Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

monere , eique e re nata praebere con-

Hanc hominum nimiam confidentiam ocrates deridebat in Alcibiade , indole quidem egregio , sed nondum adepto ui turitatem, atque prudentiam. Hic adeo de se ipso pollicebatur, ut existimaret,se commode posse administrare Rempublicam;& , qui imperito sutoriaelles pro calceis conficiendis non credidisset, sibi humanarii actionum imperitissimo praeclaram atque arduam gubernationem populorum confidentissimus arrogabat. Idem Socrates de coelo in terram ded xisse dicitur hanc vitae magistram Philosophiam; quia omnium primus a contempla tione ad achionem hominum studia tria xit. Sed non iccirco pulptis, eam divinitus insundi. Hanc posivere Dii vigiliis & sudore pa

randam.

Et tamen ipsam dormire, & praesertim in nostra Italia, exclamat maxima cum impatientia Caietanus. Quare, hanc artium reginam, quae usque ad haec tempora iacuit, &stertuit, e somno excitemus: non voce suavi & canora oratorum, quae potius blanditur dormientibus, sed gravi & aspera philosophorum,quae nos cogat expergit ci. .

92쪽

cum Graeciam peteret, splendidissime excepit, hoc, beneficii loco , flagitavit a Rege , ut pluribus ex liberis suis, militiae vac tionem uni daret, sibique eum relinqueret ad solatium senectutis. offensus Xerxes, eum, quem postulaverat, ragulavit: reliquos secum abduxit ; qui omnes in praeliis cecidere. Tunc Pythes, animo fracto, &demisso; cum xxderet eum vitae, nec setis auderet mori ; monimentum , quod flumine alluebatur , construxit ; in quod vivus ir

Sed prius uxori sepientissimae demand vit imperium, vetuitque ei accedere:tantum ut caenam scaphae impositam quotidie mitterer; quousque haec una, cum intacta caena, praeterflueret sepulchrum. Haec, pros dolor, revixit historia, & de

nobis mutato nomine narratur.

Pestis, fera bellua, depascebat mestas It lite civitates. Et praegravante mundi civium multitudine, deducebat colonias ultramundanas. Ingruebat vis morbi infimae plebi, nec parcebat ordini procerum. Inter obstrepentes calamitates , silebant lese s ε

93쪽

E T o Μ E. 8s leges serenses, amicidiae, naturaei Nedum actota iudice, aeger k medico, quamvis a mico, deserebatur ; sed etiam matres ipse plenae olim pietatis,extinctis liberis,nec iam amplius premebant oculos . nec vulnera i

vabant.

' Patavium, licet paries proximus arderet, non propterea agi rem suam suspicabatur. Innitebatur spes civium salutifero Divi An tonii patrocinio; & eandem confirmabat lo ei infrequentia, & ambitus amplissimae Urbis, quae hortos, pastua, arva, intra moenia claudit; & hinc laxa, & minime contigua habitatio, convenientissima ad vitanda con

Et inter caeteros omnis in nostra, profensor Academia, non Xerxem, sed regem regum implorabat; ut pluribus ex civitatibus, saltem haec una ab hoc pestifero bello immunis , ad Musarum refugium feri

retur.

Sed quia sic visem seperis,ut hoc quoque

scientiarum domicilium offensi numinis ultrices flammas conciperet; quilibet urbis incola inclusit se domi: In ea ut Pythes tanquam in sepulchro se condidit, & se ut par erat divinae rationi permisit, quae est uxore Pythii sapientior, & in mundi gubernatione non fallitur; Humi stratus obsecrabat indulgentiam, deplorabat aerumnam. i

94쪽

so INsTITuΥ, Μ p A L. Nee sapientiae magistri aedium conrit rio latitantes, ut multi mortales faciunt , via

tam otio traduxere. : .

Illis non caena scaphae imposita, sed nectar & ambrosia quotidie caelitus mittebatur.

