Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

teret; & tamen docet experientia,plurimos homines perditos, vel per se ipsos, vel ali no monitu, & consilio, ceu expergefactos, Veteres mores detestari . Quod si fieri non posset, actum esset de arbitrii libertate. V irtutes omnes idem Philosophus stabili iunxit connubio. Quare se consequentur,& qui unam habet, omnes habebit. Sed non in singulis modo hominibus , verum etiam populis, aliae virtutes laudari, aliae desiderari videntur. Fortis Caesar erat, at idem prodigus , & fortasse intemperans , prout etiam Alexander. Plato Spartanos

sortes , ac temperatos vocat, iniustos ta

Haec experientia videtur esse consentanea rationi. Nam si virtutum habitus exstequentatis actibus fiunt, & non confestim omnes quasi divinitus infunduntur, pauper, qui in actionibus temperantiae exerceri y test, in iis autem, quae ad liberalitatem spectant, non potest, temperans forte, noti tamen liberalis evadet. Neque dicendum, virtutes omnes esse una prudentia, tanquam communi vinculo, copulatas. Nam pro virtutum speciebus

sunt prudentiae species dividendae, & multiplicandae.

Et potest quis esse prudens in bello, &

non in eroganda pecunia. Non ergo i E a credi-

72쪽

68ῖν IN.sTITu T. MORAL credibile est, quod quis una tantum virtutes

aut altera praeditus, caeteris careat; sicut non est absonum veritati,quod una tantum, aut

altera prudentia insit, &nemo ab late sit inanem Iuris definitionem, quam tradit Α-ristoteles , cum statuit, ius esse proporti num paritatem. Proportio non est propria differentia, sed omnibus rebus communis; non est quid reale, sed logicum. Unde magis dici deberet paritas commodorum ,

quam proportionum.' Nec videtur verum,Ιus distributivum in Geometrica, commutativum vero in Artithmetica proportione consistere. Sed in . utroque Iure arithmetica proportione proceditur. Nam, ut in commutatione pretio aestumantur bona tradita, & accepta,nec haberis ratio persenae, ita in distributione aestimam tur labores, & merita ipsorum Civium. Neque nos fallat, quod in RepubIica op- rimates capiunt plura caeteris, licet non videantur plus laborasse . Non enim iis

plura dantur, quod plus egerint, sed quod

parentum meritis, quorum ipsi simi haeredes, & creditores , plura debeantur. Quo fit, ut eandem ubique rationem sequamur, si ut in commutatione merx merci , ita

P . I inprudens.

Sed non possumus dissimulare silentio

73쪽

retur.

Illa etiam Iusticia universalis eadem quod ad ambitum cum omni virtute squia cuticunque suum praescribit officium) nullo pacto videtur admittenda. Non enim,qui pugnat iussiis a lege, fortis dicendus est,quia non sponte, sed invitus conserit manus. Hic ergo dicetur iusta agere; & huiusmodi iusta non sub universali Iure ab Aristotele excogitato , sed sub commutativo continentur. Nam qui pugnat iussu Principis, tribuit patriae ius suum; quod Iurisconsulti Iuris particularis & proprie dicti praeceptis ann

merant.

Neque Iusticia videtur praestare caeteris virtutibus: imo tantum abest quod virtu praeclarissima sit, ut neque sit virtus ex numero earum, quae in benefica societate , gunt gratia honestatis . Nam iustus bonum publicum, & privatum, sine spontanea sui laesione & incommodo quaerit; at virtute proprie dicta , alienum quaeritur commodum , etiam cum aliqua laesione, & incommodo agentis sponte accepto. . Denique admiratione dignum videtur, solam iusticiam ex omnibus virtutibus dici ad alium, & alienum bonum affectare. Et qui hoc asserit,videtur parum inspicere vi tutum moralium naturam, & praecipue lu

74쪽

το ΙNsTsTu T. MORA L. beralitatis; & sequeretur , quod illa non posset pecunias ad alienum commodum rogare, sed dumtaxat ad seum. Alicui fortasse vestrum nimis imprudens videbitur audacia , imo etiam improsebum, ac pene furiosem, leges Principis Philosophorum abrogare, eique diripere honoris , & auctoritatis insignia longi temporis praescriptione acquinta. Sed comprimat parumper murmura, & erimpen

tem iram.

