & bona fini quantitate quadam terminata; homines autem innumeri ; cupiditas vero tanta ; ut vix uni omnia sint satis : necesse est ad omnium vitam tuendam, ut illa hominum naturalis libertas, & seluta facultas versandi circa omnia bona, non quidem penitus adimatur, sed coerceatur,& modum teneat:
ut bonorum, quae extant, singuli sint quadam proportione participes, quo illis fruantur ; ac quanto fieri commodius possit, absque alieno impedimento vitam tradu
Alioqui, si omnia temere omnium libudini paterent, nulla rerum conservanda rum ratio esset; & singulos oporteret necessariis carere quam plurimis. Perpetuis quoque inter se disidiis ferino ritu confli
Hinc omnium sere gentium communi consensu , bonorum divisio orta est; aeiam sua cuique portio est attributa, ut in regionis occupatione, & deductione, coloniae fieri solent. , . .
Nec commodior excogitari potuit divi- fionis ratio, inventione Iuris. Siquidem H a Ius,
120쪽
ris INsTITu T. MORA L. Ius, non est aliud, quam paritas commod
rum, gentium lege statuta; ut stilicet pro suis meritis quisque accipiat, & bonis, ruo,
vel seorum labore partis, potiatur. Hoc Iure invento cohibentur rerum Omnium libidines immoderatae; & quanquam aliena obiecta alliciunt, ea tamen repellimus, ne iniuste agamus. Nam sicuti homines, licet fame sitique confecti, horrent i men epulas, & pocula, quae veneno insectai sespicantur , ne valetudinem , vitamque ipsam in discrimen adducant et ita etiam abalienis obiectis, licet magnam afferant voluptatem , & lucrum, nos abstinemus, ne Ius deseratur. Existimandum enim est, ini riae esse lethale quoddam virus admistum. Nam dum alios laedimus , eos prius contra nos irritamus; deinde caeteros , ipsamque Rempublicam ; quoniam communis res
agitur. :Quin ipsum Deum ad iram provocamus, Iuris & communis commodi vindicem. Deserimus simul probitatem , atque humanitatem. Praeterea honorem , dignit tem , animique tranquillitatem , amittimus , & conscientiae morse cruciamur. A tot, tantisque malis homines liberat Iuris amor. Nec ulla compendiosior via