Magnus altusque vir Tkeologus in ea praecipue dubitatione mentis aciem defigebat , Quomodo infallibilitas divinae providentiae stet cum his, quapli re agimusὶ Qua ratione enim, si Deu providit peccaturos nos, nec decipi provisio illa potest, nuo necessario pecςem Hic est nodus ille, quem Achilles Th mistarum Caietanus, in quaestionibus enodandis , licet acerrimus , dissicilem dixit, imo forte insolubilem ab humano intel

Hoc est naufragium illius, qui providentiam maluit tollere , qu m delibarn aliquid de nostra libertate: & ita dum homines thberos fecit, secit sacrilegos. I . Sed cum Deo cuncta sint praesentia ι mi non potest infallibiliter providere, & tam nos libere agere Nonne exi m libere per agros e*rantii , quos errare sublimi ex arce prospicia

Non peceo, quia Deus providit; sed propterea Deus providit, quia me ipsum eram libere

95쪽

E v I T O M sLubere determinaturus ad peccandum. Cognitio Dei determingte vera, nφn dat obtesto determinationem veritatis , ted illam in obiecto iapponit. Summps humanarum Dictator sciςnti xum Metaphysicus assidebat in sua Bibliotheca suspensus, & dubius, Num tota ditacultas consequendae veritatis penderet a rebus, ut placuit Heraclito, asserenti omnia in continua mutabilitate versari ; Vel om- nis obscurita. , ut subtilis Scotus existimat, esset ex nobis, qui sicut vespertiliones non valemus lumen lotis inspicere ; An denique partim ex nobis, parum ex rebus prqficisceretur, ut Angelicus Thomas ostendit; exemplo parvi ignis ex lignis viridi-hus, atque humidis, ubi combusti his μcultas, & in combustihili, & in comburente

consistit.

Physicus, qui rimatur secreta natgrae , Α-nimae nostrae immortalitatem sibi notam i mine fidei, propriis quoque rationibus demonstratamandagabat, & eruebat etiam ex ambiguis Aristotelis oraculis.

Ad hune Philosephiae scopulum ingenii

n rem allisit Epicurus: Materiae namque, ut ostrea saxis, assixus, c0mprehendere nesciςbax,Quomodo anima intellectiva sit forma corporis, dc tamen ab ea. seiuncta possit xemanere post mortemὶ Quomodo cum

96쪽

nunquam possit esse otiosa extra eorpus in telligat Nam si duos modos intelligefies

habet, quorum alter non indigeat corpore,' neque ut subiecto, neque ut obiecto, anima fiet intelligentia abstracta, & natura tranL. mutabitur in naturam. Sed heu, caecus non animadvertit, etiam ignem qui sersem movetur, circulariter quoque moveri, nec propterea essentialiter transmutari , sed esse eumdem numero ignem. Vellet impius, s posset, hon formidare caelestia ; neque iis, quae traduntur de inseris, cruciari. Sed non propterea omni timore exolvetur. Nam quod ita dissipetur animus , ut nihil intelligat , nihil sentiat, nihil sit, hoc est illud terribilium extremum, quod extimescit natura. & quomodo n*n expavescet , si hoc dirum imminet naukagium ) ... Praeterea spes omnis aberit suturae laticitatis : quia si homo totus disilvitur, nee unius vitae obitus est melioris exordium; orbatur etiam spe sempiternorum bono

rum.

Quare delirat Epicurus, si credit nos reddere alacriores ad mortem. Nam si grave est trepidare formidine pinnae ; ςem te foliorum more marcescere, & supremam talieitatem effundere , multo magis odio-

sumo

97쪽

Medicus diligens opificis naturae minister ; cuius ossicium est longaevam sanit tem sua diligentia praestare; attente considerabat: Quisnam vitam sanam proferre v leat ad longissimum tempus : & eum esse cum Galeno statuebat, qui nactus optimum corporis habitum vitam degit liberam ab omni negotio; soli corpori vacat, & sibi soli

vivit.

Sed statim cogebatur mutare decretum. Nam qui homini sano ad longissimum tempus victuro, solius corporis curam tribuit; hic primum nobis proscribit longitudinem

vitae turpi inertia venalem.

Deinde , si Celso fides est adhibenda, . bona valetudo solet otio , & desidia, via

tiari. ' i . .