Penelope , ut fidem servaret Vlyssi, noctu retexebat, quod interdiu texuisset ; &nos conabimur lucubrationibus nostris solavere quod confirmavimus , Sc destruere quod effecimus;ne cum prima ab adolesce tia in castris Reipublic, Peripateticae s cramento dixerimus , nunc videamur dein fecisse. Scopulos Aristotelici maris demonstra,

Vimus, ut caute, & strenue navigemus, &tanto maiore contentione animi , atque

conatu quisque nostrum se comparet ad hanc, praestantissimam facultatem , quanto magis philosophandi ratio

Sunt omnibus igniculi quidam iudicii divinitus inditi ; quare qui sine alia inspectione, aut examine ducuntur more pec dum in aliurum sententias, & iurant in ve

videtur peri-

75쪽

Ε p 1 πο - Ε. s Ita doctoris, quasi sponte amistb visu oculidextri , sinistro tantum lumine aspiciunt. Propria, & mutuata luce, ut faciunt stellaei nostrum scintillet ingenium. Mutuata quidem maiorum inventa percipiat; sed propria pervestiget ea, quae maioribus fuerunt ignota. Neque id satis in facultate Morali. Namque ea quae ab aliis accepimus, &per nos ipsos investigavimus, appetitioni bus nostiis a bona educatione profectis ex minari etiam debent; quemadmodum MN.rum, igne, aut lapide Lydio probari solet. Quare exempli gratia de veritate huius pro

Abstinentia passiones stiperantur. inter rogandus est appetitus recta ratione edomi. tus, qui dictae propositionis saepenumexo secit expetimentum.

. Nec conqueri debemus de ipsa natura, quod rerum scientias tot obduxerit difficultatibus, & talicitatem ipsam, quasi durisobvolutam corticibus , nobis tradiderit ἡ-

nucleandam. . Gemmae, non in summu,

sed in montium venis delitescunt :& multo charior , & pretiosior rerum notio, quae in abdito conditur, & sudoribus com

. Quod si in si1btilitate, & eloquentia dic serendi , in rerum nar alium causis pervestigandis, in coeli motibus describendisia: , E occ

76쪽

IN saer Turi MORA L. occupamur, multo magis oportet diligem ter,& laboriose versari in Omesorum taentia, in optima omnium disciplina; unde ma nat honestatis cognitio, & beatitudinis com secutio , ad quam referre debemus cuncta

nostra consilia. A

Sed cum hoc veluti fundamentum scientiae moralis subiiciatur, virtutem in actione consistere , rem adeo eximiam,positam i vigoreianimi, non traducamus ad solas disi putationes. Nam id facientes amplectere mur verba pro factis , vaniloquentiam pro

Defini mus quidem , & ratiocinemur, sed ut agamus; non insistentes, tanquam in ultimo fine, in nostris definitionibus, Be

Raeclaram, & necessariam scientiam tra Odimus de Ossiciis, ex praucripto nobis ossicio...ossicium est quod unusci iisque iacere debet pro conditione personae. . Fonte. unde manant ossicia sunt virtutes Morales. Hi puri sunt, &perspicui; quia in fundo residet pars saeculenta & lutulenta affectionum, quae sunt animi quasi sedimentum, de

Quod

77쪽

Quod si assectiones non simi comparabiles iscibus , & sedimento, cum rationi inserviant, si corrigantur) certe animus vinuistibus & prudentia ornatus est similis navi, instructae nautis , & gubernatore . Affectiones sinat venti : Ossicium navigatio. In hoc probo & pulchro navigio guber' natrix prudentia navigat, quae sedet in puppi , clavum regit, scit quomodo & quando

oporteat navigare. Virtutes simi nautae, quorRm munus est apte vela tractare. Tunc vero si1um implent ossicium, cum nec nimis vela contra- .hunt, nec furentibus affectionum ventis to ta permittunt.