Auferre etiam a vit rerum pulcherri- marum contemplationem, est tollere maximum corporis oblectamentum. Nam quemadmodum luna, velut anima mundi, ad solem propius accedens , deserere qui- dem videtur regionem hanc elementarem

sed tamen postea solis congressu gravida, vim quandam caelestem singulis corporibus impertit: sic quoque animus, licex vi comtemplationis abreptus, & quodammodo im, telligenti soli coniunctus , corpWis curam destituere videatur,tamen virtute divina murabilem in modum illustratus,rursus ad cota

est Poris

Diuitiam by Corales

98쪽

staurat.

Vitalis calor nutritur humore ; quo de ficiente fit resolutio, quo excedente fit BD catio. Caloris pabulum est humor aErius,& pinguis, quasi oleum. Minerva, olei vi

talis origo, oleum, quantum flammae nutri endae sat est, lucernar infundit. Quare huius memores beneficii,eam debemus tanta observantia colere , ut etiam

cerebrum,quo est genita, augeamus disciplinis; nec vacemus soli corpori;veluti pecora, pigro obedientia ventri. Hisce rationibus medici animus in alteram partem rapiebatur. Sed etiam Iurisconsulto cuius ore legissatores loquuntur, cuius manu Principes regunt habenas imperii) dubiam trahebat sententia mentem, an illud celebre axioma, Natura omnes liberi, verum sit. Nam si natura omnes liberi, dominium, cum oppugnet libertatem, erit violentum,&,si violentum, etiam iniustum ; Quare ne iniustum esse dominium fateretur, cogeb tur sua negare principia, & dicere cum S neca , Naturam neminem fecisse liberum,

aut servum, sed huiusnodi nomina impbsita fuisse ab ipse fortuna.

Certe ebminium non sine aliqua violentia procreatum sanctae testantur historiae.

99쪽

Monarchiam omnium primam in Assyria constitutam legimus, Principe Nembrosiquem sacrae litterae Potentissimum Venatorem appellant. , Nec credimus Aristoteli, qui aureum iulud hominum genus Reges suffragio creasse prodidit: & multo minus fabulis Poet rum, canentium, Amphionia lyra & eloquii suavitate homines illectos ad disciplinam citi vilis inbsequii. sed sit dominatus violentia progenitus,

non ideo censeri debet iniustus: cum rationi consentaneum sit, eos, qui se regere non

possunt, ab aliis gubernati. Et quemadmodum mutuo membra se fovent; ita qui potilent ingenio,gubernatione hebetes ab errore S damno praeservant, & qui iuvantur,

mutuo rependunt corporis ossicia. Est etiam consentaneum rationi, eos,qui

bellum iniuste inserunt , victori servire, etiam nolentes; & cum abutantur libertate, eadem privari tanquam indignos. : . Alioqui si, iure belli, ac gentium, omnia quaesita dominia iniusta esse concedatur,

dominium cum tyrannide, confusa rerumaciverborum appellatione,miscebitur. Illud etiam confitendum erit, nihil hostem a pra done, nihil iustum bellum a latrocinio ML ferre: quae cum absurda sint,& ill ex quibus haec sequuntur, absurda videri necesse est. Hinc

100쪽

9s Ι NsTITu T. MORA L. . Hine colligitur, servitutem non esse, a solute loquendo, Naturae contraria. Quamuis enim Natura, si in abstracto sumatur, tueatur libertatem, funde illud, Natura omnes liberi sumpta tamen in concreto , pro convenientia subiecti, etiam cum servitute benevole sociatur. Et quemadmodum Natura primum generationem intendit, rei corruptibilis conservatricem , & deinde corruptionem, ut generet; ita etiam primo cupit omnes homines liberos esse; mox eosdem permittit, si sunt hebetes,1 sapientibus regi; & si erga alios deliquerint, meritas pro culpa poenas

Cum igitur servitus non stabsolute lo- . quendo Naturae contraria, dominium non erit absolute violentum: unde neque etiam

Velidicatur, Homines, etiam dum seruiunt, liberos esse, & faelices. iobtemperare humanae Iusticiae , non est amittere libertate sicut in Angelis non posse pςccare, non minuit, imo auget liberum gaitrium. :

Alexandri Macedonas legibus innumeri hominesseniebant , &subacti elapsis bea

tiores gyaserunt. : H .enim ex misera vita

qxemi nemo; Illos compulit victorialitater

SEARCH

MENU NAVIGATION