Et quidem cum maris fluctus omninuquiescunt, & languent, navis se loco move- .re non potest. Cum flatibus validis minaces undae attolluntur, deprimitur, velinaestuaria compellitur . Sed cum aequatae . spirant aurae, tuta , & secunda est navi

gatio . .

otiatur aliquando animus, atque torpescit, destitutus omni aura appetitionu. La dem , gratiam , dignitatem spernit iniuria

Interdum affectiones vehementer urgent;& tunc rationem prosternunt; sibique in . munt imperium. Quandoque leniter excupantur, & rationem sequuntur ducem.

78쪽

7 INsTITu T. MORAM Innumeris, quasi ventis mare, affectionibus agitamur, quae si placidae inseserrant animo, nos . in ossicio excolendo iuvant. Si mutae silent , vel nimium furentes insaniunt; ossicium omne pervertunt. Sed primae tantum hodierna die nostris mentibus obversentur. Nam etiam na tae ventos flantes a quattuor coeli regionu- bus praecipue observant: In reliquis vero quos laterales vocant scum sint prim rum participes virium) non admodum elaboranti luectionum numerum quaerimus Nobiscum loquamur : siquidem rebus in dubiis, non ab extraneis, qui nos plerumque decipiunt, consilium petere debemus; sed . consilere nos ipses, & ab internae mentis domestico oraculo responsium verissimum

expectare. σ

Quare animum nostrum hac de re percontari , eumque vicissim audire decrevimus. Ille interrogatus talem profert ex pe turbato , sed tamen veraci corde senten

tiam.

Si mihi obiectum aliquod sub ratione boni proponitur,amore propedeo. Si longe abest, accendor desiderio. Si praesens est, assicior delectatione. Si offertur aliquid naturae contrinum,

79쪽

EPIT ME. TIexestatur odium. Si imminet, oritur fuga. Si me nolente advenit, nascitur dolor. Quod si in bono absente assequendo inest aliqua dissicultas , sed occurrat m dium quo illud assequi possim, spe recreor. Si vero nulla est via, desperatione conficio Pariter, si in malo absente repellendo est aliquod impedimentum, superabile tamen; in me insurgit audacia. Sed si superari non potest, me timor invadit. Et tandem cum inevitabile malum sua praesentia me e cruciat, irascor; & si illud non possim propellere , conor saltem , in eo qui intulit,

vindicare. Has undecim perturbationes avidis au mbus excepimus animo ductante magistro. Amor rerum dominus, poetarum camminibus inclytus, principem sibi vendicat

locum.

Huius tanta potestas est, ut superos flectat,& agrestium corda demulceax. Dictus est etiam Acheronta movere; cum inexorabilis infernus iudex, qui in caeteros stricto iure utitur, solis amantibus reditum ad nos benigne permittat. Hine fortasse dictatori comparatur, quo creato cessant omnes magistratus. Sed mittamus fabulas,atque metaphoras.. Non hic vos carmine ficto, Atque per ambages, & longa exotia tenebo. Amor

80쪽

Amor est complacentia appetibilis: esthaia udo intima ad id quod animo est i cundum: est quoddam quasi pondus in obiectum. Sed non est motio appetitus,ut quidam falso existimant , nescientes amorem adesiderio distinguere. . Et quidem motio , quae est via in terminum, termino praesente languescit ue sed Mmor,dum priesentibus fruimur, magis flagrat, dc Viget. itasto, &nobili accendimur igne, cum ex terrae coeno emersi mentem erigimus ad

coelestia. - . . '

Amore indigno devincimur, cum a seperna pulchritudine avertimus oculos, eosque ad materiam convertimus. Et ut solem directo obtutu intuetur quila, taeterae vero animantes id ipsum aegre ferunt, sic in divinum fulgorem ii se-lum aciem mentis obvertunt, qui a sordibus purgati dedignantur materiae commemcium. Prima amoris proles est desiderium;quod est motio, & extensio appetitus ad bonum, absens, aptum, & convenienS naturae. Corrigitur desiderium,si versemur in vita sicut viri nobiles α temperantes in coena. Si fercula ad illos pemeniunt, ea modeste capiunt: si transit qui fert epulas, illum detinere non audent. Si nondum adest,

SEARCH

MENU NAVIGATION